- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.20.1-1.20.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼记述了他与一位友人就法庭辩护中应当简短还是详赡所展开的争论,主张唯有充分的阐述与宏大的篇幅才能成就真正完备出色的演说。
Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut brevitas placet.
我常与一位博学而练达之人辩论,在为诉讼辩护时,没有什么比简短更合他的心意。
Quam ego custodiendam esse confiteor, si causa permittat: alioqui praevaricatio est transire dicenda, praevaricatio etiam cursim et breviter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda.
我承认,若案情允许,简短确应保持;否则,略过该讲的内容就是失职,草草且简短地触及那些本该反复灌输、铭刻和重复的内容,同样是失职。
Nam plerisque longiore tractatu vis quaedam et pondus accedit, utque corpori ferrum, sic oratio animo non ictu magis quam mira imprimitur.1
因为对多数论题而言,更详尽的阐述会赋予其某种力量与厚重;如同利刃刺入肉体,演说印入人心,非仅凭一击,更在于久留其中。
Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breves: ego Lysiae Demosthenen Aeschinen Hyperiden multosque praeterea, Gracchis et Catoni Pollionem Caesarem Caelium, in primis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur esse quae maxima.2 Et hercule ut aliae bonae res ita bonus liber melior est quisque quo maior.
此时,他便搬出权威与我辩难,向我展示希腊演说家中的吕西亚斯演说,我们罗马演说家中的格拉古兄弟与加图的演说,其中确实极多都是紧凑简短的。我则以德摩斯梯尼、埃斯基涅斯、许珀里得斯及其他众多演说家来对抗吕西亚斯,以波利奥、恺撒、采利乌斯,尤其是马尔库斯·图利乌斯来对抗格拉古兄弟与加图;人们公认他的演说篇幅越长便越出色。确实,正如其他美好的事物一样,任何一本好书都是篇幅越大便越好。
Vides ut statuas signa picturas, hominum denique multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo commendet. Idem orationibus evenit; quin etiam voluminibus ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicit magnitudo.
你看,雕像、塑像、图画,以及人与多种动物的形态,乃至树木,只要身具美感,就莫不因宏大而最受赞赏。演说亦是如此;甚至篇幅的宏大本身也会给卷册赋予某种威严与华美。
Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint.
对于这些以及我常用来表达相同观点的许多论据,他在辩论中既难以捉摸又狡黠滑溜,竟以此遁词推脱:他坚称我以其演说为凭的这些人,实际所讲的比他们出版的还要少。
Ego contra puto. Testes sunt multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena pro Vareno, in quibus brevis et nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur. Ex his apparet illum permulta dixisse, cum ederet omisisse.
我持有相反看法。许多演说家的诸多演说就是明证,西塞罗为穆雷纳与为瓦雷努斯辩护的演说亦然;在其中,某些罪名仅以标题形式被列出,犹如简短而赤裸的提要。由此可见,他讲得极多,只是在出版时予以删略。
Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.3
他在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中也说,自己依古制独自一人完成了整场案件的结辩;在《为C·科尔内利乌斯辩护》中,他辩论了整整四天;因而我们毫不怀疑,他历时数天——依案情需要——所详尽发表的言论,后来经过删削与整饬,被浓缩进了一卷——虽宏大却唯有一卷的——著作之中。
At aliud est actio bona, aliud oratio. Scio nonnullis ita videri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio,4 non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio. Est enim oratio actionis exemplar et quasi ἀρχέτυπον.
有人会说:“然而出色的法庭辩护是一回事,出色的演说文本是另一回事。”我知道有些人这样看;但我自己——或许我是错的——却深信,可能会有一次出色的辩护却非出色的演说文本,但绝不可能有一篇出色的演说文本却非出色的辩护。因为演说文本是法庭辩护的范本,堪称其原型。
Ideo in optima quaque mille figuras extemporales invenimus, in iis etiam quas tantum editas scimus, ut in Verrem: 'artificem quem? quemnam? recte admones; Polyclitum esse dicebant.' Sequitur ergo ut actio sit absolutissima, quae maxime orationis similitudinem expresserit, si modo iustum et debitum tempus accipiat; quod si negetur, nulla oratoris maxima iudicis culpa est.
因此,在所有最出色的演说中,我们都能发现成千上万即兴发挥的修辞形式,甚至在我们明知仅仅是出版的那些演说中也是如此,正如在《反维雷斯》中所见:“那是哪位巨匠?到底是谁?你提醒得对;他们说是波利克莱托斯。”由此可见,法庭辩护若能获得公正且应得的时间,最充分体现演说文本之形貌的辩护便是最完备的;如果这时间被剥夺,演说家毫无过错,最大的过错全在法官。
Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent; quam praestare nisi in angustissimis causis non potest brevitas.
法律站在我的这一观点一边,法律赋予了极其充裕的时间,向发言者建议的不是简短而是丰赡——即缜密;而简短除非在极其有限的案件中,是无法提供这种缜密的。
Adiciam quod me docuit usus, magister egregius. Frequenter egi, frequenter iudicavi, frequenter in consilio fui: aliud alios movet, ac plerumque parvae res maximas trahunt. Varia sunt hominum iudicia, variae voluntates. Inde qui eandem causam simul audierunt, saepe diversum, interdum idem sed ex diversis animi motibus sentiunt.
我还要补充经验——这位卓越的导师——所教给我的东西。我频繁辩护,频繁审判,频繁充任顾问:不同的人被不同的事物所打动,而且往往微不足道的小事会牵动最重大的结果。人们的判断各异,意愿各异。因此,一同聆听同一案情的人,往往意见相左,有时结论相同,却出自截然不同的心理冲动。
- 1.20.3non ictu magis quam mira imprimitur
在手抄本传统中,mira普遍被认为是mora(停留、延宕、耗时)的讹写。在与铁器刺入身体的比喻中,mora与前面的ictus(单次击打)构成对比:演说给心灵留下深刻印记,与其说是由于一次性的冲击,不如说是由于长久的停留与阐述。
- 1.20.4cuius oratio optima fertur esse quae maxima
关系代词quae所指涉的先行词指示代词(ea)被省略,其句法结构为ea oratio optima fertur esse, quae maxima [est](“人们认为凡是篇幅最大的演说就是最优秀的演说”)。这与紧接其后的quisque连用比较级的比例表达结构在逻辑上完全呼应。
- 1.20.8ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse
承接上文的Idem ... ait,由表示结果/目的的副词从句ne dubitare possimus(使得我们不能怀疑)支配其后的宾格不定式结构,其中不定式coartasse(浓缩、压缩)省略了逻辑主语代词(illum/Ciceronem),其宾语则是带有分词recisa ac repurgata修饰的关系代词从句quae ... dixerit。
- 1.20.9posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio
由非人称句式posse fieri ut ...(可能发生……)与后半句直接支配不定式esse的non posse ...构成的鲜明对照。后半句中,省略了先行词eam的关系从句quae sit bona oratio作为逻辑主语,non bonam actionem则为其谓语宾格,形成了强烈的双重否定结构:“作为优秀演说文本的事物不可能是拙劣的法庭辩护”。
