- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:14-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了哈德良巡幸东方(对安条克的反感、犹太人叛乱、安提诺乌斯被神化),并刻画了他复杂矛盾的性格、对故友旧臣的猜忌清洗,以及他在文学学术上与文人、哲学家们的较量与交游。
crederetur immittere.1 Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia, sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit, de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani.2 et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur. Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosissimus, arithmeticae geometriae picturae peritissimus, iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat, in voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit, amatoria carmina scripsit. idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans, tenax liberalis, simulator simplex, saevus clemens, et semper in omnibus varius.
以至于人们认为是他自己指使了告发者。在此期间,他极度厌恶安条克人,以至于企图将叙利亚与腓尼基分离开来,以免安条克被称为如此多城市的母邦。在那个时期,犹太人也发动了战争,因为他们被禁止割损生殖器官。但在卡西乌斯山上,当他为了观赏日出而在夜间攀登时,一场阵雨突起,落下的霹雳在哈德良献祭时击中了祭牲和屠宰侍从。巡历阿拉伯后,他来到佩鲁西乌姆,以更壮丽的规模重建了庞培的坟墓。在沿尼罗河航行期间,他失去了心爱的安提诺乌斯,并如妇人般为之痛哭。关于此人有各种传闻,有人断言他是为哈德良代赎而献身,另有人则认为其容貌与哈德良过度的纵欲已说明了一切。在哈德良的旨意下,希腊人确实将他封神,声称神谕通过他降示,而世人风传这些神谕正是哈德良亲自撰写的。原来哈德良极度嗜好诗歌与文学,精通算术、几何与绘画,更夸耀自己的琴艺与歌唱造诣,同时又沉溺享乐;他甚至用诗句为自己的宠儿们写下诸多篇章,作有艳情诗歌。他也极通晓兵器与军事,甚至摆弄过角斗士的兵刃。他同样既严厉又亲切,既庄重又轻浮,既迟疑又急迫,既吝啬又慷慨,既诡诈又率直,既残暴又仁慈,在一切事上总是反复无常。
Amicos ditavit et quidem non petentes, cum petentibus nihil negaret. idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum, nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi, Ummidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos denique et nonnullos milites insecutus est. et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit. et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset, atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet Hadriano de verbo quod idonei auctores usurpassent, risum iucundissimum movit. ait enim: Non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones.3
他赏赐丰厚的财富给朋友们,甚至包括未曾启齿祈求之人,而对祈求者则从不拒绝。然而,他对于针对朋友们的小道耳语却极易听信,因此几乎将所有最亲密的朋友、或那些被他擢升至极高荣誉之人,后来都视为仇敌,诸如阿提亚努斯、奈波斯以及塞普蒂基乌斯·克拉鲁斯;他将昔日夺取帝位的同谋尤代蒙逼入赤贫,迫使波莱努斯和马尔凯鲁斯自尽,用极尽诽谤的信件攻击赫利奥多鲁斯,听任提蒂亚努斯作为僭政共谋被指控并遭公敌宣告,严厉迫害乌姆米迪乌斯·夸德拉图斯、卡蒂利乌斯·塞维鲁斯以及图尔博,强迫已届九十高龄的姐夫塞尔维亚努斯自尽,以免其比自己活得更长;最后,他还迫害了解放奴隶和若干士兵。尽管他在演说与诗赋上敏捷无比,博通各种技艺,却总是自恃更博学而嘲弄、鄙视、贬损所有技艺的教师。他常常与这些教师及哲学家竞相刊出著作或诗篇以相较量。当法沃里努斯的某个字词曾被哈德良挑剔而他退让时,朋友们责怪他不该就合规作家已使用的字词错误地向哈德良屈服,法沃里努斯却引来一阵妙趣横生的欢笑。他说道: “朋友们,你们的劝告并不妥当,竟然不许我相信那个统领着三十个军团的人比所有人都更渊博。”
Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent. nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. Catachannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Floro poetae scribenti ad se: Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, latitare per Scythicas pati pruinas, rescripsit: Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos. amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit, mathesin sic scire sibi visus est ut vero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno quo periit usque ad illam horam qua est mortuus scripserit quid acturus esset. Sed quamvis esset in reprehendendis musicis tragicis comicis grammaticis rhetoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit, et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent,4 dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos rhetores musicos geometras pictores astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, eminente Favorino. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a professione dimisit.
哈德良极度渴望享有盛名,以至于将自己亲手撰写的生平书籍交给有学识的解放奴隶,命令他们以各自的名义出版;普勒贡的书据说其实就是哈德良的作品。他模仿安提马科斯写下了极其晦涩难懂的题为《卡塔坎奈》的著作。诗人弗洛鲁斯写诗给他道:“我可不愿做凯撒,在不列颠人中间游荡,潜伏各处去忍受斯基泰的严霜”,他便回诗道:“我可不愿做弗洛鲁斯,在小酒馆中游荡,潜伏在熟食店里,忍受肥圆的蚊子”。此外,他酷爱古风文体,作过辩难演说。他尊加图胜过西塞罗,尊恩尼乌斯胜过维吉尔,尊凯利乌斯胜过萨卢斯特,并以同样的狂妄评判荷马与柏拉图;他自视精通星象占卜,以至于在一月一日确实写下整年中可能发生在他身上的一切,乃至在他去世的那一年,他甚至逐一写下直至气绝身亡那一刻自己所要行之事。然而,尽管他轻易挑剔乐师、悲剧与喜剧演员、文法家和修辞学家,却始终优待所有教师并使他们富有,哪怕他常常提出刁钻问题使他们难堪;虽然许多人正是因他的缘故而怏怏离去,他却声称若是看见谁面带忧色便难以忍受。他与哲学家爱比克泰德、赫利奥多鲁斯保持着最深厚的亲交,且不一一枚举,文法家、修辞学家、乐师、几何学家、画家、占星家皆在此列,如许多人所言,其中以法沃里努斯尤为卓绝。对于那些看似不能胜任其本职的教师,他在厚赐财富与荣誉之后,免除了他们的教职。
- 14crederetur immittere
承接上一片断末尾由 ut 引导的结果从句(ita severe ut...)。此处采用古典拉丁语常见的被动人称句式(带不定式的主格结构 nominativus cum infinitivo),crederetur 的主语为承前省略的哈德良本人,后接补足不定式 immittere,意为“严厉至极,以至于他被认为亲自指使告发者”,而非无人称的“人们相信他指使了……”。
- 14aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani
通过 aliis... aliis 构成的对比句,但前后结构不对称(variatio):前一个分句采用独立夺格结构并带有间接引语(aliis... adserentibus 与省略 esse 的 eum devotum);后一个分句则省略了相当于 adserentibus 的分词,直接由 quod 从句引导。此外,quod 从句中虽有两个并列主语(forma 与 nimia voluptas),但谓语动词 ostentat 采用了就近单数一致。
- 15qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones
呼格 familiares 之后的定语从句 qui non patimini... 含有原因或解释意味(“因为你们不容许……”)。其动词 patimini 支配带不定式的宾格结构 me... credere,而 credere 又进一步支配一个由指示代词宾格 illum(主语宾格)和 doctiorem(宾语补足语)构成的结构,其中 omnibus 为比较夺格。末尾的 qui habet triginta legiones 则是修饰 illum 的定语从句,诙谐地指出哈德良掌握的军权。
- 16cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent
在表示让步的 cum 从句(“尽管他自己正是……的始作俑者”)中,名词 auctor 之后接 ut 从句。auctor sum ut... 属于惯用表达,意为“成为……的起因/导致……”,此处的 ut 从句充当名词性结果从句,具体补足说明 auctor 的具体内容。
