← 西利乌斯·伊塔利库斯

布匿战争

§11.302-11.376

佩罗拉放弃刺杀与马戈受命出使

帕库维乌斯之子佩罗拉避开宴席向父亲吐露刺杀汉尼拔的密谋,但在父亲拼死谏止与以死相逼下被迫放弃,汉尼拔得以留待宿命中的西庇阿;次日清晨,汉尼拔派遣马戈携捷报与战利品返回迦太基。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
302

​inrorat mensis turba ardescitque Lyaeo.

人群向食桌泼洒酒液,因吕埃乌斯而热血沸腾。

​Interea, Tyrio resoluta in gaudia coetu

其间,正当提洛人的聚会向放纵的欢悦

​conuerso (neque enim, iuuenis non digne sileri,

转去之际(因为,不应受湮没的青年啊,

305

​tramittam tua coepta libens famamque negabo

我绝不愿略去你的壮举,亦不抹杀

​quamquam imperfectis, magnae tamen indolis, ausis),

那虽未竟却见宏大气魄的冒险所享的名望),

​mens una, inuiolata mero nullisque uenenis

唯有一颗心未遭纯酒浸染,其尊严未被任何纵饮的

​potandi exarmata decus,1 pugnaeque necisque

毒药所卸去武装,在寂静的胸膛中盘算着

​Sidoniae tacito uoluebat pectore molem.

战斗与西顿人死亡的沉重重负。

310

​quoque esset miranda magis tam sacra libido,

为了使这般神圣的激情更加令人赞叹,

​Pacuuio genitus patrias damnauerat artis.

这位帕库维乌斯所生之子,早已唾弃了父亲的机巧谋术。

​is uariis oneratum epulis atque atria tardo

父亲饱腹各式佳肴,正以迟缓的步履

​linquentem gressu comitatus pone parentem,

离开厅堂,他紧随其后;

​postquam posse datum meditata aperire nouosque

一旦得以吐露深思已久的意图并展现

315

​pandere conatus, et liber parte relicta

崭新的尝试,且在宅邸的一角被抛在身后、

​tectorum a tergo patuit locus, ‘Accipe digna

背后的空地显露无阻时,他说道:“请听取这既配得上

​et Capua et nobis’ inquit consulta: (togaque

卡普亚、亦配得上我们的决断吧。”

​armatum amota nudat latus) ‘hoc ego bellum

(他撩开托加长袍, 露出武装的肋腹):“我正准备用这把利剑终结

​conficere ense paro atque auulsum ferre Tonanti

这场战争,并作为胜利者将利比亚统帅的头颅斩下,

320

​rectoris Libyci uictor caput. hic erit ille,

献给雷神。这把剑正是那将洗净欺诈污迹、

​qui polluta dolis iam foedera sanciet, ensis.

重新令盟约得以圣化的利器。

​si perferre nequit spectacula tanta senectus

倘若风烛残年无法承受如此剧烈的景象,

​et tremit inceptis lasso maioribus aeuo,

并在超出衰老之年的宏图面前瑟瑟发抖,

​at tu securis concede penatibus et me

那么请您退回安稳的家神之所,将我

325

​linque meae menti. summum quod credis et aequas

交付于我自己的决意。尽管您将汉尼拔奉为至尊并使之比肩

​Hannibalem superis, o quantum nomine maior

天界诸神,啊,如今您的儿子在威名上

​iam Poeno tibi natus erit!’ uibrabat ab ore

将比那迦太基人显赫多少!”

​ignis atrox, animusque uiri iam bella gerebat,

凶猛的烈焰 自他面上闪耀,勇士的心早已投入征战;

​cum senior, tanti pondus conaminis aegra

此时老父早已因耳闻如此重大企图的重压而深感煎熬,

330

​iam dudum uix aure ferens, tremebundus ibidem

当即浑身颤抖地伏倒在地,

​sternitur et pedibus crebro pauida oscula figens:

惊恐地连连亲吻儿子的双足,哭喊道:

‘Per si quid superest uitae,2 per iura parentis

“看在余生残存的岁月份上,看在为父的法权份上,

​perque tuam nostra potiorem, nate, salutem,

看在你那比我等生命更为宝贵的安危份上,我的孩子,

​absiste inceptis, oro, ne sanguine cernam

我恳求你放弃这企图,免得我亲眼看见沾染鲜血的

335

​polluta hospitia ac tabo repleta cruento

待客之礼、满盛血腥残汁的酒杯,

​pocula et euersas pugnae certamine mensas.

以及在搏杀争斗中被掀翻的桌案。

​tune illum, quem non acies, non moenia et urbes

连战阵、壁垒和城池都无法抵挡的那个人,

​ferre ualent, cum frons propior lumenque corusco

当他的前额临近、双目迸发璀璨火光之时, 你真能承受吗?

​igne micat, tune illa uiri quae uertice fundit

那人自头顶倾泻而下的雷霆,

340

​fulmina pertuleris, si uiso intorserit ense

若他见到利剑而爆发出在原野上击溃大军的

​diram, qua uertit per campos agmina, uocem?

可怖吼声,你真能挺得住吗?

​fallit te, mensas inter quod credis inermem.

你以为他在食桌之间手无寸铁,这欺骗了你。

​tot bellis quaesita uiro, tot caedibus armat

在无数战火中建立、在无数杀戮后沉淀的永恒威仪,

​maiestas aeterna ducem. si admoueris ora,

正武装防备着这位统帅。若你迎上前去,

345

​Cannas et Trebiam ante oculos Trasimennaque busta

你将惊见坎尼、特雷比亚与特拉西梅诺的墓冢,

​et Pauli stare ingentem miraberis umbram.

以及鲍卢斯巨大的亡魂赫然伫立眼前。

​quid? tanto in casu comitum iuxtaque iacentum

怎么?在如此危急关头,侧卧身旁的同袍们的 右手难道会僵木不仁吗?

​torpebunt dextrae? parce, oro, et desine uelle,

求求你留情吧,莫再去妄求

​cui nequeas uictor superesse.3 an tristia uincla

那即便得胜你也无法生还之事。难道那凄惨的枷锁

350

​et Decius non erudiunt componere mentem?’

与德基乌斯的下场,还不足以教会你抚平心绪吗?”

​Talia commemorans, famae maioris amore

老父重提此等事由,眼见青年因热望更大声名而

​flagrantem ut uidit iuuenem surdumque timori,

心如烈火、对恐惧充耳不闻,

‘Nil ultra posco, refer in conuiuia gressum;

便道:“我别无所求,把脚步退回筵席去吧;

​approperemus:’ ait ‘non iam tibi pectora pubis

我们快走吧,”他说,“不必再由你的手去刺穿护卫王者的

355

​Sidoniae fodienda manu tutantia regem:

西顿青年的胸膛:

​hoc iugulo dextram explora. namque haec tibi ferrum,

用这道喉咙来试炼你的右手吧!因为若你打算

​si Poenum inuasisse paras, per uiscera ferrum

袭击迦太基人,利刃,利刃必先穿透

​nostra est ducendum. tardam ne sperne senectam.

我们这肺腑。切莫轻视迟暮的残躯。

​opponam membra atque ensem extorquere negatum

我将横身阻拦,这柄未能强夺的利剑,

360

​morte mea eripiam.’ lacrimae tunc ore profusae,

我将用自己的死亡夺下。”此时老泪纵横,满面横流,

​et magna superum cura seruatus in arma

迦太基人因天神的大加眷顾而得以留存,以待面对西庇阿的

​Scipiadae Poenus, nec tantum fata dederunt

刀兵,

​externa peragi dextra. pulcherrimus irae

命运亦未允准如此伟业由异邦人的右手完成。 他在义愤中何其英武,本配得上成就这名垂青史的壮举,

​et dignus fieri compos memorabilis ausi,

然而抛弃这番企图,

365

​amisit quantam posito conamine laudem,

他又失去了何等巨大的赞誉——

​cui tantum est uoluisse decus.4 tum reddere sese

对这位仅凭决意便已成就荣耀的青年!随后他们急忙

​festinant epulis et tristia fronte serenant,

重返宴席,在额头上平复了忧戚之容,

​donec laeta uirum soluit conuiuia somnus.

直到沉睡解散了众人欢畅的筵宴。

​Postera lux Phaethontis equos proferre parabat,

次日晨光正准备引出法厄同的骏马,

370

​iam rapido summis curru splendente sub undis,​et iuuenis magno generatus Hamilcare duras

疾驰的日车已在波涛顶端之下闪耀光芒,

​iam dudum exercet curas. Carthaginis arces

伟大的哈米尔卡所生之子早已在操持繁难的军务。

​ire ferox Mago et patribus portare iubetur

凶悍的马戈奉命奔赴迦太基卫城,作为信使

​nuntius acta ducis. praeda et captiua leguntur

向元老们通报统帅的战功。人们清点着战利品

375

​corpora dereptaeque uiris sub Marte cruento

与俘虏的躯体,以及在血腥战神之下从阵亡者身上剥除的

​exuuiae, fausti superis libamina belli.

铠甲,作为这场吉祥战事的初熟祭品献予诸神。

语法注4 条
  1. 11.308exarmata decus

    中性名词 decus 作为限制格宾格(希腊式宾格)修饰被动分词 exarmata,与前文 inuiolata mero 构成平行结构,意为“其尊严未被任何纵饮的毒害所解除武装”。

  2. 11.332Per si quid superest uitae

    庄重誓愿中常见的倒装惯用结构,介词 per 直接统摄一个由 si 引导的条件从句,而非直接名词短语(相当于 per id uitae, si quid superest,“看在残存的无论何许生命份上”)。

  3. 11.349cui nequeas uictor superesse

    由虚拟式 nequeas 构成的特征关系从句。关系代词 cui(指代 uelle 中所蕴含的刺杀行动)作 superesse 所要求的与格宾语,意为“即便作为胜者你也无法幸免生还之事”。

  4. 11.366cui tantum est uoluisse decus

    完成体不定式 uoluisse 作句子的主语,与表语名词 decus 结合;tantum 用作副词修饰 uoluisse(“仅仅付诸意愿”);关系代词 cui 为与格(属有或利害与格),全句意为“对这位仅凭决意便已成就荣耀之人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1345.phi001.humanitext-lat2:11.302-11.376