← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§7-10

更名与继承遗产及穆蒂纳战事

本节叙述了奥古斯都幼年的称号及其更名、早年经历与凯撒遇刺后的遗产继承,概述了其掌权时期及本书按门类记述的体例,并详细记载了五次内战中的穆蒂纳战争。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

​Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem1 ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur. sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici. postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur,2 non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.

他在婴儿时期被赋予了“图里努斯”的副名,或是为了纪念祖先的起源,或是因为在他出生不久后,其父屋大维乌斯在图里伊地区征讨逃亡奴隶大获全胜。我之所以记述他曾被称为图里努斯,是有相当确凿的证据的:我曾得到一尊他童年时的古老小青铜像,上面用铁质且如今已近乎磨灭的文字刻有这个名字;该铜像由我作为礼物赠予皇帝,如今在他寝宫的家神像旁受到供奉。而且马克·安东尼在书信中也常带着侮辱之意称他为“图里努斯”,而他自己回信时仅表示,惊讶于自己原先的名字竟被当作耻辱之事抛向自己。 后来他先后采用了“盖乌斯·凯撒”以及“奥古斯都”的副名:前者依据其舅祖父的遗嘱,后者则出于穆纳提乌斯·普兰库斯的提议。因为当某些人提议应当称他为“罗慕路斯”(仿佛他也是建城者)时,另一种意见占据了上风,主张他应被称为“奥古斯都”,这不仅是一个全新的、而且是一个更为崇高的称号,因为凡是神圣的、以及通过鸟卜举行奉献的地方都被称为“奥古斯塔”,该词源于“增进”,或是源于“鸟的姿态或进食”,正如恩尼乌斯在诗中所教导的: “在神圣的鸟卜之后,著名的罗马得以建立。”

§8

​Quadrimus patrem amisit. duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro contione laudauit. quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem. profectum mox auunculum in Hispanias aduersus Cn. Pompei liberos uixdum firmus a graui ualitudine per infestas hostibus uias paucissimis comitibus naufragio etiam facto subsecutus, magno opere demeruit,3 approbata cito etiam morum indole super itineris industriam. Caesare post receptas Hispanias expeditionem in Dacos et inde in Parthos destinante praemissus Apolloniam studiis uacauit. utque primum occisum eum heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit. ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari multum dissuadente. atque ab eo tempore exercitibus comparatis primum cum M. Antonio M.que Lepido, deinde tantum cum Antonio per duodecim fere annos, nouissime per quattuor et quadraginta solus rem p. tenuit.

他在四岁时丧父。十二岁时,他在集会上公开发表演说,悼念去世的祖母尤莉娅。四年后,他穿上了成年人的托加袍,在凯撒的非洲凯旋式上被授予军职奖赏,尽管由于年龄原因他并未参战。此后不久,当其舅祖父进军西班牙讨伐格奈乌斯·庞培的诸子时,他虽刚经历重病初愈,仍带着极少数随从穿过敌情严重的道路,甚至遭遇海难,紧随其后;除了沿途的勤勉之外,他的品行秉性也迅速受到赞许,从而深得凯撒的欢心。 凯撒在收复西班牙后计划远征达基亚人,随后远征帕提亚人,屋大维被预先派往阿波罗尼亚潜心求学。当他一获悉凯撒被刺杀且自己被指定为继承人时,曾久久迟疑是否该向就近的军团求援,但最终将这一计划作为鲁莽且不成熟之举而放弃。然而他回到罗马后,在母亲心存疑虑、其继父前任执政官马尔基乌斯·腓力极力劝阻的情况下,正式接受了遗产。 自那时起,他招募并组织军队,起初与马克·安东尼和马克·雷必达共同执政,随后仅与安东尼二人执政约十二年,最后由他一人独掌国家长达四十四年。

§9

​Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint. Bella ciuilia quinque gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum; e quibus primum ac nouissimum aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium, tertium aduersus L. Antonium triumuiri fratrem, quartum aduersus Sextum Pompeium Cn. f(ilium).

在如上概述了他的生平之后,我将逐一展开各个部分,不按时间顺序,而是按照门类来进行叙述,以便能够更为清晰地阐明和理解。 他经历过五次内战:穆蒂纳内战、腓立比内战、佩鲁西亚内战、西西里内战和阿克提乌姆内战;其中第一次和最后一次是对马克·安东尼,第二次是对布鲁图斯和卡西乌斯,第三次是对三头官安东尼的兄弟卢基乌斯·安东尼,第四次是对格奈乌斯之子塞克斯图斯·庞培。

§10

​omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit. ludos autem uictoriae Caesaris non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. et quo constantius cetera quoque exequeretur, in locum tr. pl. forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente,4 ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur. hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercitui pro praetore praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre, demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis. priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.

他将这一切战争的起因与缘由归于此点:他认为没有什么比为舅祖父遇害复仇并维护其法令更为恰当的了。因此他一从阿波罗尼亚归来,便决意趁布鲁图斯和卡西乌斯不备以武力打击他们,而由于对方察觉危险并已逃脱,便以法律手段打击他们,并在他们缺席的情况下以杀人罪起诉他们。此外,当被委以此任的人不敢举办凯撒的胜利竞技会时,他亲自举办。 为了能够更加坚定地推行其余事业,尽管他是贵族且尚未成为元老,他依然宣布参选填补一名偶然去世的平民保民官的空缺。但是,当被他寄予厚望作为首要助手的执政官马克·安东尼阻挠他的种种企图,甚至在任何事情上若无苛刻利益的交换便连普遍公认的权利都不肯予以认同时,他转向了贵人派;因为他察觉到贵人派怨恨安东尼,尤其是因为安东尼企图以武力将困守穆蒂纳的德基穆斯·布鲁图斯从凯撒所赐、经元老院确认的行省中逐出。 因此,在某些人的煽动下,他收买刺客企图刺杀安东尼;然而阴谋败露后,由于反过来担忧自身的危险,他竭尽资财分发赏金,招募老兵以保卫自己和国家;他受命以代理裁判官的身份统率这支募集的军队,并与刚刚就任执政官的希尔提乌斯和潘萨一同援助德基穆斯·布鲁图斯,他在受命作战的第三个月内通过两场战役结束了战争。 安东尼在记录中声称,他在第一场战斗中逃跑,两天后才在没有军官斗篷和马匹的情况下现身;但在后一场战役中,众所公认他不仅尽到了统帅的职责,而且尽到了士兵的职责:在激战正酣、其军团的军旗手身负重伤之际,他将鹰旗扛在肩上,背负了很长一段时间。

语法注4 条
  1. 7Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem

    tradiderim 为完成时虚拟式第一人称单数,表示委婉的断言(潜势虚拟式,“我可以说/有理由记述”)。分词 nactus 构成副词性分词结构,表原因或手段(“由于我得到了一尊……”),修饰主动词 tradiderim。

  2. 7cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur

    在 cum 从句中,动词 praeualuisset 作无人称动词使用(“某种意见占了上风”),其真正的主语是名词性从句 ut Augustus potius uocaretur。在此从句主谓之间插入了带有让步/对比意味的独立夺格结构 quibusdam censentibus...(“虽然有人提议……”)。

  3. 8magno opere demeruit

    demeruit 为动词 demerere(“赢得某人的恩惠/好感、使人感激”)的完成时直陈式,其宾语可承前承指舅祖父凯撒(auunculum)。后随的独立夺格 approbata... indole 补充说明了他博得欢心的原因与背景。

  4. 10ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente

    translatiuum ius 指“普通法、惯常的权利”(即任何公民都能享有的常规法律权益)。在句法上,impertiente 与前文的 aduersante M. Antonio consule 并列构成独立夺格结构(由 ac 连接),以 ne... quidem ius 为直接宾语,sibi 为间接宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:7-10