- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:43.1-43.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述苏厄比人后方的各部族(马尔西格尼、科蒂尼、奥西、布里)及其非日耳曼特征,接着介绍山脉之外广布的卢吉伊诸部(包括纳哈尔瓦利人的双子神信仰与哈里伊人的夜战骇人战术),最后述及大洋附近由国王统治的戈托内斯人、鲁吉伊人与莱莫维伊人。
Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur.1 partem tributorum Sarmatae, partem Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt.
在后方,马尔西格尼人、科蒂尼人、奥西人和布里人封闭了马尔科马尼人与夸迪人的背后。其中马尔西格尼人和布里人在语言与习俗上肖似苏厄比人;科蒂尼人的高卢语和奥西人的潘诺尼亚语,以及他们甘受纳贡的事实,都证明他们并非日耳曼人。贡金一部分由萨尔马提亚人征收,一部分由夸迪人征收,就像对待外邦人一样;科蒂尼人更可耻的是甚至开采铁矿。所有这些部族只占领了平原的少数地区,其余则占据了森林密林与山峦之巅。
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Naharvalos.
因为一条连续的山脉将苏厄比亚隔断并劈裂开来,在山脉之外居住着极多的部落;在其中,卢吉伊人的名称流传最广,分散在数个共同体中。只需列举其中最强者就足够了:哈里伊人、赫尔维科内斯人、马尼米人、赫利西伊人以及纳哈尔瓦利人。
apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis.2 nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium; ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur:3 nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.
在纳哈尔瓦利人那里有一处古老信仰的圣林展现于世。一位作妇人服饰的祭司主持其事,但依罗马人的阐释,他们宣称诸神即卡斯托耳与波鲁克斯。神明之权柄即是如此,其名称为阿尔基斯神。此处没有任何偶像,也没有外来迷信的踪迹;然而他们将他们当作兄弟、当作青年来崇敬。此外,哈里伊人除了在力量上超越不久前所列举的诸部族外,性情凶残,更借技艺与时机来助长天生的凶暴:漆黑的盾牌,彩绘的身躯;他们选择黑夜交战,单凭如幽灵冥军般的恐怖与阴影便令人胆战心惊,没有敌人能承受这前所未见、宛如阴间的可怖景象;因为在所有的战斗中,双眼总是最先被征服的。
Trans Lugios Gotones regnantur,4 paulo iam adductius quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii et erga reges obsequium.
在卢吉伊人之外,戈托内斯人受着国王统治,比起其他日耳曼部族来已略显严苛,但尚未超出自由的界限。紧接着面向大洋的是鲁吉伊人和莱莫维伊人;所有这些部族的标志性特征是圆盾、短剑以及对诸王的顺服。
- 43.1Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur
谓语动词 coarguit 的主语是由名词短语 Gallica lingua、Pannonica lingua 以及由连词 et 并列的名词性从句 et quod tributa patiuntur(“以及他们甘受纳贡这一事实”)共同构成的复合主语。其宾语为宾格不定式从句 non esse Germanos,结构上通过语言与屈从纳贡两项证据论证二者并非日耳曼人。
- 43.4ea vis numini, nomen Alcis
该句由省略了系词 esse 的两个并列小句构成:带有占有与格 numini 的 ea vis numini(“神明所具有的权能正是如此”)与 nomen Alcis(“其名为阿尔基斯”)。Alcis 可视作同化与格或属格/主格专有名词形式。结构上将神祇的本质功能(vis)与本土神名(nomen)进行凝练的对比。
- 43.5truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur
形容词 truces 作为主语 Harii 的同位修饰语,表示其凶暴性征。动词 lenocinantur 通常支配与格,意为“迎合、烘托、助长”,因此 insitae feritati 为与格。arte ac tempore 为手段夺格,表示他们通过技巧(涂黑身盾)与时机(选择黑夜)进一步助长并烘托了天生的狂暴。
- 43.6Gotones regnantur
此处使用了不及物动词 regnare(“称王、统治”,在诗歌与白银时代散文中类推如 regere 而用于被动语态)的被动态人称构词。Gotones regnantur 意为“戈托内斯人受王统治”或“处于王权统治之下”。
