- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:18.1-18.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述日耳曼人严格的一夫一妇制,以及丈夫向妻子赠予牲畜兵器作为聘礼的独特婚俗与患难共担的婚姻观念。
Quamquam severa illic matrimonia,1 nec ullam morum partem magis laudaveris.2 nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.
然而,那里的婚姻极为严肃,其风俗中没有哪一部分能令你赞赏更多。因为在蛮族中,他们几乎是唯一满足于一夫一妇的人,仅有极少数例外,那些人并非出于纵欲,而是因显赫的门第而被多方求婚。
dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. in haec munera3 uxor accipitur, atque in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert: hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur.
嫁妆并非由妻子献给丈夫,而是由丈夫献给妻子。父母与亲族在场并审视礼物,这些礼物并非为了女子的娇逸而搜求,亦非用来妆点新娘之物,而是耕牛、备好缰辔的马匹,以及配有短矛与长剑的盾牌。凭借这些礼物,妻子被迎娶入门;作为回赠,她自己也给丈夫带来一些兵器:他们认为这就是最大的羁绊、隐秘的圣礼与主管婚姻的神明。
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic vivendum, sic pariendum: accipere se4 quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.
为了使妇人不以为自己置身于对德行的思虑之外与战争的险难之外,就在婚姻起始的这一仪式预兆中,她便被告诫:自己是作为劳苦与危险的伴侣而来,在和平中与在战斗中将承受同样的遭遇、冒同样的凶险:结轭的牛、备好的马、赠予的武器都宣告着这一点。应当如此生活,应当如此生育:明白自己所接受的,须原璧无瑕且体面尊贵地转交给子女,日后由儿媳们接纳,并再次传于孙辈。
- 18.1Quamquam severa illic matrimonia
连词 quamquam 在句首作副词性转折用(“然而/尽管如此”),而非引导让步从句,系动词 sunt 被省略。
- 18.1laudaveris
完成体虚拟式(用于泛指的第二人称单数),表潜在/可能:“人们(你)无论如何也不能再多加赞赏”。
- 18.3in haec munera
介词 in 接宾格,在此表示条件或交换的代价(“以此等礼品为聘/交换”)。
- 18.4sic vivendum, sic pariendum: accipere se
在非人称动形词/动名词构成的被动迂说法(vivendum, pariendum,“应当如此生活,应当如此生育”)之后,accipere se 不定式结构在语义上承接前文 admonetur 的警示内容,充当间接引语(意即“意识到自己所接受的是……”)。
