- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.10.1-1.10.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼极力称赞哲学家尤夫拉特斯的辩才、美德与人格,叹惜自己因繁重公务缠身而无法向其求教,并敦促有闲暇的朋友克莱门斯进城师从尤夫拉特斯。
Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret.
倘若我们的城市曾在文雅之学上繁盛过,那么如今它最为繁盛。
Multa claraque exempla sunt; sufficeret unum, Euphrates philosophus. Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi, etsi non erat laborandum. Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit.
有许多光辉的典范;单凭哲学家尤夫拉特斯一人便已足够。我年轻时在叙利亚服兵役期间,曾亲密地、在其私下生活中深切考察过他,并努力求得他的喜爱,尽管其实并不需要费力。因为他是那般容易亲近、坦诚相待,通身洋溢着他所倡导的仁爱之情。
Atque utinam sic ipse quam spem tunc ille de me concepit impleverim, ut ille multum virtutibus suis addidit! aut ego nunc illas magis miror quia magis intellego.
但愿我自己也已如他在其美德上增益良多那般,实现了他当年对我寄予的厚望!又或许我现在之所以更加钦佩那些美德,只是因为我更能理解它们了。
Quamquam ne nunc quidem satis intellego; ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem.1
尽管即使在现在,我也未能充分理解;因为正如对画家、雕刻家或塑泥匠而言,唯有同行艺术家方能评判一样,非智者也无法真正识透智者。
Quantum tamen mihi cernere datur, multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et afficiant. Disputat subtiliter graviter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. Sermo est copiosus et varius, dulcis in primis, et qui repugnantes quoque ducat impellat.
然而在准许我所能洞见的限度内,尤夫拉特斯身上的诸多优点是如此卓越而璀璨,以至于连学识平平之人也会被吸引并深受打动。他辩论起来精微、庄严、华美,还屡屡再现柏拉图那标志性的崇高与渊博。他的言谈滔滔不绝而又富于变化,尤为悦耳动听,且能引领并推动那些哪怕心存抵触的人。
Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum venerationis acquirunt.
除此以外,他身材伟岸,容貌端正,长发垂散,蓄着长而花白的浓密胡须;这些虽可能被视为外在而虚妄之物,却着实为他赢得了极高的尊崇。
Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis; reverearis occursum, non reformides.2 Vitae sanctitas summa; comitas par: insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat. Sequaris monentem attentus et pendens, et persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias.3
他的装束中毫无粗鄙之相,毫无阴郁之态,唯有满溢的肃穆;与他相遇,你会心生敬畏,却绝不畏缩恐惧。他生活的圣洁无以复加,和蔼亲切亦不遑多让:他抨击的是恶行而非具体的人,他不斥责犯错者而是予以匡正。听他劝诫时,你会屏气凝神、全神贯注地跟随,即便已被他说服,依然渴望继续被他折服。
Iam vero liberi tres, duo mares, quos diligentissime instituit. Socer Pompeius Iulianus, cum cetera vita tum vel hoc uno magnus et clarus, quod ipse provinciae princeps inter altissimas condiciones generum non honoribus principem, sed sapientia elegit.
如今他育有三个子女,其中两个男孩,他以极大的心力加以教育。他的岳父庞培乌斯·朱利阿努斯,不仅在毕生其他事迹上,单凭这一件事就堪称伟大与显赫:他身为行省的首领,在极具权势的众多联姻对象中,选择的女婿并非以仕途官职居首,而是以智慧居首。
Quamquam quid ego plura de viro quo mihi frui non licet? An ut magis angar quod non licet? Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed illitteratissimas litteras.
然而,对于一位我不被允许去亲近享受其交往的人物,我为何还要多言呢?难道是为了因无法企及而更添苦恼吗?因为我正被公务死死缠身——这公务既极为重大,亦无比烦扰:我坐于法庭之上,批阅诉状呈文,核造账册,撰写浩繁却全无文雅可言的文书公牍。
Soleo non numquam - nam id ipsum quando contingit! - de his occupationibus apud Euphraten queri. Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.
我有时——因为就连这事本身又何时能碰上呢!——会向尤夫拉特斯抱怨这些忙碌。他却宽慰我,坚称料理公事、审理裁判、昭彰并践行正义、将哲学家们所教导的内容付诸实践,正是哲学的一部分,且诚然是最美妙的一部分。
Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius esse ista facere quam cum illo dies totos audiendo discendoque consumere. Quo magis te cui vacat hortor, cum in urbem proxime veneris - venias autem ob hoc maturius -, illi te expoliendum limandumque permittas.4
但他唯一未能说服我的一点是:做这些事竟胜过同他整日相伴、在聆听与求教中度过光阴。因此,我更要勉励闲暇从容的你,下次进城时——你甚至应当为此早些到来——将自己托付给他,让他来雕琢与打磨你。
Neque enim ego ut multi invideo aliis bono quo ipse careo, sed contra: sensum quendam voluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis video superesse. Vale.
因为我绝不像许多人那样,去嫉妒别人拥有自己所匮乏的益处;恰恰相反,若能看到自己所未得之物在朋友身上充盈丰盛,我反倒会体会到一种由衷的欣慰与愉悦。珍重。
- 1.10.4ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem
在前面的分句(ut enim...)中,主要情态动词 non potest 蒙后随分句(ita nisi sapiens non potest...)而省略。不定式 iudicare 依附于这一省略的动词,意为“正如非艺术家便不能评判一样”。
- 1.10.7reverearis occursum, non reformides
reverearis 与 reformides 为虚拟式现在时第二人称单数,用作泛指任何人的“泛称第二人称(理想第二人称)”的潜能虚拟式(意即“人若遇见他便会起敬,而不会畏惧”)。后文的 sequaris 和 cupias 亦属相同结构与功能。
- 1.10.7persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias
由于动词 persuadeo 为支配与格的自动词,其被动态必须采用无人称被动结构 persuaderi tibi(直译为“向你施加说服”)。与表示意愿的 cupias 结合,表达了“哪怕他已经说服了你,你仍渴望继续被他说服”的精妙修辞。
- 1.10.11illi te expoliendum limandumque permittas
动词 permittas 支配与其宾语 te(宾格)性数格一致的动形容词(expoliendum limandumque),构成表示目的的谓语性动形容词结构(“将自己托付给他去被雕琢与打磨”)。与格 illi 则指代托付的对象(尤夫拉特斯)。
