← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§27-29

服饰规范的尝试文武素养与日常生活

本段记述了亚历山大·塞维鲁在服饰规范上的构想、他在文武才艺上的广博造诣、司法执政中的严厉作风、为先帝树立雕像的举措,以及其虔敬而勤勉的日常生活作风。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27

In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur, sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias,1 tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. paenulis intra urbem frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset, matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit. Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus, vitas principum bonorum versibus scripsit, lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit, palaestes primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit.

他曾打算为一切官职和一切阶层规定专属的服饰样式,以便根据衣着加以辨别,并为一切奴隶规定专属服饰,以便在民众中识别他们,免得有人图谋作乱,同时也免得奴隶与自由人相混淆。但这遭到了乌尔庇安和保卢斯的反对,他们指出,如果人们容易遭受侮辱,便会引发极多的争斗;于是他裁定,罗马骑士只需凭借镶边的性质与元老区分开来便已足够。他准许老人在城内因御寒而穿着带帽斗篷,尽管这种衣物历来仅用于旅行或防雨;但他禁止贵妇在城内穿着斗篷,只准在旅途穿着。他精通希腊语修辞甚于拉丁语,赋诗亦不乏文采,且笃好音乐;他精通占星术,以致在他的命令下,占星家们在罗马公开发布告示并公开讲学。他在内脏占卜方面亦极有造诣,是一位卓越的鸟占师,以致胜过了西班牙的瓦斯科内斯人和潘诺尼亚人的占卜官。他研习几何学。他绘画极妙,歌唱高雅,但除以身边的侍童为见证外,从不让外人知晓;他用诗体撰写贤君传记;他能弹奏里拉琴、竖笛、管风琴,甚至吹奏军号,然而身为皇帝他从未公开展示过这一技艺;他是第一流的角力士。他在军事上亦极出色,以致辉煌地进行了多次战争。

§28

Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit, severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicosque rei publicae vocans, eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata, et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt crucem. ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus2 damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est. Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore conlocavit additis gestis, volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo, ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et archiereum.

他仅担任过三次常规执政官,且总在第一个执政期内便由他人补缺。对于盗贼,他是极为严厉的法官,称其为日常罪行的犯人,极其严厉地惩处他们,并称其为国家唯一的敌手与仇敌。对于一名在皇帝御前会议上提交虚假案件摘要的书记官,他割断其手指肌腱,使其终生无法执笔,并将其流放。当某个出身显贵却品行卑污且曾被控犯有盗窃罪的人出于极度野心而渴望从军,并因通过友邦君王钻营而获准录用时,他旋即在举荐者在场的情况下被当场抓获行窃;在被下令由诸王审理且事实查明后,他被定罪;当诸王被问及盗贼在他们本国受何种刑罚时,他们回答说:“十字架刑。”按照他们的回答,该人被钉上了十字架。这样,在举荐者的裁定下,钻营者受到了惩处,而亚历山大所格外维护的仁慈亦得以保全。他在神君涅尔瓦广场(被称为“过渡广场”)上,为诸位被奉为神明的先帝设立了巨像,有裸体立像亦有骑马像,皆附有铭文和记载其功业次序的青铜圆柱,这是仿效奥古斯都的先例,后者在自己的广场上树立了大理石雕刻的杰出人物像并附记其功绩。〔亚历山大〕希望让人觉得自己的血统源自罗马民族,因为他耻于被称为叙利亚人,尤其是因为在某个节日期间,安提阿人、埃及人和亚历山大人一如既往地用刻薄的嘲讽侵扰他,称他为“叙利亚犹太会堂长”和“大祭司”。

§29

Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum, si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis3 Apollonium et, quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena- batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.

在我讲述他的战争、远征与胜利之前,我将简要论述他的日常生活与家庭生活。他的生活习惯如下:首先,如果有机会,即如果没有与妻子同宿,他便在清晨时分于自己的拉拉神坛中举行敬神仪式,他在其中不仅供奉被奉为神明且优中选优的先帝,还供奉更圣洁的灵魂——其中包括阿波罗尼乌斯,以及据他同时代的著述家所说,还有基督、亚伯拉罕、俄耳甫斯及此类其他人——以及祖先的画像;如果无法做到这一点,他便根据所在地点的情况乘车、捕鱼、散步或打猎。此后,若时间允许,他便投入大量精力处理公务,因为正如上文所述,军政事务皆由朋友们处理——而且是圣洁、忠诚、绝不受贿的朋友——处理完毕之事皆获批准,除非他自己亦有新的意旨。当然,若形势所迫,他便在破晓前处理事务,一直延续到深夜,却从未厌烦,亦未曾面带郁怒而退席,始终容貌平和且对一切乐意对待;因为他具有极高的洞察力,无人能够蒙骗他,若有人企图以狡黠手段试探他,一旦被识破便会受到惩处。

语法注3 条
  1. 27si faciles essent homines ad iniurias

    facilis ad 接宾格表示“易于……的”、“倾向于……的”。此处在间接引语中构成条件句,说明法学家的反对理由:若人们容易招致或施加侮辱,明确的服饰区分将极易诱发斗殴(rixae)。

  2. 28patronis auctoribus

    由“名词+名词”构成的独立夺格结构(“在举荐者作为裁定者/支持者的情况下”)。它说明该钻营谋职之人并非由亚历山大独断处死,而是基于推荐他的友邦君王自身的判定,从而在逻辑上承接下文说明亚历山大所珍视的“仁慈”(clementia)得以保全。

  3. 29in quis

    quis 是关系代名词复数夺格 quibus 的古体或诗体形式。它承接先行词 animas sanctiores(更圣洁的灵魂),引导出亚历山大家中神坛(lararium)所供奉的人物(阿波罗尼乌斯、基督、亚伯拉罕、俄耳甫斯等)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:27-29