- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:2.6.9-2.6.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
格利乌斯对针对维吉尔词汇的另两处批评作出反驳,将“未得赞颂的(inlaudatus)”解释为一切赞美的彻底缺失(极恶)或是被禁止提及姓名之人,并论证“粗糙覆满(squalere)”原本是指黄金如鳞片般密集粗硬的原初词义。
De inlaudato autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: "Πολλάκι τοι" Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur 11 finis est extremae malitiae.1 Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud: "Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι."
然而,关于“未得赞颂的(inlaudatus)”一词,似乎可以作出两种回答。其一如下:没有任何人德行败坏到从不在任何时候做出或说出某种值得称赞之事的地步。因此,这句极古老的诗句如同谚语一般广为流传: “往往确实〔连愚人也能说出恰当之语〕”然而诚然,凡是在一切事情上以及一切时间里全然没有任何赞颂的人,才是“未得赞颂者(inlaudatus)”,而且他是所有人中最坏、最恶劣的,正如同免于一切指摘使人成为“无可指摘者(inculpatus)”一样。而“无可指摘”等同于完美的德行;因此“未得赞颂”也是极度邪恶的顶点。所以荷马常常不是通过列举美德,而是通过排除恶习来极力赞颂。这就是所谓:“二者绝非不情愿地疾飞”,同样还有那句: “在那时你绝看不到神圣的阿伽门农昏睡, 也看不到他畏缩,或是抗拒战斗。”
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.
伊壁鸠鲁同样以类似的方式,用以下话语将最大的快乐定义为免除并消除一切痛苦:“诸快乐的大小的极限,就是彻底排除一切痛苦。”
Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.
基于同样的道理,这位维吉尔也将斯梯克斯冥沼称为“不可爱的(inamabilis)”。
Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur:
因为正如他以赞誉的缺失(steresis)使用“未得赞颂”表示憎恶一样,他也以爱慕的缺失使用“不可爱的”表示厌弃。在第二种方式下,“未得赞颂”是这样被辩护的:
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, laudari dicitur, quod est nominari.
在古语中,laudare意为“命名”与“呼召”。因此在民事诉讼中,担保人被说成是laudari,意思是“被指名”。
Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.2
所以,“未得赞颂者(inlaudatus)”就像是“不可命名者”,既不配得到任何提及或记忆,也决不应当被指名,正如同当年亚细亚全体会议决议:任何人在任何时候都不得提及焚毁以弗所狄安娜神庙之人的名字一样。
Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
在受到批评的事情中,剩下的第三点是他说了“覆着黄金而粗糙(squalentem)的战袍”。
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
然而这指的是像鳞片一样织入的黄金之丰厚与密集。 因为squalere一词是由鳞片(squamae)的繁密与粗糙而来,这见于蛇类或鱼类的表皮上。
Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: "Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat,"
他人以及这位诗人本人都在数处证明了这一点: “(他说)覆着羽状青铜鳞片、 以黄金交织的兽皮覆盖着他,”
et alio loco: "Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis."
在另一处: “此刻他已穿上闪亮的胸甲,覆着青铜的鳞片, 森然耸立。”
Accius in Pelopidis ita scribit: "Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae."
阿克基乌斯在《珀罗普斯后裔》中这样写道: “那条蛇的鳞片,交织着粗糙的黄金与紫色。”
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.3
因此,凡是被某种事物过度挤塞并覆满,以致因奇异的外貌而令观者心生惊惧的事物,都被称为squalere。
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
就这样,在未经照料且结满鳞屑的躯体上,污垢的厚重堆积被称为squalor(污秽)。由于这一含义被广泛而频繁地使用,以至于整个词受到了如此浸染,如今squalor已开始只用来指纯粹的肮脏与污浊了。
- 2.6.10Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
instar是一个无屈折名词,与属格(absolutae virtutis)连用充当表语,意为“与……等同”或“相当于”。下半句与之对应的finis在此并非指时间的“终结”,而是指“极限”、“顶峰”,从而论证了通过否定前缀in-所构成的完全缺失(privatio)实际上表达了一种极端的顶点。
- 2.6.18decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
在充当无人称动词decretum est主语的名词性从句中,连词uti之后引入了表示否定意图或禁令的ne(uti... ne quis... nominaret)。这种重叠用法常见于古风或法令公文语体,整体意为“决议任何人不得在任何时候提及他的名字”。
- 2.6.24Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
该句的基本结构是对应关系:Quicquid... erat(主语从句),id squalere dicebatur(主句)。在关系从句中,副词nimis修饰inculcatum obsitumque,后接引出结果的ut从句(“以至于令观者心生惊恐”)。facie nova是表示原因或方式的夺格(“以其新奇异样的外观”)。
