← 罗马皇帝群像

神圣克劳狄传

§7-9

克劳狄乌斯的信函与对哥特人的辉煌战果

作者引用了克劳狄乌斯皇帝的两封信函,记录了在帝国疲敝之时对哥特人取得的辉煌战果,并赞颂他在各地作战所取得的胜利为后世君主奠定了安固的国家基业。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est: Senatui populoque Romano Claudius princeps. (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) Patres conscripti, mirantes audite quod verum est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt, haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare,1 fatigata est tota res publica, pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu mali principis a re publica defecerunt, non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei publicae, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet, quidquid fecerimus satis grande est. Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit, rogo, quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae?2 quantum una aurea statua? dicit Ennius de Scipione: Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur? possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis sed famae viribus adiuvari.

现存一份他本人发给元老院、当向民众宣读的信函,他在信中报告了异族兵力的人数,信文如下: “皇帝克劳狄乌斯致罗马元老院与人民。 (据说这是他亲自口授的;我并不需要文书官的词句。) 各位元老,请在惊叹中听取这真实的实情。三十二万武装的异族人侵入了罗马领土。倘若我战胜了他们,诸公当照功给予回报;倘若我未能战胜,请知晓我是自愿继加列努斯之后进行战斗的。整个国家已疲惫不堪;我们是在继瓦勒良之后、继英格努斯之后、继雷加利亚努斯之后、继罗利阿努斯之后、继波斯图穆斯之后、继塞尔苏斯之后、继成千上万因鄙视恶帝而叛离国家的人之后在进行战斗。如今连盾牌、宽剑、标枪都已不复存在。泰特里库斯据有高卢和西班牙这些国家的实力所在,而羞于启齿的是,芝诺比娅占有了全部弓箭手。无论我们取得何种成果,都已足够伟大了。” 因此,克劳狄乌斯以其生来的英勇战胜了这些人,在短时间内粉碎了他们,并且几乎未容他们中有人返回故土。请问,元老院中的一面盾牌对如此伟大的胜利能值几许?一座黄金雕像又能值几许?恩尼乌斯在谈及西庇阿时曾言: “罗马人民将为你塑造多大的雕像,立起多高的圆柱,方能述说你的战功?” 我们完全可以说,尘世间无与伦比的皇帝弗拉维乌斯·克劳狄乌斯,并非靠圆柱、靠雕像,而是靠声名本身的力量得以光大。

§8

Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit. ut docetur eiusdem epistula, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem: Claudius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navium mersimus. tecta sunt flumina scutis, spathis et lanceolis omnia litora operiuntur. campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. tantum mulierum cepimus ut binas et ternas mulieres victor sibi miles possit adiungere, et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non pertulisset! salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei publicae!3 si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei publicae salutem. Pugnatum est enim apud Moesos, et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae barbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae, factus limitis barbari colonus e Gotho. nec ulla fuit regio quae Gothum servum triumphali quodam servitio non haberet, quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem publicam et opulentiae nimietate donavit. pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis qui superfuerant Byzantinis fortiter facientibus, pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari, pugnatum in diversis regionibus, et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro4 videretur Claudius securam parare rem publicam.

此外,他们还拥有两千艘战船,这显然是昔日全希腊和全色萨利齐心协力企图攻陷亚细亚诸城时舰船数量的两倍。但那是以诗意笔触虚构的传说,此乃真确历史记载的事实。那么,我们著述者是在奉承克劳狄乌斯吗?正是他消灭、压制并粉碎了两千艘异族船只与三十二万武装士兵,正是他把这等兵力所能为自身配备与准备的庞大辎重车队,时而予以焚毁,时而连同所有眷属一并打发去服罗马的劳役。正如他写给守卫伊利里库姆的尤尼乌斯·布罗库斯的信中所述: “克劳狄乌斯致布罗库斯。我们消灭了三十二万哥特人,击沉了两千艘船只。河流被盾牌遮蔽,所有的海岸都被宽剑和短矛覆盖。原野隐没在白骨之下,没有一条道路畅通无阻,庞大的辎重车队被弃置。我们俘获了如此多的妇女,以至于每个取胜的士兵都能为自己纳娶两三个女子。但愿国家未曾忍受过加列努斯!但愿它未曾承受过那数百个僭主!倘若在各项战役中折损的士兵得以保全,倘若加列努斯以恶劣的胜利所杀戮的军团得以保全,国家本该增添多少力量!既然如今我们的辛劳正在为罗马国家的安康收拾这场公难倾覆的残骸。” 确实,在默西亚人那里进行了交战,在马尔基亚诺波利斯附近也有诸多战役。许多人因海难丧生,极多国王被擒,各族贵妇被俘,罗马诸省塞满了异族奴隶和斯基泰耕者,由哥特人充当了防守异族边境的垦民。没有任何一个地区不拥有从事凯旋式役务的哥特奴隶。我们的先辈见到了多少异族牛群?见到了多少羊群?见到了多少名声显赫的凯尔特雌马?凡此种种皆归于克劳狄乌斯的荣耀。克劳狄乌斯赋予了国家以安全,也赐予了过盛的财富。此外,在拜占庭人那里也发生过战斗,幸存下来的拜占庭人自身作战英勇;在塞萨洛尼基人那里也发生过战斗,异族趁克劳狄乌斯不在时围攻了他们;在各个不同地区都进行了战斗,各处的哥特人都在克劳狄乌斯的统帅权下被击溃,恰如在当时克劳狄乌斯就已显出是在为未来的后辈君士坦提乌斯凯撒准备一个稳固安全的国家一般。

语法注4 条
  1. 7scitote me post Gallienum velle pugnare

    属于“宾格加不定式”结构(me ... velle pugnare),意为“请知晓我是自愿继加列努斯之后进行战斗”。介词短语 post Gallienum 与紧随其后的 post Valerianum、post Ingenuum 等形成排比,指他在加列努斯统治造成的灾难性烂摊子之后毅然承担起作战的责任。

  2. 7quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae?

    tantae victoriae 在语法上既可作关系/目的与格(“相对于如此伟大的胜利而言”),亦可作依附于 pretium 的属格(“如此伟大胜利的代价”)。无论何种理解,均表示为如此空前的大捷所提供的微薄回报。

  3. 9salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei publicae!

    两处 salvis ... 均为夺格独立结构,充当过去未实现的非真实条件句的前件(相当于 si salvi fuissent,“若士兵们得以保全”),后件为主句中的虚拟式过去完成时 esset additum。承接前面的 utinam 愿望句,用感叹语气表达倘若未曾折损这些力量,国家原本所能获得的极大增益。

  4. 9nepoti futuro

    nepos 可指“孙辈”、“侄孙”或广义的“后辈/宗亲”。在将君士坦提乌斯·克罗鲁斯与克劳狄乌斯·哥特库斯拟构血缘关系的背景下,此处为利害与格(“为了未来的宗亲君士坦提乌斯凯撒”)。futuro 强调这种继承关系或亲属身份属于未来。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi025.humanitext-lat2:7-9