- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:2.2.a-2.2.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
哲学家陶鲁斯阐述了身为长官的儿子与平民父亲之间公私礼遇之界分,随后引述了历史学家夸德里加里乌斯关于法比乌斯父子的先例。
Argument Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
提要 若儿子身为长官而父亲为平民,在居家与外出的就席、入座以及诸如此类的事情上,父子之间应当遵循何种准则与义务礼数;以及哲学家陶鲁斯就此事发表的论述与取材自罗马历史的先例。
AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C.,1 praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.
为了拜访并结识哲学家陶鲁斯,一位显贵之人、克里特行省总督来到了雅典,同行的还有这位总督的父亲。
Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.
陶鲁斯刚打发走门徒,正坐在自己卧房门前,与侍立在侧的我们交谈。
Introivit provinciae praeses et cum eo pater; assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.
行省总督走了进来,父亲也与他同行;陶鲁斯平静地站起身,互致问候之后重新坐下。
Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque dum aliae promebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis uti sederet.
不久,随手可得的一把椅子被搬了进来,在搬取其他椅子之际放置在旁。陶鲁斯邀请总督的父亲就座。
Ad quae ille ait: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.
对此,那位父亲说道: “还是让身为罗马人民长官的他坐吧。”
Absque praeiudicio,2 inquit Taurus, tu interea sede, dum inspicimus quaerimusque utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.3
“暂不预作裁决,”陶鲁斯说道,“你且先坐下,趁着我们审视并探讨:究竟是你这位身为父亲者就座更合宜,还是身为长官的儿子就座更合宜。”
Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione.
当父亲坐下、也为他的儿子放置了另一把椅子之后,陶鲁斯便就此事发言,其对尊荣与义务的权衡考量——良善的诸神啊!——达到了极高的境界。
Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura, cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in domestica re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari discumbatur,4 tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.
那些话的主旨如下:在公共场所、公务以及公职活动中,做父亲的权利在与居于长官之职的儿子的权力相比时,会稍作歇息并闭上双眼;然而,一旦脱离国家事务而在家庭事务与日常生活中坐下、散步,亦或在亲近的宴席上就卧时,长官儿子与平民父亲之间的公法尊荣便告退隐,自然而本真的尊荣随之升起。
Hoc igitur, inquit, quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet.
“因此,”他说道,“你们来到我这里、我们此刻交谈、我们辩论义务,这些都是私下行为。因此,在我这里,请先享用那些在你们家中也理应由你优先享用的尊荣吧。”
Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit.
陶鲁斯严肃而彬彬有礼地论述了这些以及具有相同意旨的其他内容。
Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.
然而,我们在克劳狄乌斯的著作中读到的关于此类父子义务的记载,附记于此似乎并非不合时宜。
Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti. Sempronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.5
因此我们抄录了夸德里加里乌斯《编年史》第六卷的原话如下: “随后,提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古第二次当选执政官,前一年的执政官之子昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯亦当选执政官。代执政官父亲骑在马上前来迎接这位执政官,因自恃为父亲而不愿下马;卫士们由于知晓父子二人极为和睦,不敢命令他下马。当走近时,执政官便说道: ‘接下来该当如何?’ 那名当值的卫士迅速心领神会,命令代执政官马克西穆斯下马。法比乌斯服从了命令,并盛赞其子,因其维系了属于人民的最高权力。”
- 2.2.1V. C.
vir clarissimus(最显贵者)的标准缩写,用作元老院阶层的官方尊称。
- 2.2.7Absque praeiudicio
absque为古雅用法,与sine同义(“无”)。praeiudicium为法律用语,指“先决判决/预断”,整个短语作副词性用法,意为“暂不预作裁决”或“不带成见地”。
- 2.2.7tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est
由非人称动词conveniat引出的间接疑问句(utrum ... an ...)内的“宾格加不定式”结构。tene(te加疑问附着词-ne)与filium并列,作为不定式sedere的逻辑主语。
- 2.2.9sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari discumbatur
现在时虚拟式非人称被动态,用于cum引导的时间/情境从句中,不指涉特定主语,泛指日常行为动作:“当人们坐下、散步或就席时”。
- 2.2.13cum imperium, quod populi esset, retineret
cum接虚拟式retineret,表达赞许的原因(“因为他维护了……”)。关系从句中的虚拟式esset属于虚拟式从属结构,反映了法比乌斯心中所认定的宪制原则,而非单纯的客观陈述。
