- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:25-27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
叙述了重病中的哈德良所经历的神迹传闻、他在拜埃的逝世、其临终所作名诗、容貌性情与蒂布尔别墅的建造、身后的死亡预兆,以及安东尼·庇护力排众议为其争取神格化的经过。
Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam.1 iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, oculos recepturam si id fecisset, quod cum insomnium implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis2 in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos! tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, mensibus XI.
在那段时期,来了一个女人,她说自己在梦中得到告诫,要向哈德良进言切勿自尽,因为他终将康复;而由于她未遵命行事,便双目失明。然而她又被命令再次向哈德良陈述同一席话并亲吻他的双膝,若如此做便能重见光明;在她履行了梦境的嘱托之后,用她所来自的神庙中的水清洗了双眼,便恢复了视力。又有一位来自潘诺尼亚的盲人老者来到发着高热的哈德良跟前并触摸了他;此举之后,老者自己恢复了视力,而热病也离开了哈德良,尽管马利乌斯·马克西穆斯记载这些事全系伪造。 此后,哈德良前往拜埃,将安东尼留于罗马主理朝政。他在那里毫无起色,遂召来安东尼,于7月伊杜斯前六日(7月10日)在拜埃当地、当着安东尼的面死去。他在众人的怨恨中被安葬于普特奥利的西塞罗别墅。就在临终之际,正如上文所述,为了不让已届九十高龄的塞尔维亚努斯活得比自己长并如他所想的那样称帝,他逼迫其自尽,并因轻微过失下令处决极多的人,这些人后来被安东尼保全了下来。据说他在临终时曾作下这几行诗: 漂泊而可爱的小灵魂,肉体的房客与伴侣,你如今将离去前往何方,那惨白、僵硬而赤裸的所在? 你再也不能像往常那样玩笑! 然而他也写过一些类似的诗,包括希腊语诗,水平也未见得更好。他活了六十二岁五个月零十七天;在位二十年十一个月。
Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit. in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere post filii mei mortem, post meam dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse.
他身材高大,仪表修洁,头发用梳子打理卷曲,留着长须以掩盖脸上天生的伤痕,体格健硕。他极常骑马与步行,常以兵器和投枪锻炼身体。他极为频繁地狩猎,曾亲手斩杀狮子,但在打猎时折断了锁骨与肋骨;他总是与友人一同分享狩猎之乐。在宴席上,他总是根据场合安排悲剧、喜剧、阿特拉笑剧、桑布卡琴演奏者、朗读者或诗人表演。他巧夺天工地营建了蒂布尔别墅,以至于将各行省和名胜最显赫的名字刻写其中,称各部分为例如吕克昂、学园、普吕塔尼昂、卡诺普斯、彩绘长廊、坦佩,且为了不遗漏任何事物,他甚至模拟建置了冥府。 他曾出现如下死亡凶兆:在他最后一个寿辰引荐安东尼时,镶边托加袍自然滑落,露出了他的头顶;刻有他本人肖像的戒指自然从手指上滑落。在他寿辰前一日,不知何人哀号着来到元老院,哈德良对此深感震动,仿佛那人是在谈论他〔哈德良〕的死亡,尽管无人能听懂那人的话。同样,当他想在元老院说“在我儿死后”时,却说成了“在我死后”。此外,他梦见自己从父亲那里求得了一剂催眠药水;又梦见自己被一头狮子扑倒压制。
In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset.3 templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.
在他死后,众人对他多有非议,元老院甚至企图废除他的政令法案;若非安东尼恳求,他绝不可能被追尊为神。最终,安东尼在普特奥利为他修建了一座神庙以代陵墓,并设立了五年一度的竞技赛会、专职祭司、神内祭司团以及诸多其他属于近乎神明荣典的设置。正因如此,正如上文所述,许多人认为安东尼被称为庇护帝(敬虔帝)。
- 25quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam.
间接引语的复合句结构。关系分句中的动词 diceret 使用虚拟式(传闻转述或特征从句)。随后的 se monitam [esse]、esse caecatam 以及后文的 [se] iussam [esse]、[se] oculos recepturam [esse] 均为主词省略或并列的“宾格加不定式”结构,作 diceret 的间接引语主句。quod esset bene valiturus 表述梦境告诫中的主观理由,因而采用虚拟式。
- 25ab ibis
手抄本所传异文。原文拆分为介词 ab 与动词 ibis(出自 ire),但在句法上实为复合动词 abibis(出自 abire,直陈式主动语态将来时第二人称单数),统辖介词短语 in loca pallidula rigida nudula(“前往那……所在”)。
- 27nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset.
过去非真实条件句(反事实假设)。主句 nec appellatus esset 与条件从句 nisi Antoninus rogasset(rogavisset 的缩略形)均使用虚拟式过去完成时,表示与过去事实相反的假设:“若非安东尼恳求,他便不可能被尊奉为神。”
