← 罗马皇帝群像

塔西佗传

§1-3

六个月的空位期与戈尔狄安努斯的演说

作者回顾了奥勒良遇刺后元老院与军队互相推让而形成的六个月空位期及其历史独特性。随后,执政官戈尔狄安努斯向元老院发表演说,陈述边疆外患与内部动荡,敦促元老们尽快推选新皇帝。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, miretur,1 hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex totis mensibus factum est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt, totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut qui valerent interreges essent singuli dumtaxat, qua re factum est ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers remaneret imperii, huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res publica ut nullus interrex biduo saltem triduove crearetur. video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re publica non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii est. tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse; quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum.

在大祭司们(他们执掌书写历史的权力)的文献中所记载的、在罗穆路斯离世之后当罗马城的统治尚处稚嫩之时所发生的事――为了使人在一位贤明元首之后寻觅另一位贤明者时的政务间隙期(空位期)受人惊叹――在奥勒良之后,在罗马元老院与军队之间进行了一场非嫉恨、非悲戚、而是欣悦且虔敬的较量之后,整整六个月之久再次发生了。然而在许多方面,当下的情形与古代的那桩事务有所不同。因为首先,在罗穆路斯之后进入空位期时,终究任命了诸位空位长官,并且那一整年按五天、四天或三天划归给一百名元老,以使行使权力者每次仅有一位空位长官;由此导致空位期持续了一年有余,免得在平等的尊严之下有人未能参与罗马的统治。此外,即使在执政官和具有执政官权力的军政官治下,每逢进入空位期,都曾设立空位长官;罗马国家在这个头衔上从未如此空白,以至于连两三天都不设立任何空位长官。我知道有人会向我反驳说,在我们先祖的时代,国家曾有四年之久没有高级官员;然而当时有执掌保民官权力的平民保民官,而这是王权中最为核心的部分。即便如此,也没有史书记载当时不曾有空位长官;相反,据更可靠的历史学家记载,明确表明后来正是由空位长官选出执政官,以主持其余官员的人民大会。

§2

Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque Romanus perpessus est ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res publica non haberet. quae illa concordia militum! quanta populo quies! quam gravis senatus auctoritas fuit! nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum populique Romani totus orbis est temperatus; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam potestatem formidabant sed—quod est in vita optimum—se timebant. Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda et eadem posteris humani generis stupenda moderatio, ut discant qui regna cupiunt non raptum ire imperia sed mereri.2 interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertes), reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter confutatis, coeptum est quaeri ecquis fieri deberet ex omnibus princeps, tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens ut ex ordine suo principem legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.

因此,极为罕见且艰难的是,罗马元老院与人民忍受了国家在寻觅贤君的六个月中没有皇帝这一局面。那是何等协调一致的军心!对民众而言是何等巨大的安定!元老院的权威又是何等庄重!四海之内未有一名僭主崛起;在元老院、军队和罗马人民的公决之下,整个天下得到了治理。他们并非为了行事端正而畏惧某位元首,亦非畏惧保民官权力,而是――此乃人生中最善之事――畏惧他们自己。然而,必须言明如此幸运之迟滞的缘由,并将其特意载入国家公文之中;同样,这一令后世人类惊叹的克制亦须记述,以使渴求王权之人知晓统治之权不可强取、唯当恪配。如上一卷所载,奥勒良因奸计遭杀害之后――出于一个极恶奴仆的奸诈与军人的受惑(在他们当中,只要带着怒气倾听,往往又处于醉态,确实几乎总是缺乏理智,任何谎言都会发挥极大效力)――当所有人都恢复清醒且那些罪魁受到军队严惩之后,便开始探寻在所有人当中究竟应当由谁成为元首。当时由于厌恶眼下的乱局,素来惯于仓促推戴皇帝的军队向元老院送去书信(对此上一卷中已有叙述),请求他们从自身阶层中遴选元首。然而元老院深知自身所选之元首不合军队心意,便将此事推回给将士;正当此事屡屡推托之际,第六个月便已告终。

§3

Interest tamen ut sciatur quemadmodum Tacitus imperator sit creatus, die VII kal. Octob. cum in Curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: Referemus ad vos, patres conscripti, quod saepe rettulimus; imperator est deligendus, cum exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas, nam limitem Transrhenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes, iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus?3 quo usque sine principe credimus posse consistere? quare agite, patres conscripti, et principem dicite, aut accipiet enim exercitus quem elegeritis aut, si refutaverit, alterum faciet.

然而,弄清塔基图斯是如何被推选为皇帝的,确有必要。在十月朔日前第七天,当至为尊贵的阶层在庞皮利乌斯元老院议事堂就座时,执政官韦利乌斯·科尔尼菲基乌斯·戈尔狄安努斯说道: “各位被征集的新老元老,我们将向你们呈报我们曾屡次呈报之事:必须推选一位皇帝,因为没有元首,军队无法长久维持正常秩序;同时也是迫于现实的急难。因为据说日耳曼人已突破莱茵河对岸的边界,占领了坚固、著名、富庶且强盛的城池。即便波斯方面的异动尚无音讯,但也请思量叙利亚人的人心何其浮躁,以至于他们宁愿让妇人统治,也不愿忍受我们的崇高法度。阿非利加又待如何?伊利里库姆又待如何?埃及以及所有那些地区的军队又待如何?我们以为它们在没有元首的情况下还能维持多久?因此行动起来吧,各位被征集的新老元老,指定一位元首;因为军队要么接受你们所选之人,要么若予拒绝,便会另立他人。”

语法注3 条
  1. 1ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, miretur

    由 in litteras rettulerunt 引出的 ut 从句,可理解为目的从句(“为使此空位期受人赞叹”),亦可理解为说明/结果从句(描述记录所达到的效果)。句式上,开篇由“Quod ... factum ... pontifices ... rettulerunt”与主句“hoc ... factum est”形成呼应结构。

  2. 2non raptum ire imperia sed mereri

    raptum 为动词 rapio 表示目的的第四变格动名词(即目的动名词 supine)宾格,与运动动词 ire 连用构成习惯表达,意为“前去夺取/急于强夺统治权”。它与后文的不定式 mereri(“配得上/凭德行获取”)形成鲜明对比。

  3. 3quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus?

    紧随疑问代词 quid 之后的宾格名词群(Africam, Illyricum, Aegyptum, exercitus)构成的省略修辞句。其后省略了及物动词,如 dicam(“关于阿非利加我又当说什么呢?”)或 censemus(“我们又当如何看待阿非利加呢?”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.humanitext-lat2:1-3