- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.19.1-2.19.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对友人建议面向众人朗读法庭演说一事,小普林尼权衡了朗读形式的局限、听众的偏好与该演说的新颖性对学者的吸引力,将最终决定托付给友人的理性权衡。
Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam quia hortaris, quamvis vehementer addubitem.
你劝我向更多的朋友朗读我的那篇演说。既然你如此相劝,我便照办,尽管我心中深存疑虑。
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere1 iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris,2 diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
因为我并非不知,法庭演说一旦付诸朗读,便会丧失其全部的气势与热度,甚至几乎名存实亡;因为通常正是法官的列席、辩护人的云集、对判决的悬念、不止一位诉讼人的声誉,以及听众阵营分明的狂热支持,才能既衬托又激发这些演说;更不必说演说者的手势、步态、来回走动,以及契合心灵一切激荡的肢体活力了。
Unde accidit ut ii qui sedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa quae stantibus, tamen hoc quod sedent3 quasi debilitentur et deprimantur.
由此便会发生这样的情况:那些坐着辩论的人,尽管就绝大部分而言依然拥有与站立者相同的条件,却仅仅因为坐着,其气势便仿佛被削弱和压制了。
Recitantium vero praecipua pronuntiationis adiumenta, oculi manus, praepediuntur. Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
而朗诵者更甚,表达时最重要的辅助手段——眼神与双手——皆受拘束。因此,听众若未受到外在魅力的吸引,亦未受到外在刺激的激发,其注意力便逐渐松懈涣散,也就不足为奇了。
Accedit his quod oratio de qua loquor pugnax et quasi contentiosa est. Porro ita natura comparatum est, ut ea quae scripsimus cum labore, cum labore etiam audiri putemus.
此外,我所谈论的这篇演说充满火药味,可说是极富论争性的。再者,人性的常态便是如此:我们费尽心力写就的东西,也会认为应当被费力去倾听。
Et sane quotus quisque tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia quam austera et pressa delectent? Est quidem omnino turpis ista discordia, est tamen, quia plerumque evenit ut aliud auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue auditor affici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime permoveretur.4
况且,究竟能有多少如此公允的听众,不喜悦于甜美响亮的词句,反而倾心于严峻凝练的风格呢?这种分歧固然全然可耻,但它确实存在,因为通常会出现听众的要求与法官的要求截然不同的情形;尽管本来听众应当主要被那些若其自身身为法官便会深受触动的要素所打动。
Potest tamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti novitas lenocinetur, novitas apud nostros; apud Graecos enim est quiddam quamvis ex diverso, non tamen omnino dissimile.
然而,或许在这些困难之中,新颖性反倒能为这部作品增色——指的是在我们罗马人当中的新颖性;因为在希腊人那里,虽立足点不同,却也有着并非全然不同的先例。
Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione convincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit; quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet.
因为正如希腊人的惯例那样,他们通过与其他法律相比照,来推翻那些被指控为与先在法律相抵触的法令;同样,我也必须既从这部法律本身,又从其他法律中推导出:我们所主张的诉求包含在惩治勒索法之中。这对于外行人的耳朵而言决不悦耳,但它在无知者那里越不受欢迎,在博学之士当中就越应当享有更大的赞赏。
Nos autem si placuerit recitare adhibituri sumus eruditissimum quemque. Sed plane adhuc an sit recitandum examina tecum, omnesque quos ego movi in utraque parte calculos pone,5 idque elige in quo vicerit ratio. A te enim ratio exigetur, nos excusabit obsequium. Vale.
而我若是决定朗读,则只打算邀请最饱学之士。不过,究竟是否应当朗读,仍请你在心中切实加以权衡,将我在两造所摆出的筹码都放入盘中,并选择理性占优的那一方。因为你将需要给出理由,而顺从便足以使我免责。珍重。
- 2.19.2ut quas soleant commendare simul et accendere
ut 与关系代名词 quas 连用,构成 ut qui/quae(鉴于它们是……的演说)结构,引导虚拟式 soleant,用以表达先行词 actiones 固有特征的原因。
- 2.19.2fama non unius actoris
“不止一位诉讼人的声望”,指原告与被告双方皆有多名著名辩护人同台较量的那种法庭氛围。
- 2.19.3hoc quod sedent
hoc 为表示原因的夺格,其具体内容由同格的 quod 从句(“仅仅因为他们坐着这一事实”)加以补足说明。
- 2.19.6cum alioqui iis praecipue auditor affici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime permoveretur
cum 表示让步(“尽管”),引导虚拟式 debeat。关系代名词 quibus 指代先行词 iis,并在嵌套的非真实条件句(si foret... permoveretur)中充当 permoveretur 的原因或手段夺格。idem 作主语,意为“同一人(若身为法官)”。
- 2.19.9omnesque quos ego movi in utraque parte calculos pone
calculos ponere / movere(摆放/移动算筹)是源自算盘或棋盘游戏的隐喻,意为“权衡正反双方的依据”。关系从句嵌入在 omnesque 与先行词 calculos 之间,造成词序分离(hyperbaton)。
