- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:10.1-10.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塔西佗记述了不列颠的地理位置、轮廓特征及周边海域的风貌,叙述了罗马舰队首次环航确证其为岛屿并征服奥克尼群岛的过程。
Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita est. ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama: transgressis1 inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta est et Thule, quia hactenus iussum,2 et hiems adpetebat. sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.3
关于不列颠的地理位置与各部族,虽已有许多作家记述,但我在此提及,并非为了比拼考据之勤或文采之巧,而是因为正是此时它才首次被彻底征服。因此,前人尚未查明却以修辞藻饰的内容,如今将本着史实的确凿性传之后世。在罗马人见闻所及的诸岛屿中,不列颠面积最大;在地理延展与纬度上,其东对日耳曼,西对西班牙,南面甚至可为高卢人所眺见;其北部则毫无陆地相望,受浩瀚无际的波涛冲击。古人中的李维与近人中的法比乌斯·鲁斯提库斯——这两位最雄辩的作家——曾将整个不列颠的形状比作细长的平底浅盘或一把双刃斧。在喀里多尼亚以南确实呈现此种面貌,因而关于整个岛屿的传闻亦由此而生;然而对于跨越此地前行者而言,自那近乎尽头的海岸凸显出的一片辽阔无羁的广袤陆地,犹如楔形般逐渐收缩狭窄。正是这片极远之海的沿岸,罗马舰队当时首次完成环航,确证了不列颠是一座岛屿,并同时发现且征服了迄今未为人知的、人们称为奥尔卡德斯的诸岛屿。隐约之中亦望见了图勒,因为受命航行的界限仅止于此,且严冬已然临近。但他们称那片海域水流滞缓,对划桨者而言沉重费力,甚至在狂风吹拂下也不如常海那般激荡,我想这是由于作为风暴成因与原料的陆地和山峦较为罕见,且连绵深广的水体难于被轻易驱动。探究大洋之天性与潮汐并非本著作的任务,且前人已有颇多论述;我仅愿补充一点:世上没有任何地方的海水能拥有如此广阔的统治力,它将众多潮流卷向四方,并非仅在沿岸涨落退缩,而是深深流入内陆并蜿蜒环绕,甚至如居自家疆土一般渗入山脊与峰峦之间。
- 10.4transgressis
异态动词 transgredior 的完成时分词复数与格,用作视点与格或关系与格(“对于跨越边界进入喀里多尼亚的人而言”)。该句的语法主语为 inmensum et enorme spatium,分词表达空间观察者的视角。
- 10.6quia hactenus iussum
无人称被动结构,省略了 erat(或 fuerat),意为“因为受命仅至于此”。副词 hactenus 表示“至此、到此限度为止”。
- 10.7velut in suo
物主代词 suus 中性单数夺格的名词化用法(in suo [solo/regno]),意为“宛如在自家领地中”。将海水深入内陆山峦之间这一现象作了拟人化的生动描绘。
