← 塔西佗

阿格里科拉传

§18.1-18.7

击溃奥尔多维克斯人与奇袭收复莫纳岛

阿格里科拉在仲夏赴任后,迅即击溃叛乱的奥尔多维克斯人,并在无船可用的情况下派精锐辅助兵涉水奇袭收复莫纳岛;他的克制与低调反而赢得了更大的声誉。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18.1

​Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem ​verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat, ​eoque initio erecta provincia. et quibus bellum volentibus erat,1 probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit ​aciem.2 caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in ​potestatem animo intendit. sed, ut in subitis consiliis, naves deerant: ratio et constantia ducis transvexit. depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum ​aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor ​et periculum placuisset. nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset.3

阿格里科拉在仲夏时分渡海而来,发现不列颠正处于这种局势与战事的更迭之中:士兵们仿佛以为当年已无战事而转向安逸,敌人则伺机而动。就在他抵达前不久,奥尔多维克斯部族几乎全歼了驻扎在其境内的一支骑兵大队,这一开端激发了全行省的动荡。那些渴望战争的人赞许这先例,并观望着新任总督的气度。尽管夏季已逝,部队分散在行省各地,士兵们也已预先料定当年的休整——这些对于即将开战的人来说都是阻碍且不利的条件,而且在大多数人看来,监视可疑地区更为稳妥——但阿格里科拉依然决意迎战危难。他集结了各军团的分遣队和适量的辅助部队;由于奥尔多维克斯人不敢降至平原,他亲自带队在前,率军攀上高地,以便让众人因同历险境而怀有同样的勇气。在几乎全歼敌族之后,他深知必须乘胜扩大声威,并且首战的结果将决定其余敌人受到的震慑,于是决心将莫纳岛重新收复,我在前文中曾提到,由于全不列颠的叛乱,保利努斯正是被迫从占领该岛中撤回的。然而,正如仓促定策时常见的那样,船只匮乏:统帅的明智与坚毅完成了渡海。他命令放下一切行囊,派遣精选的辅助兵投入战斗;这些人熟悉浅滩,精通本族的水性,能在水中同时驾驭自身、武器和战马。他们出其不意地发起进攻,以至于惊慌失措的敌军原本等待着舰队、船只和海上的进犯,此刻却认定,对于以这种方式进攻的人来说,没有什么事情是艰险或不可战胜的。于是敌人求和,献出岛屿,阿格里科拉被视为显赫与伟大的人物;因为在踏入行省之初,正当他人以炫耀声势和形式性的应酬度日之时,他却欣然选择了辛劳与危险。阿格里科拉并未因得势而流于虚妄,也没有把压制已被击败的敌人称为一次远征或胜利;他甚至没有用饰有月桂树叶的捷报呈报战功,却正因隐匿名声而使声名更显赫,人们以此推想,他必定对未来抱有多么巨大的期望,才对如此显赫的功绩保持沉默。

语法注3 条
  1. 18.3quibus bellum volentibus erat

    模仿希腊语结构(βουλομένῳ τινί ἐστι)的句式,在撒路斯提乌斯与塔西佗著作中常见。与格代词 quibus 与分词 volentibus 一致,意为“对于那些渴望战争的人来说”或“那些乐见开战的人”。

  2. 18.3erexit aciem

    军事用语中的动词 erigo 特指“率领部队向高处/山上推进”。在此指奥尔多维克斯人不敢降至平地,阿格里科拉亲自率先登高督战。

  3. 18.7aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset

    分词 aestimantibus 为判断者与格(亦可视为省略主语的独立夺格),支配 quanta...spe 引导的间接疑问句,表示旁人推断阿格里科拉必定抱有对未来的极高期许,才会对眼前的辉煌战功缄口不言。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:18.1-18.7