← 罗马皇帝群像

菲尔穆斯、萨图尔尼努斯、普罗库鲁斯与博诺苏斯传

§11-13

萨图尔尼努斯的死与普罗库鲁斯的僭位

作者澄清了关于叛将萨图尔尼努斯死于普罗布斯时期的身份混淆,随后记述了另一位僭位者普罗库鲁斯的强盗出身、荒诞即位过程、击破阿勒曼尼人以及因法兰克人背叛而败亡的始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11

Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et Probo poenam nolente sit occisus,1 fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. obsessum denique in castro quodam ab iis quos Probus miserat invito Probo esse iugulatum. Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur quae prope ad exemplum nihil prosunt, nos ad ea quae sunt dicenda redeamus.

为了不致离题太远,必须指出一件特别关乎此人的事:有些人犯了错误,以为此人就是在加列努斯时代夺取帝位的萨图尔尼努斯;其实他是完全不同的另一个人,并且是在普罗布斯不愿加害他的情况下被杀害的。据说普罗布斯曾多次给他送去宽宥的信函并许诺赦免,但跟随他的士兵们并不相信。最终,他在一座要塞中被普罗布斯派来的人围困,并在违背普罗布斯意愿的情况下被割断了喉咙。将一切细枝末节拼凑在一起未免冗长,讲述他身材如何、体格如何、相貌如何、喝何种饮品、吃何种食物更是令人生厌;让别人去讲那些对树立榜样几乎毫无用处的琐事吧,让我们回到那些应当讲述的事情上来。

§12

Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis, domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas abduxerant satis dives, fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse, huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio,2 homo, quod negari non potest, idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam, nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta, et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere: Proculus Maeciano adfini salutem dicit, centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat,3 mulieres intra dies quindecim reddidi. Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidino- sam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat.

普罗库鲁斯的故乡是位于滨海阿尔卑斯山脉的阿尔宾高努姆;他在家乡出身贵族,但祖上行劫掠之事,因此凭借劫掠来的牲畜、奴隶和财物而相当富足。据说,在他僭取帝位之时,他曾武装了自己的两千名奴隶。他有一个泼悍的妻子,正是她将他推进了这场疯狂之中;此妇名叫萨姆索,这是后来给取的名号,因为她早先名叫维图里加。他有一个儿子赫伦尼亚努斯,正如普罗库鲁斯常常挂在嘴边的那样,如果儿子年满五岁,他甚至也会将儿子奉献给帝统。普罗库鲁斯此人——这是不可否认的——同时也是极为勇武之人,他自己也习惯于劫掠勾当,但他一生始终过着武装征战的生活;因为他曾作为军事保民官统领过许多军团,并立下了英勇的功绩。既然即使是最细微的琐事也是有趣的,并且在阅读时带有一种风趣,那么他在自己的一封信中所夸耀的内容就不应予以沉默;直接引用这封信本身,总比对其长篇大论要好: ‘普罗库鲁斯向亲戚梅齐亚努斯致意。我从萨尔马提亚俘获了一百名处女;在这些人当中,我于一夜之间临幸了十人。然而,在我力所能及的范围内,我在十五日之内使她们全都成了女人。’ 正如你所见,他夸耀的是一件愚蠢且极其好色的勾当,并且以为如果自己在重重罪愆中变得麻木不仁,就会被列于勇者之中。

§13

Hic tamen cum etiam post honores militares se improbe, libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra "Ave" inquit "Auguste, "adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii, non nihilum tamen Gallis profuit, nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire,4 a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini, veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.

然而,这个人在军职任满之后虽然行为不法、好色无度,却依然表现得勇武过人。由于卢格杜努姆人的怂恿——他们似乎受到奥勒良的严重打击,并且对普罗布斯极为恐惧——他被拥立为皇帝;正如奥内西穆斯所言,这几乎完全是出于嬉戏和玩笑,而据我所知,在任何其他作者那里都不曾发现这种说法。因为在某次宴会上,众人正在玩类似‘盗匪棋’的博弈游戏,而他自己接连十次胜出成为‘统领’,一个出身不贱的弄臣便说:‘万岁,奥古斯都!’随即将取来的紫色羊毛织物披系在他的肩头,并向他下拜。由此引起了同谋者的恐惧,进而促成了对军队和帝位的染指。然而他并非对高卢人全无益处;因为他粉碎了当时仍被称为日耳曼人的阿勒曼尼人,并赢得了耀眼的荣耀,尽管他作战时除却盗匪方式外从不使用其他手段。然而,当他被驱逐逃窜至天涯海角、企图投奔法兰克人的庇护——他自己宣称出自该部族——之时,普罗布斯击败并处死了他,正是那些素来以谈笑间背信弃义为常态的法兰克人出卖了他。他的后裔至今仍生活在阿尔宾高努姆,他们常开玩笑说自己既不愿做帝王也不愿做强盗。我记得关于普罗库鲁斯所了解的值得记载之事便是这些;让我们转向博诺苏斯吧,关于他我撰写的内容要少得多。

语法注4 条
  1. 11cum is longe alius sit et Probo poenam nolente sit occisus

    连词 cum 引导带有虚拟式现在时 sit 与虚拟式完成时被动态 sit occisus 的从句,表示让步或转折(‘而事实上他是完全不同的另一人’),与前文的 errare quosdam et putare 形成对比。Probo poenam nolente 为独立夺格,带有让步含义(‘尽管普罗布斯不愿加害他’)。

  2. 12quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio

    dicasset 是虚拟式过去完成时 dicavisset 的缩约形式,以关系代词 quem 为宾语,构成间接引述过去想法(ita enim loquebatur)的条件句主句(‘如果儿子年满五岁,他甚至也会将他奉献给帝统’)。从句中的 implesset 同样是 implevisset 的缩约形式。

  3. 12quod in me erat

    由关系代词 quod 构成的限制性关系从句惯用语,意为‘在我力所能及的范围内’或‘就我而言’。该小句在句中起副词性修饰作用,修饰主句动词 reddidi。

  4. 13cupientem in Francorum auxilium venire

    分词 cupientem 与宾格 hunc(动词 vicit et interemit 的宾语)一致。介词短语 in Francorum auxilium venire 在此语境中意为‘寻求法兰克人的援助/庇护’,与下文法兰克人的背叛(ipsis prodentibus Francis)紧密呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi029.humanitext-lat2:11-13