- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.11.a-1.11.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥卢斯·盖利乌斯援引修昔底德与亚里士多德,探讨了斯巴达人在战场进军时使用笛管而非号角的原因,并将其与希罗多德所载阿吕阿特斯王军中的乐师以及盖乌斯·格拉古演说时所用音笛的轶事进行对照。
Argument Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.
提要 著名作家修昔底德记述斯巴达人在战场上不用号角而用笛,并引录了他关于此事的原话;希罗多德记载阿吕阿特斯王在行军戒备中携有女琴师;此外附记了关于格拉古演说用音笛的若干考辨。
AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis temperatur.
希腊史最负盛名的著者修昔底德记载,最优秀的战士斯巴达人在战斗中不使用号角或长号的信号,而是使用笛音的节拍;这绝非出于某种宗教仪式或为了侍奉神明,也并非为了振奋和激发士气(这正是号角与轻号所企图达到的);恰恰相反,是为了让他们变得更加克制而有节度,因为勇力藉由笛师的音律得以调和。
Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent.1
他们认为,在与敌交锋及战斗伊始之时,对于保全与武勇而言,没有什么比使众人在柔和的乐声中不至于过度狂乱更为相宜。
Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.
因此,当全军整肃、战阵列毕、开始向敌人推进时,安置在军队中间的笛手们便开始吹奏。
Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur.
借由那平静、悦耳甚至庄严的引奏,兵士们的勇力与冲劲如同受到军旅音乐的规训一般被遏制,免得他们散乱崩解地猛冲向前。
Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλʼ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.
然而不妨引用那位杰出著者本人的言辞,这些言辞无论在尊严还是在可信度上都更为厚重: “此后交战开始:阿哥斯人及其同盟者激昂且愤怒地前进,而斯巴达人则缓慢地、在按规制布置的许多笛师伴奏下前进,并非为了敬神,而是为了让他们能够踏着节拍平稳地推进,阵列不至散乱,而这正是大军在推进时往往容易出现的现象。”据记载,克里特人也习惯在齐特拉琴先行伴奏并调正步伐的乐声中投入战斗;而吕底亚之王阿吕阿特斯,兼具蛮族的习俗与奢靡,正如希罗多德在《历史》中所载,在对米利都人作战时,随军及行军阵列中不仅备有齐奏的短笛手和琴师,甚至还携有女吹笛手——这些放荡宴席上的尤物。
Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos: "Οἱ δ᾽ ἄρʼ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί, Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν"
然而荷马却说,阿开奥斯人投入战斗,并非依靠竖琴与管笛的合奏,而是凭借心灵与意志的默契协作而奋勇向前: “阿开奥斯人静默前行,胸中充溢着勇气, 心中渴望彼此互为援手。”
Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? Contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
编年史家们所记述的、罗马士兵在交战冲突时习惯发出的那极其热烈的呐喊,究竟意味着什么呢?难道那是违背了古代纪律中如此值得称道的规制吗?抑或是在远距离望见敌人向前推进时,既需要沉稳的步调也需要静默,而一旦进入贴身近战,便需自近处既以冲击驱逐敌人,又以呐喊恐吓敌人吗?
Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit,2 quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt.
然而,由斯巴达的笛乐,人们亦联想到了那支演说的短笛,相传盖乌斯·格拉古在向民众发表演说时,有人曾用它为他导引并提供旋律。
Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere.
但这绝非如坊间传言的那样,说有个人站在他说话时的背后吹笛,以各种调式时而平复他的心绪与演说姿态,时而使其昂扬。
Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret?
因为,如果一个吹笛人如同为跳舞的粗俗滑稽演员伴奏那样,为发表演说的格拉古吹奏各种节奏、调式与多样的复奏,还有什么比这更荒谬的呢?
Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes; namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est.
据那些对此记载得更为确凿的人说,在旁观者中隐秘地站着一人,他用一支短笛徐徐吹出微沉的声音,以抑制和平息他声音中沸腾的冲动;因为我认为,决不能以为格拉古生来的那种激昂需要外在的推动与煽动。
M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui:
然而马库斯·西塞罗认为,那个吹笛人是格拉古用于双重目的的,以便用时而平和、时而急促的声音,要么振作他低落消沉的演说,要么遏制他狂暴肆虐的情态。我附上了西塞罗本人的原话:
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem,3 qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
“因此这位格拉古——卡图卢斯,你可以从你的被保护人利奇尼乌斯那里听闻此事,他是一个有学问的人,曾被格拉古留作近身奴隶——习惯在向民众演说时,让一个熟练的人手持象牙短笛暗中站在身后,迅速吹响那能使他在松弛时振作、或在过度紧张时收敛的声音。”
Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedaemonis, Aristoteles in libris Problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas.
亚里士多德在《问题集》诸卷中写道,按照吹笛人的节拍投入战斗的习俗是由斯巴达人创立的,目的是使士兵的沉着与敏捷表现得更为明显和确凿。
Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.
“因为,”他说,“疑惧与恐慌与此类行进极不相容,而悲伤畏缩之人与这种无畏而威仪的行进步调绝无相干。”
Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν.
我附录了亚里士多德关于此事的寥寥数语: “为什么他们在面临危险时伴着笛声前进?是为了认出那些举止失态的懦夫。”
- 1.11.2Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent.
分词 rati 呼应前文隐含的主语(斯巴达人)。rati 统摄一个省略了 esse 的宾语从句结构:nihil... aptius [esse] quam si...。比较级 quam 之后的 si 从句在此具有实质性内容,表示作为比较基准的情形。
- 1.11.10tibiae quoque illius contionariae in mentem venit
在 venit in mentem 结构中,被想起的事物采用了属格 tibiae... contionariae。古典拉丁语中 venire in mentem 既可作无人称动词支配表示想起对象的属格,也可作有人称结构支配主格,此处采用了属格结构。其后引导的关系代词 quam 则在语义上承接该笛并作为不定式从句的宾格主语。
- 1.11.16cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem
西塞罗引文中的显著交错配列(hyperbaton)。主谓短语 solitus est habere 的直接宾语为句末的 peritum hominem,其间插入了介词短语 cum eburnea fistula 以及表示目的或特征的关系从句 qui staret occulte post ipsum cum contionaretur。
