- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.22.1-1.22.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼对深受其敬仰的法学家提图斯·阿里斯托身患重病表达了深切忧虑,盛赞其渊博学识、谦逊德行与真正的品格。他叙述了阿里斯托依据医生诊断再决定是否了断生命的坚忍抉择,并在对康复抱有希望的同时向友人询问近况。
Diu iam in urbe haereo et quidem attonitus. Perturbat me longa et pertinax valetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et diligo. Nihil est enim illo gravius sanctius doctius, ut mihi non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae artes in uno homine summum periculum adire videantur.1
我在城里迁延已久,且心中委实惊惧不安。我特别敬仰与爱戴的提图斯·阿里斯托久病缠绵,顽疾难愈,令我忧心忡忡。世上再没有比他更沉稳、更端正、更博学的人了,以至于在我看来,面对巨大危殆的并非仅仅一人,而是文学本身以及一切优秀的艺业正系于他一人的安危之上。
Quam peritus ille et privati iuris et publici! quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet! Nihil est quod discere velis quod ille docere non possit; mihi certe quotiens aliquid abditum quaero, ille thesaurus est.
他在私法与公法上是何等精通!他掌握了何其浩瀚的史事、典例与古学!凡你想学的事物,无一不是他所能教授的;至少对我而言,每当我探求某种深奥隐秘的义理时,他就是一座宝库。
Iam quanta sermonibus eius fides, quanta auctoritas, quam pressa et decora cunctatio! quid est quod non statim sciat? Et tamen plerumque haesitat dubitat, diversitate rationum, quas acri magnoque iudicio ab origine causisque primis repetit discernit expendit.
此外,他的言谈具有何等的可靠性与威信,他的迟疑又是何等简洁而得体!世上有何事不是他立刻明了的呢?然而,他大多数时候仍在犹疑沉思,这源于各种论据的分歧,而他以敏锐而伟大的判断力,从本源和最初起因去追溯、辨析并权衡这些论据。
Ad hoc quam parcus in victu, quam modicus in cultu! Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum ut imaginem quandam priscae frugalitatis adspicere.
不仅如此,他的饮食何等清俭,起居何等适度!我常常将他的卧室与床榻视作古代质朴风尚的一幅生动画卷。
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
伟大的胸襟更为这些美德增光添彩;这种胸襟从不汲汲于虚饰,而将一切付诸良知,对于正道之行,他不是从众人的风评中,而是从德行本身去寻求奖赏。
In summa non facile quemquam ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, huic viro comparabis. Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque versatur, multos advocatione plures consilio iuvat.
总之,你绝不容易将那些仅靠外表装束来标榜追求智慧之徒与此人相比。他既不频繁出入于体育馆或柱廊,也不用冗长的辩论来消磨自己和他人的闲暇,而是身着托加长袍投身于实际事务,通过出庭辩护帮助了许多人,通过提供谋略帮助了更多人。
Nemini tamen istorum castitate pietate, iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit.2 Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.
然而,在纯洁、虔敬、正义乃至坚毅方面,他也绝不会把首位让给那些人中的任何一位。 如果你在场,你定会惊叹他以何等耐心忍受着这顽疾,他如何抗拒痛苦,如何克制干渴,又如何一动不动地盖着被子熬过那惊人的高烧炽热。
Nuper me paucosque mecum, quos maxime diligit, advocavit rogavitque, ut medicos consuleremus de summa valetudinis, ut si esset insuperabilis sponte exiret e vita; si tantum difficilis et longa, resisteret maneretque: dandum enim precibus uxoris, dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes nostras, si modo non essent inanes, voluntaria morte desereret.3
前不久,他将我和与我在一起的他最钟爱的少数几位友人召去,恳求我们向医生探询病情的根本究竟,以便若此病不可战胜,他便自行了断生命;若仅仅是艰难而漫长,他便抗争并坚持下去: 因为在他看来,必须顺从妻子的祈求,顺从女儿的眼泪,也必须顾及我们这些朋友,只要我们的希望不是全然落空,他就不能因自寻短见而弃我们的希望于不顾。
Id ego arduum in primis et praecipua laude dignum puto. Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.4
我认为这一点尤为艰难,值得格外赞赏。因为凭着某种冲动和本能奔赴死亡,本是许多人常有之事;但若能深思熟虑并权衡其原由,且依照理性的指示,或决意生死,或放下此念,这才是非凡心志的体现。
Et medici quidem secunda nobis pollicentur: superest ut promissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsolvat; qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam. Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
医生们确实向我们许诺了良好的转机:如今只待神明顺从这些诺言,最终将我从这焦虑中解脱出来;一旦解脱,我将返回我的劳伦图姆庄园,也就是重返我的书籍、书写板以及专注研读的闲暇之中。因为此刻,既无闲暇让守候在侧的人阅读或写作任何东西,忧心忡忡之人亦无此兴致。
Habes quid timeam, quid optem, quid etiam in posterum destinem: tu quid egeris, quid agas, quid velis agere invicem nobis, sed laetioribus epistulis scribe. Erit confusioni meae non mediocre solacium, si tu nihil quereris. Vale.
你如今已知晓我所惧怕、所企盼以及对未来的打算;你反过来也写信告知我们你做了什么、正在做什么以及打算做什么吧,但请寄来更令人欢欣的信件。倘若你一无所怨,那对我的烦乱将是不小的慰藉。珍重。
- 1.22.1ut mihi non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae artes in uno homine summum periculum adire videantur
紧接前句比较级结构(Nihil est enim illo gravius...)的结果 ut 从句。从句谓语 videantur 为复数,与其主语 litterae ipsae omnesque bonae artes 保持一致,后接补足不定式短语(summum periculum adire)。
- 1.22.7cesserit
表示潜能或可能性(potentialis)的完成时虚拟式第三人称单数,意为“绝不会让步/绝不会逊色”。使用完成时虚拟式而非将来直陈式,体现出一种审慎而坚定的断言语气。
- 1.22.9dandum enim precibus uxoris, dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes nostras, si modo non essent inanes, voluntaria morte desereret
转述阿里斯托心意与考量的间接引语(oratio obliqua),中性动形容词 dandum 省略了 esse,构成无人称被动结构,意为“必须顾及/顺从……”。随后的 ne 从句表否定目的或意志(“免得因自寻短见而弃希望于不顾”)。
- 1.22.10ingentis est animi
表示特征的谓语性属格(所有属格/特质属格)。以此修饰由一系列不定式(deliberare、expendere、suscipere、ponere 等)构成的复合主语,意为“……乃是非凡心志的体现/特质”。
