← 格利乌斯

阿提卡之夜

§1.3.a-1.3.11

奇隆的告白与为友违背正义的困境

拉刻代蒙人奇隆在临终之际坦白了早年审判中的艰难抉择——为救朋友性命,自己投了定罪票却劝说同僚判其无罪,从而引出了泰奥弗拉斯托斯与西塞罗等人深究的伦理难题:是否应当为了朋友而违背正义。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.a

​Argument Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

提要 拉刻代蒙人奇隆如何为朋友的安危作出了凶险的决断;关于是否有时应当为了朋友的利益而违犯法度,乃是必须审慎而忧虑地加以考量的;其中并记述引证了泰奥弗拉斯托斯与马尔库斯·西塞罗关于此事所写下的论述。

§1.3.1

​LACEDAEMONIUM Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum:

在那些将显赫名士的生平事迹载于史册者的著述中记载道,拉刻代蒙人奇隆——那著名的贤者之列中的一位人物——在垂暮之年、死神已然逼近之际,对其环侍身侧的朋友们如此说道:

§1.3.2

​Dicta, inquit, mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis.

“在我漫长的一生中,几乎所有的言行 皆无愧怍, 他说, 这或许诸位也是知晓的。

§1.3.3

​Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit,1 quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet.

至少在此时此刻,我确乎未曾自欺:我未曾犯下任何一件回想起来令我痛苦之事,唯独除却那确凿无疑的一事之外——至于在那件事上我行得究竟是对是错,我至今仍未完全明了。

§1.3.4

​Super amici capite index cum duobus aliis fui. Ita lex fuit uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit.

我曾与另外两人一同担任主审一位朋友生死的裁判官。法律的规定使得判处此人有罪乃是不可避免的。因此,要么必须让朋友丧失性命,要么就必须对法律施加欺瞒。

§1.3.5

​Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id quod feci praequam erant alia toleratu facilius:2

为了补救如此凶险的危局,我在心中反复斟酌了许多方案。比起其他抉择,我所采取的举措似乎较为易于承受:

§1.3.6

​ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi.

我自己默默投下了定罪的一票,却劝说与我一同审判的同僚投票宣告其无罪。

§1.3.7

​Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat,3 in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.

如此一来,在这等重大之事上,我身兼裁判官与朋友的双重职责皆得以保全。然而,我由此举招致了这般忧虑:我唯恐在同一件事上、同一时间里以及共同的公务之中,劝他人做与我自己认为最善之行截然相反之事,实难脱离背信与罪责。”

§1.3.8

​Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, ​et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.

不仅奇隆这位智慧超凡之人尚且犹疑为了朋友究竟应当在多大程度上违背法律与正义,且此事甚至在他生命的终点仍折磨其心,其后许多哲学的追随者——正如他们的著述中所记载的那样——亦相当审慎而热切地探究了这一问题;若用写下的原话来说,便是:“是否应当违背正义去帮助朋友,以及在何种限度内,又是在何种事情上。”这些话的意思是,他们探究了是否有时应当为了朋友违背正义或习俗,在何种案件中,以及应当达到何等程度。

§1.3.10

​Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De Amicitia primo.

关于这一议题,诚如我所言,不仅有许多其他学者论及,而且逍遥学派哲学中极严谨且渊博的名士泰奥弗拉斯托斯对其论述尤为详尽周密;若我们记忆无误,该论述见于其《论友谊》第一卷。

§1.3.11

​Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum De Amicitia componeret. Et cetera quidem quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque;

马尔库斯·西塞罗在撰写自己的《论友谊》时,似乎亦研读过该卷。至于他认为应当取自泰奥弗拉斯托斯的其余内容,他以其非凡的才华与雄辩,极其得体且贴切地加以采纳并作了移置;

语法注3 条
  1. 1.3.3ni illud profecto unum sit

    由 ni(即 nisi)引导带有现在时虚拟语气 sit 的否定条件从句,在此表示现在的例外保留(“除却那确凿无疑的一件事之外”),用以限定前文的不定式分句 nihil esse quicquam commissum a me。

  2. 1.3.5praequam erant alia toleratu facilius

    连词 praequam 引导带有直陈式 erant 的比较从句(“与其它选择相比”)。toleratu 为目的动名词夺格(第二目的动名词),修饰中性比较级形容词 facilius,意为“耐受起来更容易”。

  3. 1.3.7ne a perfidia et culpa non abhorreat

    由惧怕动词 metuo 引导的 ne non 从句,表示担忧某种负面情况属实(“我唯恐……实难脱离”)。句末的不定式 suasisse 作为实质主语统摄整个从句结构,即“劝说他人做……并非没有不忠与罪责”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.3.a-1.3.11