← 塔西佗

阿格里科拉传

§37.1-37.6

预备骑兵的反包抄与追击战的胜利

阿格里科拉以预备骑兵粉碎了不列颠人的侧后包抄企图并反抄敌后,并在追击中谨慎化解敌军伏击,取得决定性大胜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37.1

​Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset,1 quantoque ferocius ​adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. ita consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere. tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis ​trucidare.2 iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre. passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam victis ira ​virtusque. nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos sequentium incautos collecti et locorum gnari circumveniebant. quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam ​foret.3 ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes: rari et vitabundi in vicem longinqua ​atque avia petiere. finis sequendi nox et satietas fuit. caesa hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus.

而那些至今尚未参战、驻守在山顶并从容轻视我军寡少的不列颠人,本已开始渐渐走下山来包抄胜利者的后背,若非阿格里科拉早有提防,派出预先留作应付战局突发事件的四个骑兵翼迎击来犯之敌,并随其冲杀愈凶猛而愈凌厉地将其击退驱散。如此一来,不列颠人的计谋反受其害;骑兵翼奉主将之命从正面作战部队的阵前穿过,突袭了敌军战线的后方。随之在开阔地面上展现出一幅宏大而可怖的景象:追击、砍伤、俘获,且一旦出现新的敌人便将同一批俘虏格杀勿论。此时敌人依照各自的心性,有的成群披甲之士竟在人数更少者面前转身逃跑,有的赤手空拳之人却自顾自地往前冲撞、自寻死路。遍地是兵刃、尸体、残肢和染血的土地;有时甚至在战败者身上也重新燃起愤怒与勇气。因为当他们接近森林后,聚拢在一起并凭借对地形的熟悉,反过来包围了追兵中那些麻痹大意的先头部队。假非阿格里科拉四处巡视,命令精锐轻装的大队如围猎般合拢,并在狭窄稠密之处让部分骑兵下马步行,同时让骑兵在疏林中来回驰突搜剿,我军本会因盲目自满而遭受重创。然而,当敌人看见我军重新结成严整坚实的队列展开追击时,便全面溃逃,不再像先前那样结队,也不再彼此顾盼,而是各自离散、相互躲避,逃奔至遥远荒僻之处。夜幕与厌倦终于让追击告终。敌军被杀者约达万人;我军阵亡三百六十人,其中包括步兵大队长奥卢斯·阿提库斯,他因年轻气盛以及座骑性烈而失控冲入了敌阵。

语法注3 条
  1. 37.1degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni... opposuisset

    在非真实条件句中,主句使用直陈式过去完成时(coeperant),而条件从句使用虚拟式过去完成时(ni... opposuisset)。这种修辞手法生动地表达出行动本已开始或几乎要发生,却因紧急介入而在千钧一发之际被遏止。

  2. 37.2sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare

    一系列历史不定式(sequi, vulnerare, capere, trucidare)。通过省去定式动词而连续罗列不定式,生动表现了追击战的急促与混乱。代词 eosdem 指代前文 capere 的宾语(即已被俘者),句意为一旦有新的敌人出现(oblatis aliis),士兵们为了迎敌或抓捕新人,便立即将原先的俘虏尽数杀害。

  3. 37.4acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret

    这里的 foret 相当于 esset,与 acceptum 构成虚拟式过去完成时被动态(acceptum esset)。它作为前置条件从句 quod ni... iussisset 的归结从句(结句),表示非真实条件下的结果,意为“(我军)本会因过度自信而遭受某种创伤/打击”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:37.1-37.6