- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:41.1-41.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿格里科拉在图密善朝廷中因奸佞的指控与赞誉而面临险境;然而帝国边境的一系列惨重溃败促使民众强烈呼吁由他出任统帅,这种过盛的威名反将他推向更加危险的境地。
Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est. causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes.1 et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam non sinerent:2 tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum.3
在那段日子里,他常常在缺席的情况下在图密善面前被指控,又在缺席的情况下被宣告无罪。带来危险的并非任何罪名或受侵害者的申诉,而是厌恶美德的元首、他本人的声名,以及敌人中最恶劣的一类——赞美者们。不仅如此,国家随后迎来的时代也不允许阿格里科拉被默默埋没:在默西亚、达契亚、日耳曼尼亚和潘诺尼亚,由于将领们的鲁莽或怯懦,失去了如此多的军队,如此多的军人连同如此多的大队遭到攻陷和俘获;受到动摇危及的,已不再是帝国的边界和河岸,而是军团的冬营乃至领土本身的保有。
ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum. quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pronum deterioribus principem4 extimulabant. sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.
因此,当损失连着损失,每一年都刻满战死者与灾祸时,民众众口一词地要求由阿格里科拉担任统帅,众人纷纷将他的活力、坚毅和久经沙场的胆识,与其他人的怠惰与恐惧作比较。十分确凿的是,这些议论同样冲击了图密善的耳朵,而获释奴隶中最优秀者出于爱戴与忠诚,最恶劣者则出于歹毒与嫉妒,竞相刺激这位本就倾向于更坏之事的元首。阿格里科拉就这样同时由于自己的美德与他人的恶德,被猛烈推向了荣耀本身。
- 41.2laudantes
现在分词 laudans 的阳性复数主格,作名词化用法,与前面的 pessimum inimicorum genus(最恶劣的一类敌人)构成同格,指“赞美者们”。指那些通过阿谀称赞来故意挑起多疑皇帝嫉妒与戒心的宫廷虚伪之徒。
- 41.2quae sileri Agricolam non sinerent
由关系代名词 quae 引导的特征/结果关系从句,动词 sinerent 为未完成虚拟式。sileri 是及物动词 sileo(保持沉默、置之不理)的被动现在不定式,与 Agricolam 构成宾格不定式结构,意为“不允许阿格里科拉被默默置之不顾”。
- 41.2nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum
无人称被动结构,dubitatum 之后省略了 est。介词 de 引导的介词短语形成并列(de limite... et ripa 与 de hibernis... et possessione)。表明战局恶化到不仅关乎边界与河岸的得失,连军团冬营与属地本身的保有都陷入了危机和动摇。
- 41.4pronum deterioribus principem
形容词 pronus(倾向于、前倾的)的阳性单数宾格,修饰 principem。deterioribus 为中性复数与格(或夺格),与 pronus 连用,意为“(本就)倾向于更恶劣之事的元首”。
