← 罗马皇帝群像

哈德良传

§20-22

哈德良的才能性格与内外治政举措

本节记述了哈德良平易近人的作风、过人的记忆力、博学多才与诙谐机智,并列举了他对司法与被释奴的严厉整饬、务实的和平外交政策以及对城市风纪与行政制度的诸多整顿措施。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§20

In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes fastigium principis inviderent.1 apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret. Et cum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem et Athenarum partem, aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit. Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit. ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit: Iam hoc patri tuo negavi. nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi. omnes publicas rationes ita complexus est ut domum privatam quivis paterfamilias diligens non satis novit.2 equos et canes sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.

即便在与最卑微之人的交谈中,他也极为温和谦逊,痛恨那些仿佛为了维护元首威严而剥夺他这一仁厚乐趣的人。在亚历山大里亚的缪斯宫中,他向教授们提出了许多问题,并亲自解答了所提出的问题。马里乌斯·马克西姆斯称他天性残忍,之所以施行许多虔敬善举,是因畏惧图密善的遭遇同样降临于自己身上。尽管他并不喜好在公共建筑物上题名,却将许多城邦命名为“哈德良诺波利斯”,如迦太基本身及雅典的一部分,甚至将无数引水道冠以此名。他首创了国库辩护人之职。他拥有过人的记忆力与极广的才智,因为他亲自口述演说,应对一切事项。他的许多诙谐轶事流传至今,因为他确实言辞犀利;由此那桩名闻遐迩之事也为人所知:当他曾拒绝过一位头发花白者之请求后,同一个人将头发染黑再次前来乞求,他对他答道:“我已然将此事回绝过你的父亲了。”他无须报名官便能叫出许多人的姓名,而这些人名他仅在一次混乱混杂中听闻过,以至于他常常纠正频频出错的报名官。他还能准确说出曾在不同时期退役的老兵们的姓名;刚读完的、且对绝大多数人而言全然陌生的书籍,他能凭记忆当场背诵。倘若可以相信的话,他竟能在同一时间内书写、口述、倾听并与朋友谈笑。他对一切国家公账的熟稔,使得任何勤勉的家长对自己私宅家产的了解都相形见绌。他如此喜爱骏马和猎犬,以至于为它们建造陵墓;在某处他建立了一座名为哈德良诺特赖的小城,因他曾在此处狩猎顺遂,且曾射杀过一头母熊。

§21

De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret. libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum,3 damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque: Noli inter eos ambulare quorum esse adhuc potes servus. inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo. Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis non exegit tributum, quod Traianus imposuit. Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.

关于所有法官,他始终通过详加审察而彻底究问,直至查明真相。他不希望自己的被释奴在公众中出名,亦不容许他们在自己身边握有权柄,他以自己的言论将被释奴的恶行归咎于历代所有先帝,并严惩了所有吹嘘与自己交情的被释奴。由此亦流传着那桩针对奴隶的严酷却近乎滑稽之举:某次当他看见自己的奴隶在视野中并排走在两位元老之间时,他派人前去打其耳光并说道:“休要在你仍有可能沦为其奴隶的人们中间行走。”在诸般珍馐中,他尤其喜爱由雉鸡、母猪乳房、火腿和酥皮组成的“四物餐”。在他统治时期发生了饥荒、瘟疫和地震,他尽其所能对这一切加以救治,并赈济了许多因此而遭破坏的城邦;台伯河亦曾泛滥成灾。他授予许多城邦拉丁权利,减免了许多地方的贡税。在他治下未曾发生严重的对外远征;战事亦几乎在悄然无声中平息;因他对军队的极尽关怀,加之对士兵极其慷慨,故深得将士爱戴。他始终与帕提亚人保持友好,因他自彼处撤回了图拉真所立的国王。他允许亚美尼亚人拥立国王,而他们在图拉真治下曾由长官管辖;他未向美索不达米亚人征收图拉真所设定的赋税。他将阿尔巴尼亚人与伊比利亚人视为至交盟友,因尽管两邦君主蔑视前来朝见他,他仍以丰厚的赏赐犒劳他们。巴克特里亚诸王甚至派遣谦卑的使节前来求结盟好。

§22

Tutores saepissime dedit, disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem, senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur, ipse, cum in Italia esset, semper togatus processit, ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga. summa diligentia in dies sumptus convivii constituit et ad antiquum modum redegit. vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. sederi equos in civitatibus non sivit.4 ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. ab epistulis et a libellis primus equites Romanos habuit, eos quos pauperes et innocentes vidit sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit, causas Romae atque in provinciis frequenter audivit, adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. Fucinum lacum emisit, quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit, quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.

他频繁指定监护人;他维护民政纪律之严丝毫不逊于军事纪律;他下令罗马元老与骑士在公共场所必须身着托加长袍,除非是赴宴归途之中;他在意大利境内时,亦始终身着托加出行;他起立迎接前来赴宴的元老,且始终裹以披肩或托加斜倚就餐。他以极高细致度按日规定宴飨开销,使其回复往昔节俭之规。他禁止满载重物的货车驶入罗马城。他不准人在城市内部骑乘马匹。在第八时辰之前,除病人外不准任何人在公共浴场沐浴。他首创以罗马骑士担任主管文书与呈请的官员;见有清贫且清白者,便主动赐予财富,但对凭借奸黠致富者,甚至予以痛恨。他极为审慎地奉行罗马本土祭礼,蔑视外来信仰。他恪尽大祭司长之职;在招募执政官、裁判官及最卓越的元老加入顾问团后,频繁在罗马及各行省审理案件。他排干了福奇诺湖的湖水;在整个意大利设立了四位执政官级的巡回法官;当他巡幸阿非利加时,在他抵临之时天降甘霖,终结了长达五年的旱灾,因而深得阿非利加民众爱戴。

语法注4 条
  1. 20sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes fastigium principis inviderent

    动词 invidere 此处接双宾语(与格 sibi 与宾格 hanc voluptatem),意为“因嫉恨或吝惜而剥夺/不愿给予某人某物”。引导的从句采用虚拟式 inviderent,表示主观认定的原因或特征;quasi servantes 为分词短语,充当借口说明(“仿佛为了维护”)。

  2. 20ut domum privatam quivis paterfamilias diligens non satis novit

    在 ita... ut 引导的从句中,使用了直陈式完成时(作现在时解)novit,陈述客观常理:“其熟悉程度,以至于任何勤勉的一家之长对自己私宅的了解都相形见绌(算不得充分)”。non satis 意为“不甚/不够充分”。

  3. 21dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum

    dicto suo 为方式/手段夺格(“以他自己的言论/名言”)。分词 imputans 接与格(omnibus superioribus principibus)和宾格(vitia... libertorum),构成“将某事归咎于某人”的句型,指哈德良公开声明先帝之失德皆源于被释奴之恶行,以此作为严加约束自己被释奴的依据。

  4. 22sederi equos in civitatibus non sivit

    sederi 是动词 sedeo(此处意为“骑乘/坐于其上”)的现在被动态不定式,与 equos(宾格主语)构成主谓结构,作为 non sivit(不允许)的宾语,意为“他不许在城市中有人骑马(马匹被骑乘)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:20-22