← 罗马皇帝群像

神圣奥勒良传

§1-3

蒂贝里亚努斯的请托与传记序言

城市长官蒂贝里亚努斯敦促作者利用官方档案为奥勒良皇帝作传,并戏称大历史学家亦不免虚构。作者遵命着手撰述,并在开篇指出,伟大君主在城邦中的德业远比其出身地究竟为何更为重要。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praefectus urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit, ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad Hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum, cumque ad Templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me quis vitam eius in litteras rettulisset, cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba profudit: Ergo Thersitem, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt; divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? deus avertat hanc amentiam, et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus, etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem ut tibi ex Ulpia Bibliotheca et libri lintei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas. parui, mi Ulpiane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea quae digna erant memoratu in unum libellum contuli, tu velim meo muneri boni consulas1 et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit.

在嬉笑节这一天——我们知道,在这一天一切事情都应当欢快地进行与言说——在完成庄严的仪式之后,城市长官、杰出且当以崇敬之意提起的尤尼乌斯·蒂贝里亚努斯,用他的公用马车将我接上。在那里,当他的心灵摆脱了诉讼与公务的羁绊而悠闲自得时,他便从帕拉蒂乌姆山一直到瓦里乌斯园邸展开了漫长交谈,其中特别谈及历代君主的生平。当我们来到由奥勒良皇帝所奉献的太阳神庙时——因为他本人的血统在不小程度上源自奥勒良——他向我询问,有谁曾将这位皇帝的生平载诸文字。我回答说,拉丁作家中我未曾读到过任何一人,但希腊作家倒是精读过数人;这位令人敬重的长者便通过如下这番话,倾吐了他叹息中的悲哀: “难道说,忒耳西忒斯、西农以及古代的那些怪胎,我们熟知,后人也将反复称引;而神君奥勒良,这位最辉煌的君主、最严峻的统帅,全天下赖他得以重归罗马之名,后人却将对他一无所知吗?愿神明禳除这等荒唐!然而,依我所知,我们拥有那位伟人的手记日记,甚至还有按历史纪事体编纂的战争记录,我希望你接纳它们并按次序书写,补入关于其生平的事迹。凭借你的勤勉,你将从那些麻纸书籍中通晓这一切,皇帝本人曾吩咐将自己的日常琐事记录在那些书里。我也将关照,以便将那些麻纸书籍从乌尔皮乌斯图书馆中为你取出。我希望你竭尽所能,将奥勒良据实载诸文字。” 我服从了指示,我亲爱的乌尔皮亚努斯;我接过了希腊文书籍,将一切所需之物收归手中,从中将值得记录的事情汇编成这一卷小册。我希望你善待我的这一份微劳;若你对此仍不满足,可多读希腊作家的书,亦可索取麻纸书籍,乌尔皮乌斯图书馆将在你意欲之时随时向你提供。

§2

Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintilium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum,2 prodente quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens3 ac manum porrigens iocando praeterea, Scribe, "inquit, "ut libet, securus quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores.

由于在同一辆车中,我们谈及了特雷贝利乌斯·波利奥——此人记述了从两位菲利普直到神君克劳狄及其兄弟昆蒂卢斯之间的各位皇帝,无论显赫还是默默无闻者——蒂贝里亚努斯坚称波利奥对许多事情叙述得草率疏忽,对许多事情则过于简略,而我反驳道,就历史而言,作家中没有哪一个是不曾说过谎言的,甚至还指出在何处李维、在何处撒路斯提乌斯、在何处柯尔奈利乌斯·塔西佗、最后在何处特罗古斯都会被确凿的证据判定不实;于是他如同表决跨步般转向我的意见,伸出手来,并打趣道: “写吧,”他说,“悉听尊便,你尽可高枕无忧地去说你想说的话,因为你将拥有那些被我们奉为史学辞采典范的作家作为你谎言的同伴。”

§3

Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi. ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale contingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem, nec tamen magnorum principum in rebus summa sciendi est ubi quisque sit genitus,4 sed qualis in re publica fuerit, an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?

为了不在序言中絮叨琐事而惹人生厌,神君奥勒良的出身,据多数人说,生于西尔米乌姆的一座寒门;据某些人说,生于里彭西斯达契亚。但我自己记得曾读过一位主张他生于默西亚的作家。那些出身低微之人的出生地向来不为人所知,而且他们自己往往也变更故土,以便从地理的显赫中向后世借得光彩;然而在伟大君主的功业中,最关键的学问不在于每个人生于何处,而在于他在城邦政事中表现如何。难道使柏拉图更受推崇的,是他作为雅典人,而不是他彰显为独一无二的智慧馈赠吗?或者,难道斯塔吉拉的亚里士多德、埃利亚的芝诺,或是斯基泰人阿纳哈尔西斯,会因为生于微不足道的小村落而显得微不足道吗?要知道,全部哲学的卓越品德早已将他们提升到了九天之上。

语法注4 条
  1. 1boni consulas

    带有价值属格(genitive of value)boni 的成语表达(boni consulere),意为“善意理解、善待、赞许”。在此处 consulas 为接在 velim 后的虚拟法现在时第二人称单数。

  2. 2neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum

    带双重否定(neminem... non)的“宾格加不定式”结构,表达强烈的肯定(“每一个史家都说过某些谎言”)。quantum ad historiam pertinet 是起限定作用的关系代词副词性分句(“就历史而言”)。

  3. 2pedibus in sententiam transitum faciens

    借用了罗马元老院的表决俗语(pedibus ire in sententiam,即通过步行走到提案人一边以示赞成),比喻完全赞同并转向对方的观点。

  4. 3nec tamen magnorum principum in rebus summa sciendi est ubi quisque sit genitus

    动名词属格 sciendi 修饰名词 summa(要义、关键),间接疑问分句 ubi quisque sit genitus 在意义上阐明了其认识的内容。全句骨架为“知悉的核心并不在于每个人出生何处”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:1-3