← 小普林尼

书信集

§1.16.1-1.16.9

赞美庞培乌斯·萨图尔尼努斯的文笔才华

小普林尼赞美友人庞培乌斯·萨图尔尼努斯在演说、史学、诗歌及散文(其妻名下的书信)等多方面的杰出才华,并告诫友人勿因其为在世同代人而贬低其成就。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.16.1

​Amabam Pompeium Saturninum - hunc dico nostrum - laudabamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam varium quam flexibile quam multiplex esset; nunc vero totum me tenet habet possidet.

我向来喜爱庞培乌斯·萨图尔尼努斯——我是指我们这位朋友——而且早在知晓他的才华是何等丰富、何等灵动、何等全面之前,我就赞赏他的才智;而如今,他完全占据、拥有并统领了我。

§1.16.2

​Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret. Adsunt aptae crebraeque sententiae, gravis et decora constructio, sonantia verba et antiqua. Omnia haec mire placent cum impetu quodam et flumine pervehuntur, placent si retractentur.

我听过他辩护案件,既敏锐激昂,又同样典雅优美,不论是发表深思熟虑的演辞还是即兴发挥。其间富有贴切而密集的格言,沉稳而庄重的结构,以及响亮而古朴的词句。这一切在一股奔涌激荡的气势中被推向前进时固然极具魅力,而在反复品读时也同样令人悦服。

§1.16.3

​Senties quod ego, cum orationes eius in manus sumpseris, quas facile cuilibet veterum, quorum est aemulus, comparabis.

一旦你亲手捧读他的演说辞,你也会有我同样的感受,并且会毫不费力地将它们与他所效仿的任何一位古人相提并论。

§1.16.4

​Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi. Nam in contionibus eadem quae in orationibus vis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior.

然而,同一个人在历史著作中,将以其叙事的简炼、明晰、优美,乃至辉煌与崇高,给予你更大的满足。因为书中的演辞具有与他在法庭演说中相同的力量,只是更加凝练、紧凑和克制罢了。

§1.16.5

​Praeterea facit versus, quales Catullus meus aut Calvus, re vera quales Catullus aut Calvus. Quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris! Inserit sane, sed data opera, mollibus levibusque duriusculos quosdam; et hoc quasi Catullus aut Calvus.

此外,他还创作诗歌,恰如我的卡图卢斯或卡尔乌斯所作,实实在在地犹如卡图卢斯或卡尔乌斯之作。那些诗篇中蕴含着何等的妩媚、甘醇、凄怨与深情!他无疑是有意在柔和流畅的诗行中,安插进一些略带生硬的词句;而这也恰似卡图卢斯或卡尔乌斯。

§1.16.6

​Legit mihi nuper epistulas; uxoris esse dicebat. Plautum vel Terentium metro solutum legi credidi. Quae sive uxoris sunt ut affirmat, sive ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam virginem accepit, tam doctam politamque reddiderit.1

不久前他向我朗读了一些书信;他说那是他妻子的手笔。我相信正在被朗读的是摆脱了格律拘束的普劳图斯或泰伦提乌斯。无论这些书信果真如他所言属于他的妻子,还是如他所否认的那样属于他自己,他都配享同等的荣耀,因为他要么创作了这些文字,要么将娶进门时尚属少女的妻子培养得如此博学而文雅。

§1.16.7

​Est ergo mecum per diem totum; eundem antequam scribam, eundem cum scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem lego.2

因此,他整日与我相伴;我在写作之前阅读这位同一个人,写完之后阅读这位同一个人,甚至在放松休息时阅读这位同一个人,却仿佛读的不是同一个人。

§1.16.8

​Quod te quoque ut facias et hortor et moneo; neque enim debet operibus eius obesse quod vivit. An si inter eos quos numquam vidimus floruisset, non solum libros eius verum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit?3

我也极力劝告并叮嘱你这样做;因为他还健在这一事实绝不应当损害其作品的价值。难道说,如果他活跃于我们从未谋面的古人之中,我们不仅会搜求他的著作,甚至还会搜集他的肖像,而如今这位在世之人的名誉和声望,却竟要像因为饱饫而显得冷落了吗?

§1.16.9

​At hoc pravum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia videre alloqui audire complecti, nec laudare tantum verum etiam amare contingit. Vale.

然而,正因为我们有幸能够亲眼见到、交谈、聆听、拥抱,不仅能够赞赏而且能够去爱一个最值得钦佩的人,却反而不加钦佩,这实在是乖谬而恶意的。珍重。

语法注3 条
  1. 1.16.6pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam virginem accepit, tam doctam politamque reddiderit

    系动词 est 省略(即 dignus [est] qui...)。跟在 dignus 之后的 qui 从句支配虚拟式动词(componat、reddiderit),属于表资格或特征的关系从句结构。aut... aut... 引导的两个分句平行对照:无论这些书信是他亲笔所作,还是他将妻子培养得如此高雅,他都同样配享赞誉。

  2. 1.16.7non tamquam eundem lego

    与前句中 eundem 的排比重叠(eundem antequam scribam, eundem cum scripsi...)形成巧妙对比。意为:尽管读的都是同一位作者的作品,但由于其文风体裁极为多变,读起来却完全不像出自同一人之手。tamquam 在此引导比喻性的限定从属。

  3. 1.16.8An si inter eos quos numquam vidimus floruisset, non solum libros eius verum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit?

    句首的 an 引导一个揭示荒谬常态的反问句。前半部分是一个与事实相反的虚拟条件句(si... floruisset 搭配未完成虚拟式 conquireremus 作为主句结论),后半部分则以直陈式现在时(languescit)描摹当下的现实,将人们对古人的盲目尊崇与对当代健在(praesentis)英才因司空见惯(satietate)而忽视的态度形成尖锐对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.16.1-1.16.9