- 底本
- Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:14.4.1-14.4.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿米阿努斯概述了袭扰罗马边境的游牧民族萨拉森人的风俗,描绘了他们飘忽不定的生活、尚武好战、不事农耕、奇特的婚姻形式与饮食习惯。
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
然而,萨拉森人对我们而言无论作为朋友还是作为敌人都绝非称心之选,他们四处奔袭,在转瞬之间便将凡是所能觅得之物劫掠一空,恰如贪婪的鸢鸟;若是从高处瞥见猎物,鸢鸟便以迅疾的飞势将其抓攫,而一旦得手,便绝不停留。
Super quorum moribus licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse,1 tamen nunc quoque pauca de eisdem expediam carptim.
关于他们的习俗,虽然我记得曾在记述马可皇帝业绩时以及此后数次作过叙述,但如今我仍将择要简述关于他们的少许情况。
Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis, ad Nili cataractas porrigitur, et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores, seminudi coloratis sagulis pube tenus2 amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa reptantes, in tranquillis vel turbidis rebus; nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus; nec idem perferunt diutius caelum, aut tractus unius sol illis umquam placet.
在这些部族之中——他们的发端始于亚述人,延展至尼罗河瀑布以及布莱米亚人的边境——所有人地位平等,皆是战士,半裸着身子,仅以有色短氅围裹至下体,凭借矫捷的骏马与精瘦的骆驼在和平或动荡之中穿行于各地;他们当中绝无一人曾手扶犁柄,或栽培树木,或以耕作田亩来谋求生计,而是始终游荡在辽阔无垠的旷野上,无家、无定居之所,亦无法律;他们无法在同一片天空下长久忍耐,单一地域的日光也从未使他们感到餍足。
Vita est illis semper in fuga, uxoresque mercennariae conductae ad tempus ex pacto, atque (ut sit species matrimonii,) dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem (si id elegerit,) discessura,3 et incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.
他们的生活始终处于漂泊之中,妻子则是依据契约按期限雇来的;并且(为了保持婚姻的形式)未来的妻子以嫁妆的名义赠予丈夫一杆长矛和一顶帐篷,在约定的日子过后(若她愿意)便将离去;他们男女两性以何等炽热的激情纵情于肉欲,实是令人难以置信。
Ita autem quoad vixerint late palantur, ut alibi mulier nubat, in loco pariat alio, liberosque procul educat, nulla copia quiescendi permissa.
只要他们活着,便游荡得如此广阔,以致妇人在一处出嫁,在另一处生产,又在遥远处抚育子女,绝无安歇的闲暇。
Victus universis caro ferina est, lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices, et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.
所有人的食物皆是兽肉,赖以维持生命的充足乳汁,各种草类,以及任何能通过猎鸟捕获的飞禽;我们亲眼见过他们当中的大多数人对谷物和葡萄酒的功用全然不知。
Hactenus de natione perniciosa. Nunc ad textum propositum revertamur.
关于这个有害的部族就谈到这里,现在让我们重回原本的主题。
- 14.4.2licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse
让步连词 licet 在古典拉丁语中通常后接虚拟式,但在此处与表示既成事实的直陈式(现在完成时 memini)连用,这是后古典及晚期拉丁语常见的用法。它构成让步从句(“尽管我记得曾记述过”),引出主句 tamen ... expediam。
- 14.4.3pube tenus
介词 tenus(“直达……为止”)为后置介词,支配夺格(此处为 pubes 的单数夺格 pube)。它修饰 amicti,表明着装仅遮盖至下腹/腰腹部。
- 14.4.4discessura
将来主动分词 discessura 与主语 futura coniunx(“未来的妻子”)在性数格上一致,表示意图或预定的动作。它与条件从句 si id elegerit(“若她选择如此”)配合,作表语性用法,表明她在约定日期之后将要/打算离去。
