← 罗马皇帝群像

三十僭主传

§4-7

高卢僭位者小波斯图穆斯等四人

本节记述了割据高卢的小波斯图穆斯、洛利阿努斯、维克托里努斯与小维克托里努斯的短暂统治与下场,并评价了他们抵御日耳曼人保卫罗马领土的功绩及各自的品行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

​Postumus Iunior De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quod a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore1 Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallis sumpsisset imperium, fuit autem (quod solum memoratu dignum est) ita in declamationibus disertus ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.2

小波斯图穆斯 关于此人几乎没有什么可说的,除了他被父亲立为凯撒,随后又为了分享其荣耀而被封为奥古斯都,在接替波斯图穆斯职位的洛利阿努斯接受了高卢人赋予的帝权时,据说他与父亲一同被杀。此外(这是唯一值得记载之事),他在辩论演习中是如此雄辩,以至于他的辩论演说被认为被编入了昆体良的文集中;只要初读一章,就能立即显明他是罗马人中最敏锐的演说家。

§5

​Lollianus Huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset imperium, fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit, interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius filium contulisset imperia, et Lollianus quidem non nihilum rei publicae profuit, nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae Postumus per septem annos in solo barbarico aedificaverat, quaeque interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in statum veterem reformavit. deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est. Ita Gallieno perdente rem publicam in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adsertores Romani nominis exstiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas, qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium.3 Lolliani autem vita4 in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata; virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.

洛利阿努斯 由于此人在高卢的叛乱,众人中最勇敢的波斯图穆斯被杀害了;彼时由于加列努斯的奢靡导致高卢动摇,波斯图穆斯本已使罗马帝国恢复了旧日格局。洛利阿努斯本人固然也极勇武,但由于叛乱的缘故,比起自身的实力,他在高卢人中所拥有的权威却要小得多;随后他被维特鲁维亚(或称维多利亚)的儿子维克托里努斯所杀。维多利亚后来被称为“兵营之母”并获封奥古斯塔的称号,但她自身因回避这般沉重的重负,先后将帝权授予了马里乌斯、继而授予了泰特里库斯及其子。洛利阿努斯确实对国家并非全无贡献,因为他将高卢的大多数城邦以及波斯图穆斯七年来在蛮族土地上建立的几处要塞——这些要塞在波斯图穆斯被杀后因日耳曼人的突然入侵而遭到洗劫和焚毁——恢复了旧观。随后,由于他在徭役中过于严苛,被他自己的士兵所杀。就这样,在加列努斯败坏国家之际,在高卢先后有波斯图穆斯、继而洛利阿努斯、随后维克托里努斯、最后泰特里库斯(因为关于马里乌斯我们不谈)挺身而出作为罗马名号的捍卫者。我相信他们所有人都是神意所赐,以免当那前所未闻的奢靡瘟疫受制于诸般灾祸时,日耳曼人获得占领罗马土地的机缘;日耳曼人如果当时像哥特人和波斯人那样冲杀出来,随着罗马土地上的诸部族遥相呼应,这一冠以罗马之名的可敬帝国本已终结。洛利阿努斯的生平在许多方面是隐晦的,如同波斯图穆斯本人一样,但这是在私生活方面;因为他们靠着品德而非门第的厚重而显名于世。

§6

​Victorinus Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victo- rinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. cumque adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato,5 qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa sunt dicta, sed satis credimus Iulii Atheriani partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic loquitur: Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem vel Severum, sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse puniri. ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.

维克托里努斯 老波斯图穆斯鉴于自己遭受加列努斯大军的攻击,深知不仅需要士兵的增援,亦需另一位统治者的协助,便将富有军事干略的维克托里努斯招入帝权的共治之中,并与他一同抗击加列努斯。由于借用了大量的日耳曼雇佣军,他们长久地拖延了战事,但最终被击败。当时洛利阿努斯亦被杀,唯有维克托里努斯独掌帝权。他本人由于致力于败坏士兵与将佐的婚姻,在阿格里皮娜因一名自己曾玷污其妻的军需官纠集同谋发起政变而被刺杀;此前其母维特鲁维亚(或维多利亚,被称为兵营之母)曾立其子维克托里努斯为凯撒,而这个幼童在其父于阿格里皮娜遇害之时,亦随即被杀。关于他极为英勇、且除却好色之外实为卓越的帝王这一点,众人已有诸多记述,但我认为录下尤利乌斯·阿特里亚努斯某部著作的片段便已足够,他在其中谈及维克托里努斯时如此说道: “对于在尤利乌斯·波斯图穆斯之后统治高卢诸省的维克托里努斯,我认为无人当居其上:在武勇上不让图拉真,在宽仁上不逊安东尼努斯,在庄重上不输涅尔瓦,在治理国库上不亚韦斯巴芗,在毕生操守与治军严明上亦不逊于佩蒂纳克斯或塞维鲁;然而好色与对女色的贪求败坏了所有这些美德,以致无人敢于将他的德行载入史册,因为众人的裁决一致认定他是罪有应得。” 因此,既然著述家们对维克托里努斯持有这样的评判,我认为自己对其品行已谈得足够充分了。

§7

​Victorinus Iunior De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus est inscriptus; Hic duo Victorini tyranni siti sunt.

小维克托里努斯 关于此人,文字中没有留下更多的记载,只知他是维多利亚之孙、维克托里努斯之子,并在维克托里努斯遇害的同一时刻被其父或其祖母封为凯撒,随后立刻在士兵的狂怒中被杀。最后,在阿格里皮娜附近尚存有一些用小块大理石镌刻的简陋坟墓,其上刻有铭文: “此处安息着两位维克托里努斯僭主。”

语法注5 条
  1. 4in eius honore

    介词短语 in eius honore 中的代词 eius 在语境中指其父波斯图穆斯,意为“为了尊崇其父”或“分享其父之尊荣”,表明其进位奥古斯都是为了与父亲共戴尊荣。

  2. 4quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat

    关系代词 quem 在语法上既可指代紧邻的名词 Quintiliano,也可回指其作品被混入其中的小波斯图穆斯。它与 demonstrat 构成双重宾格结构(quem ... declamatorem acutissimum demonstrat),意指仅需初读其一章便能立即显明其为罗马人中最敏锐的演说家。

  3. 5qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium

    过去非真实条件句。由虚拟式过去完成时的条件从句(evasissent)与主句结论(finitum esset)构成。其中的独立夺格结构 consentientibus ... gentibus 由现在分词构成,起伴随状况或假设性条件(“若各部族遥相呼应”)的作用。

  4. 5Lolliani autem vita

    属格 Lolliani 修饰 vita,构成主谓结构 Lolliani autem vita in multis obscura est(“然而洛利阿努斯的生平在许多方面是隐晦的”)。

  5. 6composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato

    主句中 percussus 省略了助动词 est,构成完成时被动语态谓语(percussus [est])。紧随其后的 Victorino filio Caesare ... appellato 为独立夺格结构,交代了当时其子被母亲封为凯撒这一伴随发生的背景事件。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:4-7