← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§42-43

平息民众诉求、调控粮食配给与盛大演出

本节记述了奥古斯都以严谨和信义对待民众诉求并务实调控粮食配给,以及他以空前的规模与多样性举办各类赛会演出的情形。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§42

​sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et caritate uini populum seuerissima coercuit uoce: satis prouisum a genero suo Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse1 respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret. nec minore grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret. magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret: neque tamen perseuerasse, quia certum haberet posse per ambitionem quandoque restitui. atque ita posthac rem temperauit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.2

然而,为了让人知道他是一位顾及公益而非一味迎合民意的人君,当民众抱怨葡萄酒短缺与价昂时,他以极严厉的训诫加以制止,称他的女婿阿格里帕引来了多条水渠,已作了充分的防范,免得人们受渴。 对这同一群民众,当他们要求兑现确实曾许诺过的赏金时,他答复说自己是恪守信义之人;但当他们强求未曾许诺过的款项时,他发布告示痛斥其寡耻与放肆,并申明即便自己原打算发放,也绝不再给。他以同样庄重而坚决的态度,在宣布发放赏金后发现有许多人被释放并混入了公民名册,便宣布凡未曾被许诺的人一律不得领取,并付给其余的人少于原先许诺的数额,以使预定的总额足够支应。 此外,有一次发生大饥荒而救治困难,他将待售奴隶队伍、角斗士训练所人员以及除医生和教师之外的所有外邦人,连同一部分家奴逐出城外;当粮食供应终于好转时,他记述道,自己曾萌生永远废除公共粮食配给的冲动,因为人们对配给的依赖导致了农田荒芜;然而他并未坚持到底,因为他确信由于迎合讨好民众的缘故,日后这一制度终究会随时恢复。于是自此以后,他调节了这项事务,做到对农夫与商人的顾及丝毫不亚于对民众的顾及。

§43

​Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit. fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et uicies. fecitque nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter uenationem edidit; athletas quoque extructis in campo Martio sedilibus ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in quo nunc Caesarum nemus est. quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset. in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuuentute, produxit. sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.3 in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donauit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. mox finem fecit talia edendi Asinio Pollione oratore grauiter inuidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat. Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur. postea nihil sane praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae. quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit. solebat etiam citra spectaculorum dies,4 si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio. Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas deduceret; rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. nepotum quoque suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat.

在赛会演出的频繁、多样与奢华方面,他超越了所有人。他述称以自己的名义举办过四次赛会,代表缺席或资力不足的其他政务官举办过二十三次。他有时甚至按街区、在多个舞台上起用使用各种语言的伶人演出,不仅在广场,也不仅在圆形剧场,还在大竞技场和萨埃普塔举行;有时他除了狩猎表演外别无所举。他还在战神广场搭建木质坐席举办竞技运动,又在台伯河畔开挖地面举办模拟海战,即如今凯撒家族树林所在之处。在这些日子里,他在城内各处布置岗哨,免得因城内留守者稀少而使城市遭受盗匪的侵袭。 在大竞技场中,他让御者、奔跑者与斗兽者出场,有时这些人还出身于最显赫的贵族青年。而且他极其频繁地举办年长与年幼男童的特洛伊游戏,认为名门苗裔的潜质通过这种方式为人所知,乃是古老而体面的风尚。在这项竞技中,诺尼乌斯·阿斯普雷纳斯因坠落致残,他便赐予其金项圈,并允许其本人和后代承袭托尔夸图斯的副名。不久,由于演说家阿西尼乌斯·波利奥在元老院痛切而愤怒地控诉其孙阿埃塞尔尼努斯的惨痛遭遇——其孙也摔断了腿,他遂停止举办此类演出。 对于戏剧与角斗演出,他也曾起用过罗马骑士,但那是在元老院决议加以明令禁止之前。此后,他确实除了一个家世体面的吕基亚少年外未曾展示过任何人,而这也仅仅是为了展示奇观,因为那少年身高不足两尺,体重十七磅,却有着极为宏亮的大嗓门。 而在某次演出的日子里,他带领当时初次送抵的安息人人质穿过赛场中央进入观赏席,并将他们安置在自己上方的第二排坐席上。此外,在通常的赛会演出日子之外,每当运来某种罕见且值得一观的事物时,他也惯于破例在任意地点予以公开展出,例如在萨埃普塔展出犀牛,在舞台上展出老虎,在公民大会投票场前展出一条五十腕尺的长蛇。 在一次许愿举办的竞技赛会中,他因病发而不得不躺在舆轿中引导圣车前行;又有一次在献祭马尔凯鲁斯剧场的赛会开幕时,由于象牙权椅的接榫松动,他仰面摔倒在地。此外,在他诸孙子举办的竞技表演中,当民众因恐惧看台坍塌而陷入惊恐,他无论如何都无法予以阻止和平息时,便离开自己的席位,坐到了最受怀疑危险的那个区域。

语法注4 条
  1. 42bonae se fidei esse

    与动词 esse 连用的性质属格(genitivus qualitatis),用作表语,意为“自己是一个恪守信义之人(信守诺言的人)”。

  2. 42ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret

    习语表达(deducere rationem,相当于 rationem ducere/habere),意为“顾及、考虑”。aratorum ac negotiantium 与 populi 为由 rationem 所统辖的宾格性属格。

  3. 43prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere

    prisci decorique moris 为特征/性质属格(genitivus proprietatis),与省略的不定式 esse 一同构成谓语,以后续的宾格不定式从句(clarae stirpis indolem sic notescere)为主语(“认为名门苗裔的潜质通过这种方式为人所知乃是合乎古老体面风尚之举”)。

  4. 43citra spectaculorum dies

    介词 citra 本义为空间上的“在……这一侧”,在此处转义用于时间上的除外意义,表示“在……之外、除去”(相当于 praeter 或 extra)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:42-43