- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi025.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者出于对君士坦提乌斯·恺撒的敬重而着手为克劳狄二世作传,高度赞颂他短暂而辉煌的统治、堪比古代英豪的卓越美德,以及死后由元老院和罗马人民所授予的空前殊荣。
Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est.1 de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque nunc detinet; si quidem eo res processit ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui bellum Gothicum sua virtute confecit, qui manum publicis cladibus victor imposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani, a gubernaculis publicis depulit, qui, si diutius in hac esset commoratus re publica, Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset Breve illius, negare non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum, quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse,2 ut Tullius de Scipione loquitur, stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes; quid mirum? amavit et fratres; iam potest dignum esse miraculo, amavit propinquos; res nostris temporibus comparanda miraculo, invidit nulli, malos persecutus est, fures iudices palam aperteque damnavit; stultis quasi neglegenter indulsit. leges optimas dedit, talis in re publica fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret.
现在轮到了克劳狄乌斯皇帝,出于对君士坦提乌斯·恺撒的敬重,我们必须用心地将他载入史册。关于他,我之所以无法推辞,是因为我在出版的那本关于三十僭主的书中,已经记述了其他人,即那些乘乱而起的皇帝和小君王,该书至今仍收录了克利奥帕特拉的后裔以及维多利亚;事情确实已经发展到如此地步,以至于与加列努斯的对比使得女人们的传记也被书写了下来。保持对这位皇帝的沉默是决不应当的,他为自己的家族留下了如此伟大的后嗣,以自己的英勇结束了哥特战争,作为胜利者平息了国家的灾祸,将荒淫怪诞的皇帝加列努斯——即使他不是谋划的主谋,然而为了人类的福祉他自己将要即位统治——从国家航船的舵盘上驱逐下去;如果他能在这个共和国中停留得更久一些,他本会凭借自己的力量、自己的谋略、自己的远见,将西庇阿们、卡米卢斯们以及所有那些古老的伟人们重新还给我们。我无法否认,他在位的时间是短暂的,但即便这样一位人物能够统治如人寿所能达到的极限那样长久,那时间也依然是短暂的。因为在他身上有什么是不令人赞叹的?有什么是不引人瞩目的?有什么是不应当置于最古老的凯旋者之上的?图拉真的英勇、安敦尼的虔敬、奥古斯都的节制以及伟大皇帝们的美德都汇聚在他身上,以至于他并非从他人那里汲取榜样,而是即使那些人未曾存在,他也会给其他人留下榜样。最博学的星象学家认为,赋予人类活命的年岁是一百二十年,并声言未曾有更多岁月赐予任何人;他们还补充说,唯有作为上帝密友的摩西(如犹太人的典籍所言)活了一百二十五年;当摩西抱怨自己英年早逝时,据说某位不可知的神明回答他说,再不会有人活得更长;因此,即使克劳狄乌斯活了一百二十五年,正如西塞罗谈到西庇阿时所说的那样,他那令人惊叹而神异的生平表明,人们甚至不该期待他的自然死亡。因为那个人无论在内政还是在外事上,有什么伟大的品质是不具备的?他热爱父母;这有什么奇怪的?他也热爱兄弟;这已配得上被视为奇迹;他热爱亲族;这在我们的时代是一件堪比奇迹的事;他不嫉妒任何人,惩治恶人,公开而明白地谴责贪赃枉法的法官,对愚笨之人则如同不经意般予以宽容。他颁布了极好的法律;他在国家中的作为如此卓越,以至于最高的帝王们选择他的后嗣继承帝位,更为严正的元老院也渴望如此。
In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore implevit, adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis bonum principem honoraverit.3
或许有人会认为我是为了讨好君士坦提乌斯·恺撒而说话,但你的良知和我的生平都见证了我从未思索、言说过或做过任何谄媚之事。我谈论的是克劳狄乌斯皇帝,他的生平、正直以及在国家中所成就的一切,给后世留下了如此巨大的声望,以至于元老院和罗马人民在他死后赐予他前所未有的殊荣:为了他,根据全体元老院的决议,在罗马元老院议事堂中设立了金盾(或者如文法学家所说的金盾牌),直到现在仍能看到他那带有胸铠浮雕的面容。为了他,罗马人民自费在卡比托利欧的朱庇特·奥普蒂穆斯·马克西穆斯神殿前竖立了一尊十英尺高的金像,这是前所未有的礼遇;为了他,根据全世界的裁决,在讲坛上树立了棕榈饰柱,上面安放了一尊重达一千五百磅的银像。他仿佛铭记着未来一般,延续了弗拉维氏族,这一氏族也曾属于韦斯伯芗和提图斯——但我不想提起图密善。他在短时间内彻底终结了哥特战争。既然所有阶层、所有年龄、所有城邦都用雕像、旗帜、冠冕、圣所、拱门、祭坛和神殿来尊崇这位贤君,难道元老院是谄媚者,罗马人民是谄媚者,外国各族是谄媚者,行省也是谄媚者吗?
- 1qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est
由动形容词 digerendus 与 est 构成的被动迂说法结构。施动者为与格 nobis,intuitu 是第四变格名词 intuitus 的原因/尊重夺格(意为“出于对君士坦提乌斯·恺撒的考量/敬重”)。
- 2ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse
化用自西塞罗《为米洛辩护》第16节的“对格加不定式”结构。necessaria mors 指因老迈或生病而引起的自然死亡。上下文体现了一种非现实假想式的夸张:对于如此伟大的人物而言,即使他得享高寿,人们也不应当安然等待其自然寿命的终结(国家承受失去他的损失)。
- 3adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis bonum principem honoraverit
主句省略了系动词(erat/fuit)的修辞性反问/感叹句。逻辑结构为:“如果(si quidem)所有阶层、城邦都尊崇了这位贤君,难道元老院和罗马人民全都是谄媚者吗?(绝非如此,其赞誉发自真诚)”。honoraverit 为完成时虚拟语气(或直陈式将来完成时)。
