- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:29.1-29.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塔西佗记述了在军事上英勇并免于赋税的巴塔维人及其盟友马蒂亚齐人的特殊地位,并拒绝将开垦“什一税田”的高卢定居者归入日耳曼民族。
Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus in quibus pars Romani imperii fierent.1 manet honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis contemnuntur2 nec publicanus atterit; exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
在所有这些部族中,巴塔维人在英勇方面首屈一指;他们居住在莱茵河的岛屿上,并占有小部分河岸。他们曾是卡蒂人的一个部族,因国内的纷争而迁徙至这片定居地,并在那里成为了罗马帝国的一部分。他们的荣耀以及古老同盟的特权标志至今犹存;因为他们既不因贡税而受贬抑,也不受包税人的剥削。他们免除了各项负担和征调,专门留作交战之用,宛如刀箭甲胄一般,被储备用于战事。 马蒂亚齐人也处于同样顺从的附庸地位;因为罗马人民的威势已将对帝国的敬畏推广至莱茵河彼岸以及昔日的疆界之外。因此,他们在居住地和领土上虽留在自己的河岸上,在心思和意向方面却与我们同在,在其他方面也与巴塔维人相似,只是他们至今仍受到本乡本土气候与风土更强烈的激励,因而更富斗志。
Non numeraverim3 inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.4
那些开垦什一税田地的人,尽管他们定居在莱茵河与多瑙河彼岸,我却不愿将他们列入日耳曼尼亚的各民族之中:高卢人中最浮薄之徒因穷困而铤而走险,占据了这片归属未定的土地;不久之后,随着边墙的筑成和哨所的向前推进,这里便被视为帝国的内湾和行省的一部分。
- 29.2in quibus pars Romani imperii fierent
关系从句中的未完成过去时虚拟式 fierent 表示过去既定的结果或目的(“在那里将要成为罗马帝国的一部分”),作为说明先行词 eas sedes 特征与归宿的虚拟式从句。
- 29.2nec tributis contemnuntur
被动语态 contemnuntur(被鄙视、被贬抑)与手段夺格 tributis 连用,意为“他们并不因缴纳贡税而地位降格”,即未像一般行省属民那样因受课税而受到贬抑。
- 29.4Non numeraverim
第一人称单数完成时虚拟式 numeraverim 属于潜势虚拟式(coniunctivus potentialis),表示作者谨慎而委婉的主张(“我不会把他们归入……/我并不打算计算在内”)。
- 29.4sinus imperii et pars provinciae habentur
habentur 的主语指前述定居者或转借指其所占土地,其后接主格补足语 sinus imperii(帝国的内湾/边境凹入部)与 pars provinciae(行省的一部分)。sinus 形象地比喻因边墙推进而被包揽在帝国界线内部的突出区域或内凹地带。
