- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi008.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了佩蒂纳克斯的前半生:他出身获释奴家庭,从文法教师转投行伍,凭借军功在马可·奥里略朝屡获重用,并在康茂德朝出任不列颠长官、平定军团叛乱。
Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit et exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem se perdidisse dixit.1 Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est. Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem2 petiit, dein prae- fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta est ibique obiit, cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium3 translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu. postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com- pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus, exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere,4 saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et praefectus praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit.
普布利乌斯·赫尔维乌斯·佩蒂纳克斯的父亲是获释奴赫尔维乌斯·苏克克苏斯;父亲承认,由于自己顽强(pertinaciter)地经营木材贸易,因而按照这一行业的持续性为儿子起了这个名字(佩蒂纳克斯)。佩蒂纳克斯出生在亚平宁山脉母亲的庄园中;在他出生的那一刻,一匹黑色小马驹爬上了屋瓦,在那里短暂逗留后摔下毙命。父亲因这件事受到震动,前去拜访一位迦勒底人(占星家);当占星家预言这孩子将有巨大的前程时,父亲却说自己失去了后嗣。孩提时代,他接受了初等识字与算术的启蒙,又被托付给一位希腊文法教师,随后从师于苏尔皮基乌斯·阿波利纳里斯;在此人之后,佩蒂纳克斯本人也以此教授文法为业。然而,由于在这门行业中收益甚微,他通过执政官级人物、其父的庇护人洛利阿努斯·阿维图斯谋求百夫长职位(带队之阶);随后在提图斯·奥里略皇帝在位期间作为步兵大队长前往叙利亚,但因未经官方凭证擅自使用驿传,被叙利亚行省总督强令从安条克徒步前往自己的驻地。他在帕提亚战争中因自己的勤勉建功立业,被调往不列颠并留任;随后在莫西亚统领一支骑兵队。接着,他担任了艾米利亚大道配粮事务的代理官。此后他统领日耳曼舰队,母亲一路追随他至日耳曼并死于该地,据说其坟墓至今尚存。接着他升任年俸二十万塞斯退斯的官阶并调往达基亚,但因某些人的谗言受到马可的怀疑而被免职;后来通过马可的女婿克劳狄乌斯·庞培阿努斯,以作为其助手的名义被招募去统领特遣分队。他在该职务中表现合格,被选录进入元老院。此后,他再次立下功勋,针对他构陷的朋党阴谋被揭露;马可皇帝为了弥补不公,授予他大法官级资格并委任他统率第一军团,他立即将两赖提亚和诺里库姆从敌人手中收复。由此,因其卓越的功绩以及马可皇帝的青睐,他被指定为执政官。在马里乌斯·马克西姆斯的著作中存有一篇演说,包含对他的赞颂以及他所成就或承受的一切。除了那篇演说(若在此全文引录将失之冗长)之外,佩蒂纳克斯还极频繁地在军士集会和元老院中受到马可的赞赏,马可甚至公开惋惜他身为元老院议员而无法被自己任命为近卫军长官。在卡西乌斯叛乱平息后,他从叙利亚出发前往多瑙河防线,并由此接管了两莫西亚、继而达基亚的治理,在治理这些行省卓有成效后获得了叙利亚行省。
Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris, ut ad Britanniam proficisceretur. profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse compescuit in Britannia, verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam
佩蒂纳克斯直至治理叙利亚期间都保持廉洁,但在马可去世后却热衷于敛财;因此他也受到了民间言论的攻讦。在历任四个执政官级行省之后,由于他是在缺席的情况下担任执政官的,此前身为元老院议员却未曾见过元老院,此时他以巨富之身进入了罗马元老院议事堂。此外,他随即被佩伦尼斯命令退隐到利古里亚其父的庄园;因为他的父亲曾在利古里亚经营毡呢作坊。但他来到利古里亚后,大举收购田产,在保留原貌的同时以无数建筑环绕了父亲的作坊,并在那里居住了三年,通过自己的奴隶从事贸易。在佩伦尼斯被杀后,康茂德向佩蒂纳克斯致歉,并修书请求他前往不列颠。他赴任后,使士兵们打消了一切叛乱念头,尽管士兵们企图拥立任何人做皇帝,特别是佩蒂纳克斯本人。当时佩蒂纳克斯招致了恶意的污名,因为据说他在康茂德面前指控安提斯提乌斯·布鲁斯和阿里乌斯·安东尼努斯图谋帝位。他在不列颠虽然亲自平息了针对自己的叛乱,但也遭遇了巨大凶险,在一场军团叛乱中几乎被杀,甚至被丢弃在死者堆中;佩蒂纳克斯本人对此进行了极其严厉的惩处。最后,他随后请求免去总督之职,声称自己由于维护纪律
- 1qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem se perdidisse dixit
关系代词 qui 的先行词是 Chaldaeus(占星家),作 cum 从句的主语。主句动词 dixit 的主语依上下文是 pater(父亲)。在“宾格加不定式”结构 stirpem se perdidisse 中,se 指代 dixit 的主语(父亲),意指父亲感叹自己“失去了后嗣”(因为若儿子有如此显赫的前程,便无法继承卑微的家业)。若将 Chaldaeus 视为主句 dixit 的主语,在语境上显得牵强。
- 1ducendi ordinis dignitatem
短语 ducere ordinem 是军事惯用语,意为“率领百人队”,即“担任百人队长(centurio)”。因此 ducendi ordinis(动形容词结构)dignitatem 指“百夫长职务的品位”。这表明佩蒂纳克斯借助门阀庇护谋求初次从军担任百夫长。
- 2ad ducenum sestertiorum stipendium
ducenum 是分配数词 duceni(各两百)属格复数 ducenorum 的缩短形式,与 sestertiorum 连用,指骑士阶层的行政官职级别(年俸二十万塞斯退斯的代理官,即 procurator ducenarius)。stipendium 在此指薪俸等级。
- 2quam longum fuit conectere
在表达义务、可能或适宜性的用语中(如 longum est 等),拉丁语惯用直陈式(此处为完成时 fuit)来表达相当于虚拟语气的假设或反事实含义,即“若将该演说附在此处则失之过长”。
