← 小普林尼

书信集

§2.3.1-2.3.11

赞扬修辞学家伊塞奥斯的辩才与品格

小普林尼赞美修辞学家伊塞奥斯非凡的即兴辩才、惊人记忆力与纯朴品格,极力敦促友人亲临罗马聆听其充满感染力的现场演说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.3.1

​Magna Isaeum fama praecesserat, maior inventus est. Summa est facultas copia ubertas; dicit semper ex tempore, sed tamquam diu scripserit.1 Sermo Graecus, immo Atticus; praefationes tersae graciles dulces, graves interdum et erectae.

伊塞奥斯声名远播在前,而实际所见更胜其名。他具有极高的才能、富赡的辞藻与丰沛的文思;他总是即兴发表演讲,却仿佛经过了长久的构思撰写。他的语言是希腊语,更确切地说是纯正的雅典语;他的绪论精练、清雅而悦耳,有时庄重而高昂。

§2.3.2

​Poscit controversias plures; electionem auditoribus permittit, saepe etiam partes; surgit amicitur incipit; statim omnia ac paene pariter ad manum, sensus reconditi occursant, verba - sed qualia! - quaesita et exculta. Multa lectio in subitis, multa scriptio elucet.

他请求听众提出若干辩题;他把选题权留给听众,甚至往往由他们指定辩护立场;他起立,整装,开讲;瞬息之间万物俱备且几乎齐聚手边,深刻的构思接踵而至,言辞——那是多么精妙的言辞!——千锤百炼,雕琢尽善。在即兴发挥之中,广泛的阅览与大量的写作功底跃然显现。

§2.3.3

​Prohoemiatur apte, narrat aperte, pugnat acriter, colligit fortiter, ornat excelse. Postremo docet delectat afficit; quid maxime, dubites.2 Crebra ἐνθυμήματα crebri syllogismi, circumscripti et effecti, quod stilo quoque assequi magnum est. Incredibilis memoria: repetit altius quae dixit ex tempore,3 ne verbo quidem labitur.

他切题地立论,清晰地陈述,犀利地交锋,有力地推理,崇高地修饰。最终,他教诲、娱悦、感动人心;其中究竟何者最为突出,令人难下断语。连绵的省略三段论,频密的完整推论,精炼严整,这即便落诸笔墨也是极难达到的境界。其记忆力令人难以置信:他能从久前所讲之处逐一重溯即兴之言,甚至一字不差。

§2.3.4

​Ad tantam ἕξιν studio et exercitatione pervenit; nam diebus et noctibus nihil aliud agit nihil audit nihil loquitur.

他是凭借勤勉与操练才达到如此深湛的纯熟造诣;因为他日日夜夜不为他事,不闻他物,不言他词。

§2.3.5

​Annum sexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est: quo genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius. Nos enim, qui in foro verisque litibus terimur, multum malitiae quamvis nolimus addiscimus: ​schola et auditorium et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim. Nam quid in senectute felicius, quam quod dulcissimum est in iuventa?

他年过花甲,至今仍不过是一位学舍修辞师:在诸类人中,没有比他们更真诚、更纯朴、更善良的了。而我们这些在广场和现实诉讼中备受磨蚀的人,哪怕再不情愿,也不免沾染许多奸诈乖巧;学塾、讲堂与虚构的论题则是毫无利刃、不伤于人的乐事,且同样带来幸福,尤对暮年之人而言。因为在晚年,还有什么比青春时最甘美的事物更为幸福的呢?

§2.3.7

​Quare ego Isaeum non disertissimum tantum, verum etiam beatissimum iudico. Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es.

因此,我判定伊塞奥斯不仅是最具辩才的,也是最为幸福的。你若非渴望识得此人,那你定是铁石心肠。

§2.3.8

​Proinde si non ob alia nosque ipsos, at certe ut hunc audias veni. Numquamne legisti, Gaditanum quendam Titi Livi nomine gloriaque commotum ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse, statimque ut viderat abisse? Ἀφιλόκαλον illitteratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti cognitionem4 qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior.

所以,哪怕不是为了旁的事或为了我们自己,至少专为了聆听此人,你也当赶来。难道你未曾读到过,有一位加的斯人,被蒂图斯·李维的声名所触动,竟从天涯海角迢迢赶来只为一睹其风采,而一见之下便旋即离去?若不把结识这样一位人物视作莫大价值之事——这结识之中无物更惬意,无物更美好,终究无物更富有仁性——那便是缺乏美感、目无文墨、怠惰懒散,且几乎称得上是可耻的。

§2.3.9

​Dices: 'Habeo hic quos legam non minus disertos.' Etiam; sed legendi semper occasio est, audiendi non semper. Praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox afficit. Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio vultus habitus gestus etiam dicentis affigit; ​nisi vero falsum putamus illud Aeschinis, qui cum legisset Rhodiis orationem Demosthenis admirantibus cunctis, adiecisse fertur: τί δέ, εἰ αὐτοῦ τοῦ θηρίου ἠκούσατε et erat Aeschines si Demostheni credimus λαμπροφωνότατος. Fatebatur tamen longe melius eadem illa pronuntiasse ipsum qui pepererat.

你或许会说:“我这里也有同样雄辩的人可供阅读。”诚然;但阅读之机常有,亲聆之机难再。况且如常言所道,鲜活的声音更能打动人心。因为即便你所读的文字或许更为锐利,然而经由演说者的发音、容貌、仪态乃至举手投足所铭刻下的东西,在心灵深处扎根更深;除非我们认为关于埃斯基涅斯的典故纯属虚妄:相传他在罗得岛人面前朗读德摩斯梯尼的演说时,见众人无不赞叹,便补充道:“若是你们亲自听过那个畜生本人的演讲,又会作何感想?”倘若相信德摩斯梯尼之言,埃斯基涅斯本人亦是声如洪钟、极为动听之人。但他仍坦承,那些言辞由孕育它的作者亲自宣讲,其效果要好得多。

§2.3.11

​Quae omnia huc tendunt, ut audias Isaeum, vel ideo tantum ut audieris.5 Vale.

凡此种种,皆在劝你前来聆听伊塞奥斯,抑或哪怕仅为了日后可以说曾经亲耳聆听过他。珍重。

语法注5 条
  1. 2.3.1dicit semper ex tempore, sed tamquam diu scripserit

    由 tamquam 引导的虚拟比较从句,使用完成时虚拟语气 scripserit,表示相对于主句现在时(dicit)在先发生的动作(“仿佛预先经过了长时间的撰写”)。

  2. 2.3.3quid maxime, dubites

    dubites 为泛指第二人称的潜在虚拟语气(“人们或许会犹豫难决/难以断言”)。指在前述三个动词 docet、delectat、afficit 之中,究竟何者最为突出。

  3. 2.3.3repetit altius quae dixit ex tempore

    altius 是副词 alte 的比较级,此处并非指声音的高亢,而是在时间或结构上表示“从更深/更靠前的部分从头重溯”。指他能将即兴说过的话从很早的起点精准复述。

  4. 2.3.8non putare tanti cognitionem

    tanti 是表示不定价值的属格(genitive of value),充当 putare 的谓语成分(“不把……看作具有如此价值”)。整个带有否定词 non 的不定式短语作全句表语(illitteratum, turpe est 等)的真正主语。

  5. 2.3.11vel ideo tantum ut audieris

    ut audieris 中的完成时虚拟语气与前面的现在时目的从句 ut audias(“为了聆听他”)相对,带有一种“哪怕仅仅为了获得‘曾亲耳听过他’这一完成的经验”的精细意味。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.3.1-2.3.11