- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.15.a-1.15.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本章探讨了空洞且无节制的多言这一恶习,援引荷马、西塞罗、加图、赫西俄德及阿里斯托芬等人的名篇与格言,深入阐述了真正的雄辩与愚蠢的说教之间的鲜明对比。
Argument Quam inportunum vitium plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
提要 无用且空洞的多言是一种多么令人厌烦且充满可憎之感的恶习,以及它在多少地方受到两门语言的领袖人物们出于正义愤慨的谴责。
QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore,1 linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi gubernari.
那些轻浮、虚妄、不知节制的健谈者,毫无实质的分量可作依凭,流溢出湿润而滑脱的言辞;人们极有见地地认为,他们的言谈生于口中而非生于心中。人们还说,舌头不应当是放任自流、漫无边际的,而应当由系于胸膛深处与心脏的带子所牵引,受其驾驭。
Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.
然而你尽可看到某些人倾泻出大量话语,不费任何判断的心思,带着深重而漫不经心的安逸,以至于在说话时多半显得并不知道自己在说话。
Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret,2 petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt: "Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη," et: "Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων."
与此相反,荷马指出,奥德修斯这位天赋有明智雄辩的人,并非从口中而是从胸中发出声音——这显然指的不仅是声音的音响与发声状态,更是指内心深处所孕育思想的深沉;荷马还生动地说道,牙齿的栅栏被置于其前以约束言辞的放肆,使得说话的轻率不仅由心脏的防范与警觉所抑制,而且还被设在口中的某种哨兵所防卫。我上面谈到的荷马诗句如下: “然而当他真正从胸中发出洪亮的声音,”以及: “什么样的话语逃出了你的牙齿之栅栏!”
M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:
我也记录了马尔库斯·图利乌斯的话,他在其中以沉痛而真实的愤慨唾弃了愚蠢而空洞的言辞丰足:
Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam;3 quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.
“只要这一点是确定的,”他说道,“那么无论是知道实情却无法在口才中加以阐述之人的拙于辞令,还是缺乏实质内容却不缺言辞之人的无知,都不值得赞扬;如果二者之中必择其一,我宁愿要缺乏文采的审慎,也不要愚蠢的多言。”
Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
同样,在《论演说家》第一卷中,他写下了这些话: “因为,倘若底层没有蕴含任何思想或知识,那么即便是最优秀、最华丽的言辞发出的空洞声响,又有何等疯狂能与之相比呢?”
Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.
而在所有人物中,马尔库斯·加图则是对这种恶习最严厉的抨击者。
Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur, verum se ei nemo committit, si aeger est.
因为在题为《倘若保民官凯利乌斯弹劾了他》的演说中,他说道: “凡是为说话之疾所困扰的人,就如同嗜睡症患者贪恋饮酒与睡眠一样,绝不闭口。如果在他下令召集时你们不去聚集,他对演说的渴望就会驱使他花钱雇人来听。因此你们听到他,却不听从他,就如同对待卖假药的商贩一样。因为人们听得到他的话,但如果生病了,却没有谁会托付于他。”
Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.
同一个加图在同一篇演说中,指责同一个平民保民官马尔库斯·凯利乌斯不仅说话廉价,而且沉默也同样廉价: “只需一片面包,”他说道,“就能雇他,无论是要他闭嘴,还是要他开口。”
Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα?
荷马并非无缘无故地在所有人中单单称忒耳西忒斯为多言无度者与言不及义者,并称其繁多而不合仪态的言辞如同毫无节制喧噪的寒鸦。因为‘喧嚷’一词难道还有别的含义吗?
Eupolidis quoque versus de id genus hominibus4 consignatissime factus est: "Λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν," quod Sallustius noster imitari volens sic scribit:
欧波利斯关于这类人的诗句也写得极为切确: “闲扯最为在行,言说最为无能,”我国的萨路斯提乌斯意欲模仿这句诗,故而这样写道:
Loquax, inquit, magis quam facundus. Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit: "Γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος, Φειδωλῆς πλείστη δὲ χάρις κατὰ μέτρον ἰούσης," Epicharmium quoque illud non inscite se habet:
“多嘴,”他说道,“而非善辩。” 因此,诸诗人中最明智的赫西俄德说,舌头不应当任人窥视,而应当像宝藏一样珍藏起来;并且在拿出它时,唯有当它是谦恭、节制且合乎韵律之时,它才具有最大的恩惠: “对于人类而言,舌头的宝藏是至善的, 节俭并依尺度而动的舌头享有最大的雅致。”
" Οὐ λέγειν τύγʼ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος," ex quo hoc profecto sumptum est:
厄庇卡摩斯的这一名言也并非不巧妙: “你并非长于言谈,而是无法沉默,”
Qui cum loqui non posset, tacere non potuit.
这句广为流传的话显然就是由此脱胎而来: “此人既不能言,又无法静。”
Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi: "Ἀχαλίνων στομάτων Ἀνόμου τʼ ἀφροσύνας Τὸ τέλος δυστυχία," non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατάγλωσσοι appellantur.
我曾听法沃里努斯谈及欧里庇得斯的这些诗句: “未套缰绳之口, 与不法之愚妄, 其终局乃是灾厄,”不应仅被理解为是针对那些讲出大逆不道或非法之言的人而作,更完全可以用于那些胡言乱语、妄言无度之人;这类人的舌头是如此放纵不羁,以至于始终在最为污秽的言辞污流中翻滚激荡,这类人被希腊人以极其传神的词汇称为厚舌狂徒。
Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: satis loquentiae, sapientiae parum, quod loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret.
我从著名语法学家瓦勒里乌斯·普罗布斯的一位学者友人处得知,普罗布斯在离世前不久,开始把萨路斯提乌斯那句“雄辩有余,智慧不足,”读作并断言萨路斯提乌斯原本留下的文字是: “饶舌有余,智慧不足,”因为‘饶舌’最符合作为字词创新者的萨路斯提乌斯,而‘雄辩’与愚钝则极不相称。
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus: "Ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον, Ἔχοντʼ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα, Ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα," neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos locutuleios et blaterones et linguaces dixerunt
不仅如此,对于这种多言以及空洞庞大的言辞堆砌,最风趣的诗人阿里斯托芬在这些诗句中用非凡的词汇加以刻画: “那个制作粗野作品、嘴硬狂妄的人, 生着一张未套缰绳、不知约束、不设门户的嘴, 不可理论,倾吐着吹嘘之捆束的狂言,”而我国的古人同样极为传神地把这种倾泻于言辞之中的人称为巧舌儿、唠叨鬼与长舌徒。
- 1.15.1bene existimatum est in ore nasci, non in pectore
非人称被动结构(existimatum est)后接由“宾格+不定式”(eorum orationem... nasci)充当的主语从句。句首的所有格代词 eorum 承接前面的关系从句(QUI sunt... quique...)。
- 1.15.3quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret
由 quod 引导的原因从句中使用虚拟式 pertineret,用以表达荷马诗意所蕴含的或阐释者所赋予的主观缘由(转述性理由),而非单纯的客观事实陈述。
- 1.15.6Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam
引自西塞罗。从属连词 dummodo 支配虚拟式 constet,其形式主语 hoc 展开为同位语性质的“宾格+不定式”结构(neque infantiam... neque inscientiam... esse laudandam)。关系从句中的虚拟式 norit、queat、subpetat、desint 系由间接引语诱发(从属从句虚拟式),并带有特指分类或限制意味。
- 1.15.12de id genus hominibus
id genus 是惯用的副词性/同位语式描摹宾格,修饰 hominibus(意为“那一类人”)。介词 de 实际支配夺格名词 hominibus,而 id genus 依照古典习惯保持宾格不随之变格。
