← 罗马皇帝群像

马克里努斯传

§12-15

马克里努斯的残酷刑罚、私生活与父子结局

本段详细记叙了马克里努斯的严刑峻法、法律改革尝试、对宫人的残暴行径与日常生活,随后叙述了导致他与其子迪亚杜梅努斯丧命的兵变、埃拉伽巴卢斯的崛起,并以致戴克里先皇帝的献词终结全篇。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12

Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris laudans, nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decimavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est,1 cum se clementem diceret, quando eos centesimaret qui digni essent decimatione atque vicensimatione. longum est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem, cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris adfectassent, idque per quendam frumentarium ille didicisset, adduci eos iussit interrogavitque utrum esset factum, quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exsertis;2 itaque poena hos adfecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia, pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque exanimum traxit, reddidit etiam Mezentii supplicium, quo ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. unde etiam in Circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum: Egregius forma iuvenis, cui pater haud Mezentius esset.3 vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit, adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus, servos qui dominis fugissent reppertos ad gladium ludi deputavit. delatores, si non proba- rent, capite adfecit, si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit.

因此,他是傲慢而残忍的,渴望以军法统治,甚至谴责前朝的纪律,比起其他人唯独称赞塞维鲁一人。因为他既将士兵钉上十字架,又总是对他们施以奴隶般的酷刑;当遭遇军队骚乱时,他屡次处以十一抽杀律,有时甚至处以百一抽杀律——这是属于他自己的独特用语,因为他说,每当他对理应处以十一抽杀或二十抽杀的人实行百一抽杀时,他就是宽宏大量的。要揭露他所有的暴行未免过于冗长,但我仍要指出一桩他自认为微不足道、实则比一切僭主的暴虐更为惨痛的罪行。当时有几名士兵调戏了宿主的一位久已声名狼藉的女奴,他通过一名军中密探得知此事后,便下令将他们押来,查问是否属实。当查明属实后,他突然下令剖开两头活着的大得出奇的公牛,将这些士兵一人一个塞进去,仅把头露在外面以便彼此说话;他就以这种刑罚处置了他们,而在先祖之间或在他自己的时代,即使对通奸者也未曾确立过如此酷刑。尽管如此,他同帕提亚人、亚美尼亚人以及被称为幸福之民的阿拉伯人作战,其英勇与战果皆毫不逊色。对于放任岗哨被弃守的军政官,他将其绑在轮式货车底下,生前乃至咽气之后沿着整条行军路线一路拖行。他还恢复了梅曾提乌斯的酷刑,即把活人与死人绑在一起,任其在漫长的腐烂中消磨至死。因此在竞技场上,当民众的热情涌向迪亚杜梅努斯时,人们高喊:“一位英姿勃发的少年,倘若其父并非梅曾提乌斯!”他还把活人封砌在墙壁之中;对犯通奸罪者,总是将两人身体绑缚在一起活活烧死;抓到逃跑的奴隶,则送往斗兽场充当角斗士的剑下亡魂。对于告发者,若无法证实其控告,则处以死刑;若能证实,则在赐予金钱赏赐后令其背负污名离去。

§13

Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum imperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur quae ad gratiam composita viderentur. In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcissimus, in verberandis vero aulicis tam impius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. vini cibique avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandisset vel privatim parcissimus, in cena effusissimus. adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius.4

他在法律方面并非无能,以至于决定废除以往诸帝的所有批复,以便依照既定法律而非批复来进行审判。他声称康茂德、卡拉卡拉以及无知之人的意愿被视为法律乃是不公,而图拉真从不批复申诉书,以免那些看似出于人情所作的决定被当作判例推及其他案件。在分发粮食配给时他极为慷慨,在金钱上却极其吝啬;而在鞭笞宫廷奴仆时,他是如此不敬、执拗与苛酷,以至于他自己的奴隶不称他为马克里努斯,而称他为马塞利努斯(屠夫),因为他的府邸犹如屠宰场一般被年轻奴仆的鲜血染红。他对美酒与佳肴极度贪婪,有时甚至酩酊大醉,但仅限于傍晚时分;因为即使在私下用午餐,他也极其节俭,但在晚餐时却极度放肆。他邀请文人学者出席宴会,以便在谈论人文学科时自然保持克制。

§14

Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent; et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero suo Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est quod in somniis Antoninus fuisset, unde etiam versus exstant huiusmodi: Vidimus in somnis cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa est centumque rogavit, ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus; en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille. et isti versus ex Graeco translati sunt in Latinum, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi ab aliquo poeta vulgari translati esse. quod cum Macrinus audisset, fecit iambos qui non exstant. iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervasa sunt.

然而,当人们回想起他昔日的卑微出身,目睹其性情的残暴时,便无法再忍受这个卑劣之徒身居帝位;尤其是士兵们,他们记着他许多致命且有时极度可耻的行径,遂结党将他与其幼子迪亚杜梅努斯一同杀害——其子自然带有安东尼努斯这一称号,据说他是在梦中成了安东尼努斯。因此也流传着如下诗句:“公民们,若我未曾看错,我们在梦中也见到了这般景象:那个少年头顶安东尼努斯之名,他生于金钱可买的父亲,却出自贞洁的母亲——因为她承受了一百名奸夫,又招揽了一百名;他自己也是个秃顶的奸夫,由此成了丈夫。看哪,皮乌斯,看哪,马可!因为他绝不是维鲁斯。”这些诗句是从希腊文翻译成拉丁文的,因为希腊文原作极具文采,但在我看来似乎是由某个平庸诗人所译。马克里努斯听到这些诗句后,写下了如今已失传的抑扬格讽刺诗;据说那些诗作非常风趣。然而,在他在那场骚乱中被杀、所有财物被士兵洗劫一空时,那些诗作也随之散佚了。

§15

Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae, suis partim deditis partim occisis partim fugatis, ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem; atque inde in imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est. Haec de Macrino nobis sunt cognita, multis aliqua variantibus, ut se habet hominis historia, quae de plurimis collecta Serenitati tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus.

正如我们所言,他的死状如下:当军队倒向安东尼努斯·埃拉伽巴卢斯时,他仓皇出逃,在战役中溃败,于比提尼亚的郊外被杀,其部属部分投降,部分被杀,部分逃散。这样,埃拉伽巴卢斯因被认为替父报了仇而声名大振;他由此登上帝位,却以巨大的恶德、奢靡、卑鄙、挥霍、傲慢与残暴玷污了这一宝座。他在其生涯中亦遭受了相似的末路。以上便是我们所知关于马克里努斯的事迹,正如人类历史常有的情形,许多记载各有出入;我们将这些搜集自诸多记载的内容奉献给您,尊贵的戴克里先·奥古斯都,因为我们深知您热衷于前代皇帝的功过。

语法注4 条
  1. 12quod verbum proprium ipsius est

    关系代词 quod 以紧接在前的动词 centesimavit 所蕴含的名词概念(即“百一抽杀” centesimatio 这一生造词)为先行词。

  2. 12capitibus, ut secum conloqui possent, exsertis

    短语 capitibus ... exsertis 构成独立夺格结构(“只露出头部”),其间插入了表示目的的虚拟语气从句 ut secum conloqui possent(“以便他们能彼此交谈”)。

  3. 12cui pater haud Mezentius esset

    关系节中的虚拟语气 esset 改编自维吉尔《埃涅阿斯纪》第7卷(cui pater haud Mezentius esset),用作带有愿望或虚拟假定色彩的特征虚拟语气(“倘若他的父亲不是像梅曾提乌斯这样的人该有多好”)。

  4. 13ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius

    ut 从句中省略了谓语动词(如未完成过去时虚拟语气 esset 或 fieret)。现在分词 loquens 与作表语的形容词 abstemius 结合,表达目的或自然结果:“以便在谈论人文学科时必然保持克制”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.humanitext-lat2:12-15