← 塔西佗

日耳曼尼亚志

§11.1-11.6

首领审议与民众大会的议事习俗

记述了日耳曼诸部落在首领审议与全体大会之间的分工、依月相而定的聚会周期、集会时因自由导致的拖延、祭司维持武装大会秩序的情形,以及依靠劝服而非强制、以挥击武器表决的议事习俗。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.1

​De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem ​arbitrium est, apud principes praetractentur.1 coeunt, nisi quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt:

关于较小的事由,首领们自行商议;关于重大的事由,则由全体人共同商议,然而即使裁决权操于民众之手的事项,也预先在首领们之间加以讨论。除非发生突发的意外事件,他们只在固定的日子聚会,即新月或满月之时;因为他们认为这是处理事务最吉利的开端。而且他们不像我们那样计算天数,而是计算夜数。他们如此约定日期,如此达成一致:

§11.3

​nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod2 non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius ​dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit, considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum ​et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur3 auctoritate suadendi magis ​quam iubendi potestate.4 si displicuit sententia, fremitu aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt: honoratissimum adsensus genus est armis laudare.

在他们看来,黑夜引导着白昼。出自自由的一个弊端是,他们既非一齐到齐,亦非依令而行,集合者的迟延往往耗去第二天乃至第三天。待到大众意愿已决,他们便全副武装坐定。肃静由祭司传令维持,祭司在此时亦拥有强制惩戒之权。随后,国王或首领依照各自的年龄、家世、战功与口才被倾听,这更多是凭借劝服的威信,而非发号施令的权力。如果某项提议令人不悦,他们便报以喧噪以示斥绝;如果合意,他们便击打标枪:以武器表达赞许,是最具敬意的赞同形式。

语法注4 条
  1. 11.1ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur

    由 ita tamen ut 引导的限制性结果从句(保留条件从句),意为“然而在……的限度下”。它修饰前面的 de maioribus omnes,表明即使最终决定权在民众手中,也必须先经过首领们的预先审议,体现出双层决策机制。

  2. 11.3illud ex libertate vitium, quod

    系动词 est 省略的名词谓语句。中性代词 illud 作为前引指示词(prolepsis),预示后文同格说明性的 quod 从句,指明“出自自由的弊端”的具体内容。

  3. 11.5rex vel princeps ... audiuntur

    主语 rex 与 princeps 虽为由选择连词 vel 连接的单数名词,谓语动词 audiuntur 却采用了复数形式。这是根据意义而非语法形式的一致(constructio ad sensum),视王或首领们为相继发言的复数主体。

  4. 11.5auctoritate suadendi magis quam iubendi potestate

    auctoritate 与 potestate 为修饰 audiuntur 的方式或手段夺格。二者分别受动名词属格 suadendi 和 iubendi 修饰,构成了“劝服的权威”与“号令的权力”之间的鲜明对立。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:11.1-11.6