← 阿米阿努斯·马尔切利努斯

历史

§14.8.1-14.8.15

帝国东方各行省的地理与历史概述

阿米阿努斯按序概述了帝国的东方各行省,详述了基利家、伊苏里亚、叙利亚、腓尼基、巴勒斯坦、阿拉伯和塞浦路斯的地理特征、主要城市、历史渊源以及并入罗马统治的始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.8.1

​Superatis Tauri montis verticibus, qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis porrigitur late distentis, dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro annexa Isauria, pari sorte uberi, palmite viret et frugibus multis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.

越过向日出方向耸立得更为崇峻的陶鲁斯山脉之巅,基利家在辽阔延展的平原上铺展开来,这是一片万物富饶的土地;毗连于其右侧的是伊苏里亚,同样享有肥沃之运,藤蔓青翠,作物繁茂,适于通航的卡利卡德努斯河从其中间穿流而过。

§14.8.2

​Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant, Seleucia opus Seleuci regis, et Claudiopolis, quam deduxit coloniam Claudius Caesar. Isaura enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva, aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.

除了众多市镇外,有两座城市装点着此地:塞琉古国王手笔的塞琉西亚,以及克劳狄乌斯·恺撒作为殖民地建立的克劳狄奥波利斯。至于此前势力过大的伊苏拉,因作为带来毁灭的叛逆者在古时被摧毁,如今仅勉强显露出它往日显赫的极少数遗迹。

§14.8.3

​Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis—hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis —et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia, vatis illius domicilium Mopsi, quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

而以基德努斯河为荣的基利家,则因塔尔苏斯而闻名——这是一座赫赫有名的城市,相传由朱庇特与达娜厄之子珀耳修斯所建,或至少由一位名叫桑丹、来自埃塞俄比亚的富有显贵之人所建——此外还有冠以建立者之名的阿纳扎尔布斯,以及著名预言家摩普索斯的居所摩普苏埃斯提亚;摩普索斯在夺得金羊毛归来的阿尔戈英雄同袍中因迷航而离散,漂流至非洲海岸,暴病身亡;自那时起,覆于布匿泥土之下的他那英雄之魂,多能护佑世人,医治各样疾苦。

§14.8.4

​Hae duae provinciae, bello quondam piratico catervis mixtae praedonum, a Servilio pro consule missae sub iugum, factae sunt vectigales. Et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae, ab orbe eoo monte Amano disparantur.

这两个行省在往昔的海盗战争中曾与劫匪之帮混杂,后被资深执政官塞尔维利乌斯降伏,纳为贡赋之地。这些地区宛如置身于凸出的陆地之舌上,被阿马努斯山与东方世界隔开。

§14.8.5

​Orientis vero limes in longum protentus et rectum, ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae impetrabilis rex (ut indicat cognomentum).

东方的边界延展得狭长而笔直,自幼发拉底河畔直抵尼罗河的崖畔,左侧与萨拉森各部族接壤,右侧面迎波涛汹涌的大海;塞琉古·尼卡托尔在夺取该地后曾极大地扩展了这片疆域,彼时在马其顿的亚历山大死后,他依据继承权掌控波斯王国,是一位功业显赫的君王(正如其称号所示)。

§14.8.6

​Abusus enim multitudine hominum,1 quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.

他充分利用在太平岁月里长期统治的众多民众,将简陋的乡间聚落建成了凭借雄厚资财与军力而稳固的诸多城市;这些城市如今大半虽以希腊名称呼(这些名称是建立者依其心意赋予的),然而并未丧失古老创建者以亚述语为其所取的原始名称。

§14.8.7

​Et prima post Osdroenam quam (ut dictum est) ab hac descriptione discrevimus, Commagena (nunc Euphratensis) clementer assurgit, Hierapoli (vetere Nino) et Samosata civitatibus amplis illustris.

在奥斯罗埃内(正如已述及的那样,我们已将其从本篇记述中分出)之后,首先呈平缓之势升起的是科马基尼(现称幼发拉底行省),因希拉波利斯(古尼努斯)与萨摩萨塔这两座宏伟城市而著称。

§14.8.8

​Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. Hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita affluere copiis et internis,2 et Laodicia et Apamia, itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis florentissimae.

继而是叙利亚,在一片壮丽的平原上展开。使此地闻名的是名扬世界的城市安条克——在同时兼具外来物资与本土出产的丰足方面,没有其他城市能与之匹敌——以及自最初奠基起就极其繁华的拉奥迪基亚、阿帕米亚与塞琉西亚。

§14.8.9

​Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus eisdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.

在其后紧依黎巴嫩山的是腓尼基,这是一个充满魅力与秀色的地区,饰有众多宏大美丽的城市;其中提尔以其宜人与盛名脱颖而出,西顿与贝鲁特亦然,与它们相媲美的还有古老世代建立的埃梅萨与大马士革。

§14.8.10

​Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.

围绕其周流的奥朗特斯河在掠过高耸的卡西乌斯山脚下后注入帕耳忒尼翁海;格奈乌斯·庞培在击溃提格兰之后,将这些从亚美尼亚王国割离出来的行省并入了罗马统治之下。

§14.8.11

​Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.

叙利亚诸地的最末一处是巴勒斯坦,延绵于辽阔的疆土之上,土地肥沃且耕作精良,拥有几座杰出的城市,彼此互不相让,仿佛以铅垂线衡量般旗鼓相当:希律为尊崇元首奥克塔维亚努斯而兴建的恺撒里亚,埃勒乌特罗波利斯与涅阿波利斯,以及同样建立于更早时代的阿斯卡隆和加沙。

§14.8.12

​In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum. Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius Iudaeis domitis et Hierosolymis captis, in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.

在这些区域内,无处可见通航的河流,许多地方涌出天然的温泉,适于治疗多种疾病。但庞培同样以相似的方式,在征服犹太人并攻陷耶路撒冷之后,设立裁判权,将这些区域构建为行省模式。

§14.8.13

​Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua, opima varietate commerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus, sollicitudo pervigil veterum per opportunos saltus erexit et cautos. Haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes, Bostram et Gerasam atque Philadelphiam, murorum firmitate cautissimas. Hanc provinciae imposito nomine, rectoreque adtributo, obtemperare legibus nostris Traianus compulit imperator, incolarum tumore saepe contunso, cum glorioso Marte Mediam urgeret et Parthos.

与此相连的是阿拉伯,另一侧与纳巴泰人相接,享有繁多的商业贸易,布满了坚固的营垒与堡寨;为了抵御邻近部族的袭扰,古人的警惕之心在险要而稳妥的山口修建了这些防御工事。此地在若干市镇中也拥有庞大的城市:博斯特拉、格拉萨与费拉德尔菲亚,因城墙的坚实而极为稳固。图拉真皇帝在以光荣的战功迫击米底亚与帕提亚人时,屡次挫败当地居民的傲气,赋予其行省之名并派驻总督,迫使该地服从我们的法律。

§14.8.14

​Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, Salamis et Paphus, altera Iovis delubris, altera Veneris templo insignis. Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat.3

塞浦路斯同样是一座远离大陆、港湾密布的岛屿,在众多自治市中,因两座城市而闻名:萨拉米斯与帕福斯,前者以朱庇特的圣所著称,后者以维纳斯的神庙闻名。同一座塞浦路斯在各样物资上享有如此巨大且多样的丰富出产,以至于它不需要任何外在支援,仅凭本土力量,从龙骨的基础直到顶端的帆布,就能建造起一艘商船,配备齐全所有属具并送入大海。

§14.8.15

​Nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste. Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio, ob aerarii nostri angustias iusso sine ulla culpa proscribi, ideoque hausto veneno, voluntaria morte deleto, et tributaria facta est, et velut hostiles eius exuviae classi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem. Nunc repetetur ordo gestorum.

直言不讳地说,罗马人民侵占此岛出于贪婪甚于出于正义。因为当身为我们同盟者与伙伴的托勒密国王因我国国库空虚而在毫无过错的情况下被下令抄没、并因而饮鸩自尽后,该岛便被降为贡税之地,而他的遗产宛如战利品一般被装上舰队,由加图押送至罗马城。现在将重新回到事件的记述顺序中。

语法注3 条
  1. 14.8.6Abusus enim multitudine hominum

    abusus 是异态动词 abutor 的完成时分词,在此并非古典时期的贬义“滥用”,而是晚期拉丁语中表示强意的“充分利用、彻底发挥”之意。multitudine hominum 作其夺格补足语。

  2. 14.8.8cui non certaverit alia advecticiis ita affluere copiis et internis

    certaverit 是表示潜在可能(委婉断定)的虚拟式完成时。certo 后接不定式 affluere(“在……方面竞争”)是诗歌和后古典拉丁语的常见句式。cui 是关系代词与格,作为 certaverit 的竞争对象。

  3. 14.8.14aedificet onerariam navem ... mari committat

    aedificet 与 committat 是由前文 tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat ... ut 引出的结果从句中的现在时虚拟式。主语为拟人化的塞浦路斯(Cyprus),形象地表达了该岛仅凭本土资源便能独立造船并遣之下海的自足能力。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:14.8.1-14.8.15