← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§2.34.12.61-2.34.12.66

普天平定与奥古斯都尊号的确立

记述奥古斯都治下四方平定、远方各族来朝遣使、帕提亚归还军旗,雅努斯神庙之门因而关闭,随后通过严苛立法整饬世风,并被授予“国父”与“奥古斯都”尊号。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.34.12.61

​OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat1 intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur.

在西方和南方的所有部族尽皆平定之后,在北方,至少在莱茵河与多瑙河以内,同样在东方,在库鲁斯河与幼发拉底河以内,那些未受帝国统辖的其余部族,亦仍能感受到罗马的伟大,并敬畏作为诸族征服者的罗马人民。

§2.34.12.62

​Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant2—quadriennium inpleverant; et iam ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur.

因为斯基泰人与萨尔马提亚人都派遣了使节前来寻求友好。塞雷斯人以及生活在骄阳之下的印度人亦是如此,他们随贡物带来了宝石与珍珠,甚至还牵来了大象,他们未将任何事算作比路途的遥远更大的功绩——他们已在途跋涉了整整四年;确实,这些人本身的肤色便已表明他们来自另一片苍穹之下。

§2.34.12.63

​Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana signa ultro rettulere.

帕提亚人也仿佛在懊悔其胜利一般,主动归还了在克拉苏溃败中夺取的军旗。

§2.34.12.64

​Sic ubique certa atque continua totius generis humani aut pax fuit aut pactio, aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum eludere,3 bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine.

如此,在各处,全人类要么享有确凿而绵延的和平,要么订立了盟约;最终在建城第七百年,凯撒·奥古斯都敢于关闭双面雅努斯神庙之门,在他之前,该门仅在努马国王治下以及初次征服迦太基时关闭过两次。

§2.34.12.65

​Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictus imperator perpetuus et pater patriae.

自此他转向和平,以许多庄重而严苛的法律约束那倾向一切罪恶、流于奢靡的时代,因这许多丰功伟绩,他被称为终身统帅与“祖国之父”。

§2.34.12.66

​Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras,4 ipso nomine et titulo consecraretur.

元老院中甚至商议过,是否因他开创了帝国而应当称他为“罗慕路斯”;但“奥古斯都”的名号显得更为神圣而崇隆,显然,这是为了让他在尚居人世之时,便能藉由该名号与头衔而享奉神圣之荣。

语法注4 条
  1. 2.34.12.61dum taxat

    副词短语 dumtaxat(意为“至少”、“仅限于”)的分写形式,在此充当限制修饰语,将 ad septentrionem(向北)的范围限定在莱茵河与多瑙河以内。

  2. 2.34.12.62nihil magis quam longinquitatem viae inputabant

    inputabant(即 imputabant)采用后奥古斯都时期的引申义,意为“计为功劳/恩惠”。指印度使者虽献上奇珍异宝,却将旅途的漫长作为最值得夸耀的诚意与功勋。

  3. 2.34.12.64Ianum geminum eludere

    传抄本中的 eludere 系 cludere(即 claudere,“关闭”)之讹误或异文。根据罗马闭合雅努斯神庙之门的固定用语(Ianum claudere)及紧随其后的 bis ante se clusum,此处句意确为“关闭双面雅努斯神庙之门”。

  4. 2.34.12.66dum colit terras

    colit 在此意为“居住于”或“顾育/经理”尘世。它将奥古斯都尚在人世生活的阶段与其身后升天成神相对照,强调他在生前居于地上之时,便已凭此尊号获得了神圣属性(consecraretur)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.34.12.61-2.34.12.66