- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:46.1-46.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者祈愿阿格里科拉的灵魂安息与不朽,规劝遗族摆脱悲伤、以效法其美德而非依赖外在造像来纪念他,并最终宣告阿格里科拉的事迹将通过文字传承在后世永存。
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.1 admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
如果虔敬者的幽灵确有归宿,如果真如智者所言,伟大的灵魂不会与肉躯一同湮灭,愿你安息;并请将我们——你的遗族——从无力的渴望与妇人般的哀号中召唤出来,去瞻仰你的美德,对此类美德既不可悲悼,亦不可捶胸痛哭。让我们宁可以钦慕和不朽的赞美来尊崇你,且若天性允许,更当以效法你的品格来尊崇你:这才是真正的荣耀,这才是至亲之人应有的孝敬与虔爱。
id filiae quoque uxorique praeceperim,2 sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus3 quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
我亦愿如此告诫他的女儿与妻子:应当这样敬奉父亲与丈夫的记忆,在心中反复思索他的一切言行,拥抱他心灵的形态与风骨,更甚于拥抱其肉躯。这并非我认为应当排斥由大理石或青铜雕琢的肖像,而是因为,正如同人的容貌一样,容貌的造像也是脆弱且会随死亡消逝的,唯独心灵的形态是永恒的——你无法通过外在的材料与技艺,而只能由你自己凭借自身的操守去把握并表达它。
quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum in aeternitate temporum, fama rerum;4 nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.
我们在阿格里科拉身上所热爱的一切、所钦佩的一切,都存留在人们的心中、时代的永恒以及事业的荣耀之中,并且将长存不息;因为遗忘已将许多古代之人吞噬,仿佛他们未曾拥有荣耀且无足轻重;而阿格里科拉,藉由向后世的讲述与传承,必将长存不朽。
- 46.2quas neque lugeri neque plangi fas est
关系代名词 quas 的先行词为前文的 virtutum tuarum。被动不定式 lugeri 和 plangi 充当非人称述语 fas est 的主语(隐含的施事泛指众人)。fas est 意指神法或宗教伦理所允许,在此表示对这类崇高美德进行悲啼在礼法上是不当与不合宜的。
- 46.3praeceperim
第一人称单数完成时虚拟式,用作潜在虚拟式(subjunctivus potentialis),表达委婉的论断或作者谦逊的意图(“我愿规劝/告诫”)。
- 46.3non quia intercedendum putem imaginibus
non quia 接虚拟式(putem)引导被否定的理由(“并非因为我认为……”)。intercedendum 为非人称动形容词(动延词)结构,动词 intercedo 支配与格 imaginibus,意为“对画像提出异议/加以反对”。
- 46.4fama rerum
与前面的 in animis hominum 及 in aeternitate temporum 在语义上并列的方式或手段夺格(“在事迹的声誉中/借由历史声名”)。前置词 in 可承前顺推理解至此短语。
