- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:29.1-29.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿格里科拉虽因丧子而深陷悲痛,仍督军进至格劳庇乌斯山,而同仇敌忾、集结了庞大力量的不列颠人推戴领袖卡尔加库斯,准备在决战前发表动员演说。
Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno ante natum filium amisit. quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit; et in luctu bellum inter remedia erat.
初夏,阿格里科拉遭受了一次家庭打击:他失去了刚在一年前出生的儿子。对于这起灾祸,他既没有像许多刚毅之士那样故作姿态、以此沽名钓誉,也没有反过来像妇人般痛哭悲伤;在丧期之中,战争成了他疗愈创痛的手段之一。
igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret,1 expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis insederat. nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant. iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus,2 clari bello et sua quisque decora gestantes,3 cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
于是,他先派遣舰队前行,令其在多处实施劫掠,以制造巨大而难以捉摸的恐慌;随后,他率领精简轻装的军队——其中加入了通过长期和平考验、最为骁勇的不列颠人——抵达了已被敌军占据的格劳庇乌斯山。因为不列颠人丝毫没有被此前交战的结果挫败,他们预料到迎来的要么是复仇要么是奴役,并终于领悟到唯有同心协力才能抵御共同的危机,因而通过使节往来和缔结盟约召集了所有城邦的力量。此时已能看见三万多名武装兵士,且所有的青壮年以及身板硬朗、依然充满生机的老人——名扬战阵且各自佩戴着自身勋荣之人——仍在源源不断地汇入;就在这时,在众多领袖中以英勇和门第著称、名为卡尔加库斯的人,据传在要求开战的聚集人群面前发表了如下演说:
- 29.2quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret
由关系代名词 quae 引导的关系从句中,动词 faceret 为未完成过去时虚拟式,构成表示目的的关系从句(“以便制造……”)。其先行词是夺格名词 classe。praedata 是异相动词 praedor 的完成时分词,作主动意义理解(“实施劫掠之后”)。
- 29.4et quibus cruda ac viridis senectus
此处省略了先行词 ei(主格复数指示代名词),关系词 quibus 作领属与格,省略了动词 erat(或 esset),意为“那些享有硬朗且充满活力的老年之人”。短语 cruda ac viridis senectus(硬朗苍翠的晚年)化用了维吉尔《埃涅阿斯纪》6.304 的诗意表述。
- 29.4sua quisque decora gestantes
单数分配代名词 quisque 与复数现在分词 gestantes(与主语 iuventus 及 quibus... 等形成的复数集合概念一致)构成同位语(分配性同位语),物主形容词 sua 在逻辑上指代该 quisque,意为“各自佩戴着自己的功勋标志”。
