- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:2.12.a-2.12.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥鲁斯·盖利乌斯考察了梭伦惩处在内乱中保持中立者的法律,阐明良善之士分投两派以引导调解的立法真意,并引述了法沃里努斯将此原则引申至化解朋友之争的见解。
Argument Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, speciem habens primorem1 iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
提要 对梭伦的一项法律进行了考察和权衡,该法表面上呈现出不公与不当之相,但究其根本,却是为了有益的实效与利益而制定的。
IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.2
在雅典刻于木板之上、由梭伦制定且雅典人为了使其永存而以刑罚与神圣禁令加以确立的那些最古老的梭伦法律中,亚里士多德记载有一项条文,其意旨如下: “如果由于不和与争执,民众分裂并演变成两派之间的暴乱与对立,并因该缘故激起情绪,双方皆执兵刃、相互厮杀,那么在彼时彼刻的公民内乱之变故中,凡未加入任何一方、反倒置身事外远离城邦共同危难而退隐者,当剥夺其家宅、祖国及全部财产,流放异乡、沦为亡命之徒。”
Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
当我们读到禀赋非凡智慧的梭伦这一法律时,起初深感困惑震惊,思索他究竟因何缘由认为那些远离暴动和内战的人应当遭受惩罚。
Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerant, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem3 legem hanc esse dicebant.
随后,那些深察此法之功用与真意的人指出,该法绝非为了助长动乱,而是为了止息动乱。
Et res prorsum se sic habent. Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem dividi sese adiunxerint, tum eveniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint4 eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis viris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et aduersarios sanatos magis cupiunt quam perditos.
事实确然如此。因为如果所有良善之人(他们起初不足以平息动乱)并未离弃亢奋癫狂的民众,而是分流加入这两派,那么结果便是:当他们分别成为两派的同道,并且这些派系开始受到他们这些威望更高之人的调和与引导时,和睦最能够通过他们得以恢复与促成,因为他们既能约束并安抚身边的同党,又更期盼对手得以匡正而非毁灭。
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant.
哲学家法沃里努斯认为,在发生分歧的兄弟或朋友之间,也应当采取同样的方法:那些居中且对双方皆抱有善意的人,若在力图促成和睦时因似中立之友而威望不足,那么便应各自分投一方,并通过这番作为为双方的和解铺平道路。
Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.
“然而如今,”他说,“双方的大多数朋友却自以为做得正当,将两个争执不下的人抛弃不顾,把他们拱手交给心怀叵测或贪得无厌的辩护士,而这些人出于仇恨的偏执或对利益的贪求,反去煽动他们的讼事与怒火。”
- 2.12.aspeciem habens primorem
此处 speciem 为宾格单数,受形容词 primorem(意为“表面的、最初的”)修饰,作分词 habens 的宾语,下接属格 iniquae iniustaeque legis(不公与不义之法的)。它构成了法令表面观感与其深层益处之间的对比。
- 2.12.1careto... esto
此为以 -to 结尾的第三人称单数将来命令式,是罗马法律及成文法典特有的程式化表达。它们作为主句的主动词,呼应前面的条件从句(Si... fiet... capientur)及关系从句(qui... non sese adiunxerit)。
- 2.12.3ad desinendam seditionem
动词 desinere 通常为不及物动词(“停止、终止”),但此处作及物动词使用,并构成与 seditionem 一致的动形词短语(“为了止息动乱”),与前面的 ad augendam seditionem 形成对称对仗。
- 2.12.4ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint
此句为由 cum 引导的时间/情境从句,嵌套在由 ut 引导的名词性结果从句内部(从属于 eveniet)。socii 作谓语主格,修饰主语并与 seorsum utriusque partis(“分别归入双方党派”)搭配,指良善之士分别加入两个阵营的情形。
