← 格利乌斯

阿提卡之夜

§1.18.a-1.18.6

瓦罗对埃利乌斯的词源批评及其自身的错误

奥鲁斯·盖利乌斯引用了瓦罗批评其老师埃利乌斯错误词源(野兔的词源)的段落,同时指出瓦罗自己在“窃贼”一词的词源上也犯了同样的错误。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.18.a

​Argument Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

提要 关于马尔库斯·瓦罗在《人事论》第十四卷中因错误词源而指责其业师卢基乌斯·埃利乌斯;以及同一瓦罗在同一卷书中给出了“窃贼”的错误词源。

§1.18.1

​IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset,1 resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.

在《神事论》第十四卷中,马尔库斯·瓦罗指出当时城邦中最具博识之人卢基乌斯·埃利乌斯犯了错误,因为他将一个引入罗马语言的古希腊词,如同它是起初便用拉丁语造出来的一样,借由错误的词源推导拆分成了若干拉丁词。

§1.18.2

​Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent2 Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur.

就此事,我们录下了瓦罗的原话: “在此事上,我们时代的记忆中最具博学之才的、我们的卢基乌斯·埃利乌斯数次犯错。因为对于数个较为古老的希腊词,他给出了错误的渊源,如同它们是我们本土固有的词汇一样。我们称呼 野兔, 并非如他所言是因为它是‘轻足者’,而是因为它是一个古希腊词。他们的许多古词已不为人知,因为他们现在用别的词来代替它们;而且大多数人不知道它们是属于他们的(古希腊语),即 ‘格赖科斯’, 他们现在称为‘赫楞’, ‘水井’, 他们称为‘普赫雷阿尔’, ‘野兔’, 他们称为‘拉戈俄斯’。 对此,我不仅不谴责埃利乌斯的天资,反而赞扬其勤勉;因为命运带来成功,而赞扬伴随尝试。”

§1.18.3

​Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.

这些话是瓦罗在该书的前部写下的,论及字词原理极尽巧妙,论及双语之运用极尽精湛,而对待埃利乌斯本人则极为宽仁。

§1.18.4

​Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furuum atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.

然而在同一卷书的后半部分,他说‘窃贼’是由于古罗马人曾把黑暗之物称为‘暗黑(furvus)’而来,而窃贼在黑暗的夜里更容易行窃。

§1.18.5

​Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur.

瓦罗对于窃贼的看法,难道不正像埃利乌斯对于野兔一样吗?因为如今被希腊人称为‘克莱普特斯’的,在更古老的希腊语中被称为‘福尔(φώρ)’。由此凭借字母的亲缘关系,希腊语中的‘福尔’便成了拉丁语中的‘窃贼(fur)’。

§1.18.6

​Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit,3 furem a furvo, id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

然而,究竟是此事在当时从瓦罗的记忆中遗漏了,还是相反,他认为把‘窃贼’称作源于 ‘暗黑’ ——即黑色——更为贴切和连贯,在此事上评判一位学识如此卓越之人,并非我的分内之事。

语法注3 条
  1. 1.18.1proinde atque si primitus Latine fictum esset

    连词短语 proinde atque si(“正如……一样/仿佛”)引导虚拟语气过去完成时 fictum esset,表示一种与事实相反的假设,即借词仿佛起初便是用拉丁语创制的一样。

  2. 1.18.2et illorum esse plerique ignorent

    由 plerique ignorent(“大多数人不知道”)支配的“宾格加不定式”结构(ACI)。illorum 为表示所属的属格,意为“属于他们(希腊人)的”,后文列举的宾格名词(Graecum, puteum, leporem)作为不定式 esse 的逻辑主语。

  3. 1.18.6Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam , an contra aptius et cohaerentius putarit

    双重间接疑问句(-ne ... an ...,“是……还是……”),在句法上作为主句 non meum iudicium est(“不是我的判断范围”)的内容主语或依存从句。动词 fugerit 与 putarit(putaverit 的紧缩形)均为虚拟语气现在完成时。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.18.a-1.18.6