- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:37.1-37.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者记述了邻近大洋的辛布里人过去的威名与浩大遗迹,并回顾了罗马与日耳曼尼亚交战两百余年却始终未能彻底征服对方、反蒙受诸多惨重败局的历史。
Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris1 molem manusque gentis et tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu Germania vincitur.2 medio tam longi aevi spatio multa in vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro,3 infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. inde otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi; nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.4
紧邻大洋的辛布里人占据着日耳曼尼亚的同一处海湾;他们如今虽是一个小部落,却享有巨大的名望。古老威名的宽阔遗迹至今犹存,两岸分布着营垒与宽广之地,即便在今天,人们仍可通过其周长来丈量该部族巨大的人数与军力,并印证那场浩大远征的真实性。在凯基利乌斯·梅特路斯与帕皮里乌斯·卡尔博担任执政官的那一年,我们的城邦正逢建城第六百四十年,辛布里人的刀兵之声正是初次于此时传来。自那时起算,若计至图拉真皇帝的第二次执政官任期,前后约有二百一十年:这漫长的岁月里,日耳曼尼亚始终处于被征服的过程中。 在这段漫长的岁月之间,双方互有惨重伤亡。无论是萨姆奈特人、迦太基人、西班牙诸省或高卢诸省,乃至帕提亚人,都不曾如此频繁地给我们敲响警钟:诚然,日耳曼人的自由比阿尔萨息斯王朝的君主制更为凶悍。毕竟,自身亦折损了帕科鲁斯、并被贬抑至文提狄乌斯脚下的东方,除了克拉苏之死以外,还能向我们夸耀什么呢?然而,日耳曼人打溃或生俘了卡尔博、卡西乌斯、斯考鲁斯·奥雷利乌斯、塞尔维利乌斯·凯皮奥以及马克斯穆斯·马利乌斯,一举从罗马人民手中夺走了五支执政官军队,甚至还从凯撒那里夺去了瓦鲁斯及其辖下的三个军团;盖乌斯·马略在意大利、神君尤利乌斯在高卢、德鲁苏斯、尼禄与日耳曼尼库斯在日耳曼人的故土对他们实施的重创,也绝非未付代价。不久之后,盖乌斯·凯撒的大举恫吓亦沦为笑柄。此后迎来了宁静,直至他们趁着我们的内讧与内战之机,攻陷了军团的冬营,甚至染指高卢诸省,继而再度被驱逐;因为在最近的一段时期里,他们与其说是被真正征服,倒不如说是被用来举行凯旋仪式罢了。
- 37.1metiaris
第二人称单数现在时虚拟式。用于表示泛称的第二人称(潜在虚拟式),意为“任何人都可以衡量/推测”。
- 37.2tam diu Germania vincitur
现在时被动态 vincitur 表示从过去持续至今的动作,强调日耳曼尼亚在这二百一十年间“仍在被征服的进程中”,却始终未能被彻底征服的未完成含义。
- 37.4amisso et ipse Pacoro
在 amisso... Pacoro 这一独立夺格结构中,嵌入了与主句主语 Oriens 在语法上保持一致的主格成分 et ipse(东方自身亦),这是一种语法破格,借以强调东方自身同样折损了帕科鲁斯王子。
- 37.6triumphati magis quam victi sunt
严格意义上的不及物动词 triumphare(举行凯旋式)被破格作及物动词使用,并采用了被动完成时分词 triumphati。这是一种修辞讽刺,暗指图密善皇帝等仅举行了形式上的凯旋式,而未真正将日耳曼人征服。
