← 罗马皇帝群像

塔西佗传

§17-19

帝位与死亡的前兆及元老院书简

在列举了预示塔基图斯登基与死亡的诸般前兆之后,文中引述了多封公私信函以展现元老院重获选立元首特权时的狂喜,以此为塔基图斯传作结。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17

Omina imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus quidam in Templo Silvani tensis membris exclamavit, Tacita purpura,1 tacita purpura, idque septimo; quod quidem postea omini deputatum est. vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno quo ille imperium meruit purpureas tulit. plurima purpurea facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit, matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis obtulit, nam diversis patribus nati ferebantur, in larario di omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus.

塔基图斯获得帝位的前兆如下:在席尔瓦努斯的神庙里,某个狂热之徒四肢紧绷地高喊: “沉寂的紫袍,沉寂的紫袍”,并且如此连呼了七次;此事后来确实被视为前兆。塔基图斯原本要在丰达努斯之赫拉克勒斯神庙用以献奠酒的酒,突然变作了紫色。一株原本结白色阿敏尼亚葡萄的葡萄藤,在他获得帝位的同一年结出了紫色葡萄。极多物什皆变成了紫色。关于其死亡的前兆如下:其父之墓室崩碎了门扉自行洞开;其母的幽灵在白昼赫然显现在塔基图斯与弗洛里亚努斯两人面前,宛如活人一般(盖相传他们生自不同的父亲);在祖先神龛中,诸神雕像或因地震或因某种偶然变故尽皆倾倒;受他们崇奉的一尊阿波罗雕像,未经任何人手触动,便被发现从屋顶山墙高处移置在了卧榻之上。然而我们还要向前探究多远呢?自有旁人来记述那些轶事。让我们把自己保留给普罗布斯以及普罗布斯显赫的功业吧。

§18

Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae: Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat. Alia epistula: Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta est. Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.

既然我曾应许将录入数封书信,以展现塔基图斯被立为元首之际元老院之欢欣,我便在附上这些书信后结束撰写。公函如下: “最崇高的元老院致迦太基参事会:愿此举于国家及罗马世界大吉、大利、大幸且有益。授予帝国统御权、指名元首、册立奥古斯都之特权已重归我手。因此,凡重大政务皆当呈报于我等。凡由资深执政官及常规法官裁定后引起之一切申诉上诉,皆归城市长官管辖。在此事上,我们深信贵方的尊严亦已重回古昔地位;盖此第一等级正是通过收回自身实权,从而保障了其余阶层的权利。” 另一封信函: “最崇高的元老院致特雷维里人参事会:正如诸位享有自由且历来皆自由,我们深信诸位亦同感欢欣;创设元首之决断权已重归元老院,同时向城市长官职位的全面上诉权亦已决议成立。” 以同样措辞致书于安提阿人、阿奎莱亚人、梅迪奥拉农人、亚历山大人、帖撒罗尼迦人、哥林多人及雅典人。

§19

Privatae autem epistulae haec fuerunt: Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem, nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit ut reversa in antiquum statum re publica nos principes demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, Curiae interfuturus antiquae, nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatum. Item alia: Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. obtinuimus, pater sancte, quod semper optavimus; in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates. gratias exercitui Romano et vere Romano; reddidit nobis quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da te Curiae, floret Roma, floret tota res publica, imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere qui coepimus facere,2 dictum sapienti sat est. Longum est omnes epistulas conectere quas repperi, quas legi. tantum illud dico, senatores omnes ea esse laetitia elatos ut3 in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, antiquitatem sibi redditam crederent.

而私信如下: “奥特罗尼乌斯·蒂贝里亚努斯致其父奥特罗尼乌斯·尤斯图斯:可敬的父亲,在国家重回古制、最崇高等级之威权极大增长、以致由我等授予元首、由我等创设皇帝、由我等最终册立奥古斯都的今日,本应由您出席最崇高的元老院,由您发表议见。因此请务必调养康复,以便亲临古风犹存的元老院议事堂;我们已收复资深执政官管辖权,一切权力机构与一切官阶的上诉皆已重归城市长官。” 又一封信: “克劳狄乌斯·萨皮利亚努斯致其叔父塞雷乌斯·梅齐亚努斯:可敬的父亲,我们已赢得了我们历来所渴望之事;元老院重回古昔地位。我们创设元首,各项大权属于我等阶层。感谢罗马的、真正称得上罗马的军队;它将我们历来所拥有的权力归还于我们。请抛弃在拜埃和普特奥利隐居消遣,投身于都城,投身于议事堂吧!罗马正当繁盛,整个国家正当繁盛;我们授予皇帝,我们创设元首;既然我们开始创设,我们亦有能力废黜;智者一言已足。” 要将我所搜得、所阅览的全部信件尽数串联起来未免过于冗长。我仅言及此点:全体元老院议员皆沉浸在极大的欢欣鼓舞之中,以致人人皆在家中屠宰纯白牺牲,频频开启祖先肖像壁龛,身着白袍端坐,广设奢靡筵席,确信古制已然归还己手。

语法注3 条
  1. 17Tacita purpura

    狂热者口中所呼喊的 tacita 兼具双关修辞(paronomasia):一方面取形容词 tacitus(“静默的”、“沉寂的”)的字面义,另一方面直接谐音皇帝的专有名词 Tacitus。字面上为“沉寂的紫袍”,在语境中则被解作预示塔基图斯身着紫袍即位的神异巧合。

  2. 19possumus et prohibere qui coepimus facere

    此句中关系代名词 qui 省略了主句的主语先行词(隐含的 nos)。关系从句 qui coepimus facere(“我等这些开始创设之人”)修饰主语,构成完整句意:“既然我们已开始创设(皇帝),我们亦能予以阻止(废黜)”,生动呈现了元老院夺回大权后的自负心境。

  3. 19senatores omnes ea esse laetitia elatos ut

    此结构为主动词 dico 所带的“宾格加不定式”结构(senatores omnes ... esse elatos),其内部嵌套了与表示程度的夺格指示词 ea 相呼应的 ut 结果从句(consecutive clause)。由 ut 引领的一连串未完成过去时虚拟式动词(caederent, aperirent, sederent, praeberent, crederent)罗列了元老们欣喜若狂之下所采取的种种行径。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.humanitext-lat2:17-19