- 底本
- Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:15.7.1-15.7.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
罗马城市长官莱昂提乌斯以果断手段平定了因车夫菲洛罗穆斯被捕及缺酒引发的民众暴动,惩处了首谋彼得。与此同时,教皇利贝里乌斯抗拒皇帝康斯坦提乌斯强加的谴责阿塔纳修斯之命,最终在夜幕掩护下被押解离京。
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.
正当那场致命的旋风激起这些共同毁灭的灾难之际,治理着永恒之城的莱昂提乌斯展现出了作为一名卓越审判官的诸多明证:听审敏捷,裁决至公,天性仁厚,尽管为了维护威权,他在某些人眼中显得严苛且偏向于定罪。
Prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum,1 secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
因此,煽动针对他的暴乱的最初起因极其微不足道而轻浅。盖全体平民尾随着被下令逮捕的车夫菲洛罗穆斯,仿佛要保卫他们自己的宝贝,他们认为长官怯弱,便以可怕的气势向他逼近;然而他坚定而正直,派出差役,逮捕了数人并施以酷刑,在无人喧哗亦无人阻挠的情况下,对他们处以流放海岛之刑。
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem; difficilis ad pavorem,2 recta tetendit, adeo ut eum obsequentium pars desereret, licet in periculum festinantem abruptum.
数日之后,平民同样由于习惯性的冲动,借口缺酒而聚集在塞普特姆佐迪乌姆——即马可皇帝以宏大规模建造水神宫的那处胜地;长官特意前往彼处,所有托加官员与公役都竭力恳求他,切莫闯入因先前的骚动而狂暴、傲慢且充满威胁的群众之中;但他毫不畏惧,径直向前,以致于一部分随从都离弃了他,尽管他是冲向突如其来的险境。
Insidens itaque vehiculo, cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum, veluti serpentium vultus, perpessusque multa dici probrosa, agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valuomeres (ut audierat) cognomento; eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum, reclamantibus multis, post terga manibus vinctis, suspendi praecepit.3
于是他端坐于马车之上,以堂皇的自信,用锐利的目光注视着四面骚动的队伍的面孔,如同注视着群蛇之貌;在忍受了许多辱骂之后,他认出在众人之中有一人体格硕大、红发惹眼,便询问此人是否正如他所听说的那样,名叫彼得,绰号瓦卢奥梅雷斯。当此人以责难的语气回答正是自己时,由于长官早就查明他是煽乱者的先锋,遂在众人的抗议声中,下令反绑其双手,将其高高吊起。
Quo viso sublimi, tribuliumque adiumentum nequicquam implorante, vulgus omne paulo ante confertum, per varia urbis membra diffusum, ita evanuit ut turbarum acerrimus concitor, tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus, ad Picenum eiceretur, ubi postea ausus eripere virginis non obscurae pudorem, Patruini consularis sententia supplicio est capitali addictus.
见他被高高吊起,徒劳地呼求同部族人的援助,方才还拥挤不堪的全部乌合之众纷纷散入城中的各个街区,消散得无影无踪,以致于这个最凶悍的暴动煽动者,其肋旁被撕裂得犹如在非公开的审判室中一般,随后被驱逐往皮凯努姆;后来他在那里竟敢玷污一位名门处女的贞操,依执政官帕特鲁伊努斯的判决被处以死刑。
Hoc administrante Leontio, Liberius Christianae legis antistes, a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est, tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens, in re quam brevi textu percurram.
在莱昂提乌斯任此职期间,基督教律法的宗主教利贝里乌斯奉康斯坦提乌斯之命被押送至宫廷,理由是他抗拒皇帝的圣旨及其多数同僚的法令,此事我将作简要记述。
Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam, ultra professionem altius se efferentem, scitarique conatum externa, ut prodidere rumores assidui, coetus in unum quaesitus eiusdem legis cultorum (synodus ut appellant) removit a sacramento quod optinebat.
当时在亚历山大里亚的主教阿塔纳修斯,由于自视过高、僭越职责,并且如接连不断的传闻所告发的那样企图探查其职权之外的秘事,同一律法的信奉者齐聚一堂的集会(如他们所称的宗教会议)遂解除了他所担任的圣职。
Dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites, scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura; super his intendebantur ei alia quoque, a proposito legis abhorrentia cui praesidebat.
因为据说他极精通预言神签的灵验,或是占卜之鸟所预示的吉凶,曾多次预言未来之事;除此以外,还有其他与他所主持的律法宗旨相违背的罪名被加诸其身。
Hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.
当君主下令劝告利贝里乌斯同其他人一样,通过联署签名将此人逐出祭司职位时,利贝里乌斯顽强抗拒,屡屡高呼定罪一个既未曾谋面又未曾听审的人是极恶的罪孽,公然抗拒皇帝的旨意。
Id enim ille Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti;4 quo non impetrato, Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
因为那始终敌视阿塔纳修斯的皇帝,虽明知罢免之事已然完成,却仍怀着狂热的渴望,竭力谋求以此永恒之城主教的更高威权予以确认;在未能如愿之后,出于对狂热爱戴利贝里乌斯的民众的畏惧,他才在夜半时分历经重重艰难被勉强带走。
- 15.7.2Philoromum enim aurigam rapi praeceptum
praeceptum 为完成时被动分词(阳性单数宾格),修饰充当后文分词 secuta 直接宾语的 Philoromum aurigam,并与被动不定式 rapi 构成人称被动结构(参 15.7.6 mitti praeceptus est),意为“(尾随)被下令逮捕的车夫菲洛罗穆斯”。
- 15.7.3difficilis ad pavorem
形容词 difficilis 搭配介词短语 ad pavorem,用以表示主语莱昂提乌斯的气度品质,意为“不易恐惧”、“难于被吓倒”。
- 15.7.4eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum, reclamantibus multis, post terga manibus vinctis, suspendi praecepit
该句核心骨架为 eum ... suspendi praecepit(下令将他吊起)。其间嵌套了 cum 从句(cum esse ... respondisset,esse 承前省略了补足语 Petrus Valuomeres)、同格原因分词短语(ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum)以及两个独立夺格(reclamantibus multis 与 post terga manibus vinctis)。
- 15.7.10Id enim ille Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti
全句主语为 ille(皇帝康斯坦提乌斯),主动词为 nitebatur(竭力谋求)。句首代词 Id(指代罢免阿塔纳修斯一事)前置以作强调,充当被动不定式 firmari 的宾格主语,由 nitebatur ardenti desiderio(以炽热的愿望谋求)所统摄。licet sciret impletum 为插入的让步从句(“虽明知已被执行”)。
