← 罗马皇帝群像

佩斯肯尼乌斯·奈哲尔传

§1-3

尼热尔的身世、东方称帝与严明军纪

在开篇论述失败的僭主其历史记录往往失真之后,叙述了佩斯肯尼乌斯·尼热尔的家世、性情与仕途。随后详述了他在东方被拥立为帝的经过、罗马元老院与民众对其的支持、尤利阿努斯荒唐的刺杀企图与诉讼,以及塞维鲁对其严明军纪的高度赞誉与推崇。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Rarum atque difficile est ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras,1 atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur, primum enim, quae magna sunt in eorum honorem ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre. Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex quo familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus. libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum. or- dines diu duxit2 multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant.

那些因他人的胜利而被视为僭主之人,要想在载籍中得到公允的记载,乃是罕见且困难之事;因此,在铭刻和编年史中关于他们的一切几乎都未能完备留存。因为首先,为增添他们光彩的伟大功业都被著述者歪曲;其次,另一些事实被隐匿;最后,对他们的世系和生平并无太大的探究热情,因为只需指出他们的狂悖、他们战败的战争以及受到的惩罚便已足够。因此,据一些人记载,佩斯肯尼乌斯·尼热尔出身寒微,而据另一些人说,他出身显贵,父亲是安尼乌斯·富斯库斯,母亲是兰普里迪娅,祖父是阿奎努姆的监察官,其家族发祥于彼处;然而此事甚至在今日仍被认为存疑。此人略通文墨,性情暴烈,贪求资财,生活节俭,对各种欲望皆怀有不可遏制的放纵之情。他长期担任百人队队长,历任多处统帅之职,最终奉康茂德之命统领叙利亚诸军团,这主要是靠着那位勒死康茂德的角力士的举荐,正如当时的一切事情那样。

§2

Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, illum principem superi et illum Augustum populus adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt, ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario posset occidi, eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat, denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset occidi, par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur,3 ut iure videretur principatum praevenisse.

他获悉康茂德被杀、尤利阿努斯被拥立为皇帝后又依塞维鲁与元老院之命被杀,以及阿尔比努斯亦在高卢获取了皇帝称号与大权之后,便被自己统领的叙利亚军团拥立为皇帝,正如某些人所言,这更多是出于对尤利阿努斯的仇恨,而非出于同塞维鲁的争衡。由于对尤利阿努斯的痛恨,在他统治的最初几日里,他在罗马受到了如此的拥戴——至少是受到同样仇恨塞维鲁的元老们的拥戴——以至于在众人投掷石块与诅咒声中,人们为他祈求福祉,祈求上天立他为元首,并尊他为奥古斯都,民众如此欢呼。而民众之所以憎恨尤利阿努斯,是因为士兵杀害了佩尔蒂纳克斯,并违背民众意愿拥立了他。因此为此事爆发了巨大的骚乱。然而尤利阿努斯竟派遣了一名首席百人队长去刺杀尼热尔,愚蠢地派往一个坐拥大军且能自卫之人那里;仿佛任何皇帝都能被首席百人队长刺杀一般;尤利阿努斯又以同样的疯狂,甚至给已成为元首的塞维鲁派去一名继任者,最后甚至派出了以屠戮将领闻名的百人队长阿奎利乌斯,仿佛如此伟大的皇帝能够被一名百人队长刺杀;最后的狂乱同样荒唐,据说他就皇权对塞维鲁提起了占有令状诉讼,以期显得自己在法律上早已抢先确立了元首权。

§3

Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod, cum ludos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete subsellia Circi Maximi repleta essent, ingentique iniuria populi adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. quod probavit rei eventus. Et Pescennius quidem Severo eo tempore quo Lugdunensem provinciam regebat amicissimus fuit; nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant, in quo officio quod se honeste gessit, iucundissimus fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret, adserens necessarium rei publicae virum, et revera in re militari vehemens fuit. numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit, cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse,4 lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit. Exstat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem: Miserum est ut imitari eius disciplinam militarem non possimus quem per bellum vicimus, milites tui vagantur, tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; saltant, bibunt, cantant, et mensuras conviviorum hoc vocant cum sine mensura potarunt. haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent? emenda igitur primum tribunos, deinde militem, quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis. sed scias idque de Nigro, militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum.

关于民众对佩斯肯尼乌斯·尼热尔的评判,由以下事实显明:当尤利阿努斯在罗马举办赛车竞技,马克西穆斯竞技场的座席无分贵贱地坐满,而他遭受民众巨大的侮辱时,正如我们所说,出于对尤利阿努斯的仇恨和对遇害的佩尔蒂纳克斯的爱戴,众人一致要求迎立佩斯肯尼乌斯·尼热尔来保卫这座城市;当时据说尤利阿努斯曾言,长久的统治既不属于他自己,也不属于佩斯肯尼乌斯,而是属于应当更受元老、士兵、属民和百姓憎恨的塞维鲁。事态的结局证实了这一点。而佩斯肯尼乌斯在塞维鲁统治卢格杜努姆行省期间,曾与他极为亲密;因为他本人曾被派去缉拿当时骚扰高卢各地的无数逃兵,在此职责中由于他行事公允,甚得塞维鲁欢心,以致塞普蒂米乌斯就他向康茂德呈报,坚称他是国家不可或缺的人物;而且在军事方面,他确实严厉刚正。在他治下,从无士兵向属民勒索木料、食油或劳役。他本人从不收受士兵之物,担任军团保民官时,亦不允许收受任何东西。即便后来身为皇帝,在查实两名保民官收受了克扣的军饷私利后,他亦下令辅助军将其用乱石砸死。塞维鲁致高卢总督拉戈尼乌斯·塞尔苏斯的信函至今尚存: “我们在战事中击败了那个人,却不能仿效他的严明军纪,此事实在可悲。你的士兵四处闲晃,保民官在正午沐浴,以酒肆代餐室,以妓馆代卧室;他们跳舞、饮酒、歌唱,在毫无节制地痛饮之时,反将此称为宴席的‘节度’。若是我们先祖军纪的血脉尚存一丝,这些事岂会发生?因此,你首先要整饬保民官,继而整饬士兵;只要士兵畏惧你,你就能节制他们。但你须知道这点,且须从尼热尔那里明白:除非保民官和军中统领自身清正廉洁,否则士兵绝不可能心怀畏惧。”

语法注4 条
  1. 1Rarum atque difficile est ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras

    紧接在非人称谓语 Rarum atque difficile est 之后由 ut 引导的名词性结果从句。关系代词 quos 融合了其先行词(如 ei),充当从句被动虚拟式谓语 mittantur 的主语,tyrannos 则为 fecerit 的宾语补足语(宾格表语)。

  2. 1ordines diu duxit

    ordines ducere(或 ordinem ducere)是古罗马军队中的专门军事习语,意为“担任百人队长(centurio)之职”。

  3. 2cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur

    ex interdicto agere 是罗马民事诉讼法中的专业术语,指依据裁判官发布的占有令状(如 uti possidetis)提起占有之诉。此处指尤利阿努斯荒唐地把最高皇权(imperium)当作私法上的争议财产来提起占有令状诉讼,企图以此显示自己在法律上先占了元首权。

  4. 3stellaturas accepisse

    stellatura 是后帝国时期的军事与行政专门用语,指军官或保民官从士兵的粮饷、口粮中私自克扣、盘剥所得的不法利益。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.humanitext-lat2:1-3