← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§18-21

经略埃及、平定阴谋与对外征伐

奥古斯都整治埃及并行敬于亚历山大大帝,平定了多起内部阴谋与动乱,并通过军事征伐与温和外交稳固了帝国疆界。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18

​per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere, non mortuos.1 Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit. quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset,2 urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.

大约在同一时期,当亚历山大大帝的石棺和遗体从内殿中被抬出并呈现在他眼前时,他将一顶金冠戴在遗体上,并撒上鲜花以示敬意;当被问及是否也想瞻仰托勒密王们的遗骸时,他回答说,他想看的是王者,而不是死尸。 为了使已被降为行省地位的埃及更加肥沃,并更有利于向罗马城供应粮食,他利用军队的劳役清理了所有积淀了多年泥沙的运河,尼罗河水正是漫入这些运河的。而且为了使阿克提乌姆胜利的记忆在后世也更受尊崇,他在阿克提乌姆附近建立了尼科波利斯城,并在那里设立了五年一度的竞技会;在扩建了古老的阿波罗神庙之后,他将自己曾使用过的营地用海战战利品装饰起来,献给了涅普顿与玛尔斯。

§19

​Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniurationesque complures, prius quam inualescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis, deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris. nam ne ultimae quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant.3 quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum; nihil enim exprimi quaestione potuit.

此后,各地相继发生的骚乱、政变图谋以及众多阴谋,都在尚未坐大之前因告密而被揭发,并被他在不同时期一一平定:先是年轻的雷必达,随后是瓦罗·穆雷纳和凡尼乌斯·凯皮奥,接着是马尔库斯·埃格纳提乌斯,此后是普劳提乌斯·鲁富斯以及他孙女的丈夫卢基乌斯·保卢斯;除这些人之外,还有被控伪造文书且年岁与身体皆残缺不全的卢基乌斯·奥达西乌斯,同样还有出自帕尔提尼部族的混血儿阿西尼乌斯·埃皮卡杜斯,最后则是一名妇女的报名奴隶忒勒福斯。事实上,他甚至未能免于来自社会最下层之人的密谋与危险。 奥达西乌斯和埃皮卡杜斯曾图谋将他的女儿茱莉亚和外孙阿格里帕从幽禁他们的岛屿上劫走,送往军队;忒勒福斯则妄想最高统治权依命运应归于自己,策划袭击他本人和元老院。甚至有一次,一名来自伊利里库姆驻军的随军杂役,在骗过守门人后,夜间在他的寝室附近被捕,身上佩带着一把猎刀,究竟是神志失常还是装疯卖傻尚不能确定;因为在严刑拷问下未能从他口中逼问出任何口供。

§20

​Externa bella duo omnino per se gessit, Delmaticum adulescens adhuc et Antonio deuicto Cantabricum. Delmatico etiam uulnera excepit, una acie dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina pontis consauciatus. reliqua per legatos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut interueniret aut non longe abesset, Rauennam uel Mediolanium uel Aquileiam usque ab urbe progrediens.

对外战争中,完全由他亲自指挥的统共只有两场:尚在年轻时进行的达尔马提亚战争,以及在击败安东尼后进行的坎塔布里亚战争。在达尔马提亚战争中他甚至受了伤,在一场战斗中右膝被飞石击中,在另一场战斗中因桥梁坍塌导致腿部和双臂受伤。其余的战争他皆通过副将指挥,然而在某些潘诺尼亚和日耳曼战役中,他要么亲自介入,要么离前线不远,从罗马城出发一路进抵拉文纳、梅迪奥拉努姆或阿奎莱亚。

§21

​domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos, gentes Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocauit. alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis4 grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur.5 qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso electum probauerunt.

不过,他一部分在他的直接统帅下,一部分在他的最高统帅权(auspicium)下,征服了坎塔布里亚、阿基坦、潘诺尼亚,以及达尔马提亚和整个伊利里库姆,同样还征服了阿尔卑斯山区的雷提亚、温德利基人和萨拉西人等部族。他还击退了达契亚人的进犯,斩杀了其三位首领及大批军队,并将日耳曼人驱逐至阿尔比斯河以外;在这些日耳曼人中,他把归降的苏维汇人和西甘布里人迁徙至高卢,并安置在邻近莱茵河的土地上。此外,他还使其他不安分的部族归顺降服。 他从未在没有正当且必要理由的情况下向任何民族宣战,并且他绝无通过任何手段来扩张帝国或军功的贪念,以至于他迫使某些蛮族的首领在复仇者玛尔斯神庙中宣誓,保证他们将恪守所请求的信义与和平;对于某些部族,因为他察觉到他们轻视男质,甚至尝试要求一种新型的人质——妇女;然而,只要他们愿意,他始终向所有人提供收回人质的机会。对于那些叛乱更为频繁或更加背信弃义的部落,他也从未施加过比依律变卖战俘更为严厉的惩罚,其条件是不得在邻近地区服役,且在三十年内不得获释。 凭借这种勇武与节制的声望,他甚至吸引了先前仅凭传闻知晓的印度人和斯基泰人,通过使节主动前来寻求他与罗马人民的友谊。当他索求亚美尼亚时,帕提亚人也轻易让步,并在他的要求下归还了曾从马尔库斯·克拉苏和马尔库斯·安东尼手中夺走的军旗,此外还奉献了人质;最后,当有数人争夺王位时,他们只承认由他本人选定的人为王。

语法注5 条
  1. 18regem se uoluisse ait uidere, non mortuos

    由 ait 引出的宾格加不定式结构(AcI):宾格主语为 se,不定式为 uoluisse,后接补充不定式 uidere。regem 与 mortuos 并列作 uidere 的宾语。单数 regem(特指亚历山大为“真正的君王”)与复数 mortuos(蔑指托勒密诸王不过是“死尸/死人”)形成了鲜明的修辞对照。

  2. 18quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset

    此处的 quoque 并非副词 quoque(“也”),而是并列连词后缀 -que 附着于引导目的从句的关系副词/连词 quo 之上(即 quo-que = et quo... esset,“以便……”)。从句谓语为未完成过去时虚拟式 esset;由于从句中包含比较级形容词 celebratior,因此按拉丁语常规使用 quo 代替 ut。

  3. 19adgredi destinarant

    destinarant 为过去完成时缩略形式(即 destinauerant)。该主动词统辖两个并列的主语及其各自的不定式宾语:Audasius atque Epicadus [destinarant] rapere... 以及 Telephus... destinarant adgredi。

  4. 21rebellantis

    rebellantis 是现在分词的宾格复数形式(古体 -īs 相当于 -ēs,即 rebellantes),充当异态动词 ultus est 的实质化直接宾语,意为“反叛者”。

  5. 21sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur

    紧接在 sub lege(“依据条件/法规”)之后的 ne... neue... 从句是规定奴隶买卖限制性条款的否定条款:即“不得在邻近地区服役,且在三十年内不得获释”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:18-21