← 小普林尼

书信集

§2.9.1-2.9.6

为埃鲁基乌斯竞选护民官寻求支持

小普林尼表达了对好友塞克斯图斯·埃鲁基乌斯竞选护民官一事的深切忧虑与责任感,列举了该青年的品德及其家族背景,并恳请收信人协助竞选。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.9.1

​Anxium me et inquietum habet1 petitio Sexti Eruci mei. Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii,2 quasi pro me altero patior; et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur.

我的朋友塞克斯图斯·埃鲁基乌斯的竞选使我焦虑不安。我深受忧虑困扰,未曾为自己经历过的操心,如今我承受着,就仿佛是为了另一个自己;无论如何,我的廉耻、我的声望与我的尊严都已被置于险境之中。

§2.9.2

​Ego Sexto latum clavum a Caesare nostro, ego quaesturam impetravi; meo suffragio pervenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, vereor ne decepisse Caesarem videar.

是我为塞克斯图斯从我们的凯撒那里求得宽幅紫边,是我为他求得了财务官职位;经由我的举荐,他获得了竞选护民官职位的资格,如果他在元老院中未能当选,我担心自己会被视为欺骗了凯撒。

§2.9.3

​Proinde adnitendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse princeps mihi credidit. Quae causa si studium meum non incitaret, adiutum tamen cuperem3 iuvenem probissimum gravissimum eruditissimum, omni denique laude dignissimum, et quidem cum tota domo.

因此,我必须竭尽全力,让大家认为他正如元首凭我的信誉所深信的那般出色。即使这个缘由并未激起我的热忱,我也依然希望能扶助这位品行极其端正、稳重、博学、总之配得上一切赞誉的青年,更且连同他的全家。

§2.9.4

​Nam pater ei Erucius Clarus, vir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis exercitatus, quas summa fide pari constantia nec verecundia minore defendit. Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.

因为他的父亲埃鲁基乌斯·克拉鲁斯是个圣洁、古朴、雄辩且长于诉讼办案的人,他以极高的忠诚、同等的坚毅以及毫不逊色的谦逊为案件辩护。他还有一位舅父盖乌斯·塞普蒂基乌斯,在我认识的人中,没有谁比他更真诚、纯朴、坦率和忠实。

§2.9.5

​Omnes me certatim et tamen aequaliter amant, omnibus nunc ego in uno referre gratiam possum. Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.4

他们所有人都在争相爱护我,却又爱得平分秋色;如今我可以通过这一个人,向他们所有人报答恩情。因此,我握住朋友们的手祈请,我恳求,我奔走拉票,辗转于各家各户与聚集谈论之所,以祈求去试探自己究竟凭借威信或情谊有多大能耐;我也乞求你认为承担我的一部分重担是值得的。

§2.9.6

​Reddam vicem si reposces, reddam et si non reposces. Diligeris coleris frequentaris: ostende modo velle te, nec deerunt qui quod tu velis cupiant. Vale.

如果你要求回报,我必当酬报;如果你不作要求,我也必当酬报。你受人爱戴,受人敬重,门客盈门:只要你表明自己有此心意,愿意顺遂你心愿的人就绝不会短缺。珍重。

语法注4 条
  1. 2.9.1Anxium me et inquietum habet

    habet 带宾语 me 以及宾语补足语 anxium et inquietum 的双重宾格结构,表示持续的状态:“使我(处于)焦虑不安(的境地)”。

  2. 2.9.1quam pro me sollicitudinem non adii

    先行词 sollicitudinem 被纳入关系从句 quam ... non adii 之中的结构,在句法上充当主句动词 patior 的受格宾语:“我承受着那未曾为我自己承受过的忧虑……”。

  3. 2.9.3adiutum tamen cuperem

    cuperem 为未完成过去时虚拟式,表示委婉推测或潜势语气(“我也仍当希望能……”)。adiutum 为完成时被动分词,常省略 esse 构成被动完成时不定式,或作宾语补足语,意为“希望看到他得到相助”。

  4. 2.9.5suscipere tanti putes

    tanti 为价值属格,作 putes 的补足成分,后接不定词 suscipere,表示“认为值得去承担……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.9.1-2.9.6