← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§2.20.10.1-2.20.10.10

安东尼的帕提亚远征与艰辛撤退

与帕提亚议和后的安东尼因虚荣而发动无端远征,途中遭遇敌军伏击以及酷暑严寒与饥渴的折磨,在借龟甲阵防卫并付出惨重代价后,狼狈逃回叙利亚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.20.10.1

​EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.

在帕提亚人与罗马人彼此试探,克拉苏与帕科鲁斯各自展示了双方实力的明证之后,两国以平等的敬意重修旧好,并且安东尼本人确实与该国国王缔结了盟约。

§2.20.10.2

​Sed—inmensa vanitas hominis— dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere,1 ​relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit.2 Missis undique sagittis duas ​legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;

然而——这是此人无边无际的虚荣——出于对虚名的狂热渴望,他一心想让阿拉克塞斯河与幼发拉底河的名字在自己的塑像之下被人读到,在既无出师之名亦无作战筹划、甚至连象征性的宣战都没有的情况下,仿佛暗中偷袭也属于统帅的战术一样,他突然离开叙利亚,向帕提亚人发起了进攻。这个部族在倚仗武器之外更兼狡黠,假装惊惶失措并向平原溃逃。安东尼立即像胜者一般展开追击,不料傍晚时分,一支人数并不庞大的敌军队伍出其不意地如暴风雨般突袭了因行军而疲惫不堪的队伍。他们从四面八方倾泻箭矢,吞没了两个军团。若非诸神的怜悯及时介入,这比起次日即将来临的灭顶之灾而言根本算不得什么。一位从克拉苏兵败中幸存的士兵身着帕提亚服饰驰马来到营垒前,以拉丁语致意,凭借其纯正的语言博得信任后,详告了眼前的凶险:

§2.20.10.5

​iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis:3 sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat; ​adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.4

国王即将率全军杀到;他们应当掉头撤退并奔赴山区;即便如此,恐怕也未必能摆脱敌人。于是,尾随而来的敌军规模虽小于此前迫在眉睫的威胁;但终究还是追赶了上来。若非在如雹雨般密集的箭矢逼迫下,一些士兵偶然像训练有素似地屈膝跪下,并将盾牌举过头顶、摆出已阵亡者的模样,剩余的军队本已被悉数歼灭。

§2.20.10.7

​Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis. Non minor ex via postea quam ab hostibus accepta clades.

帕提亚人于是收起了弓箭。随后当罗马人再度站起时,这景象令人惊异,以致异族人中有一人高声喊道: “去吧,保重,罗马人!各民族的声名理当称你们为胜利者,因为你们逃过了帕提亚人的箭雨。” 此后行军路上所遭受的灾祸,并不亚于敌人所给予的打击。

§2.20.10.8

​Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur noxiae etiam dulces fuere.

该地区起初以干渴折磨着他们,随后对某些人来说咸酸之水更为致命,最后连甘甜之水也因早已虚弱的士兵贪婪暴饮而化为毒害。

§2.20.10.9

​Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.

不久,穿行亚美尼亚时的酷暑、途经卡帕多细亚时的冰雪,以及两地气候的剧烈更迭,如同瘟疫一般折磨着全军。

§2.20.10.10

​Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.

就这样,十六个军团仅余不足三分之一,他的银器四处被战斧砸碎,这位尊贵的统帅在彷徨犹疑中屡次向自己的角斗士索求一死,最终逃回了叙利亚;在那里,由于某种令人难以置信的丧心病狂,他竟稍显傲慢张狂起来,仿佛只要逃得性命,便算大获全胜了一般。

语法注4 条
  1. 2.20.10.2quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere

    不定式 obrepere(暗中偷袭、潜近)作未完成过去时虚拟式 esset 的真正主语,ex arte ducis 作表语短语,意为“属于统帅的技艺”。虚拟式由 quasi(仿佛……一样)引出的假设从句决定。

  2. 2.20.10.3cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit

    此处为反转 cum 句式(cum inversum):主句使用未完成过去时 sequebatur 描摹背景动作,而由 cum 引出的从句则用直陈式完成时 erupit 表达突发的主要行动。nec magna 运用了低调陈述(litotes),意为“并不庞大的、小规模的”。

  3. 2.20.10.5irent retro peterentque montis

    由 edocuit(告诫、指示)引出的间接引语(oratio obliqua),直接引语中的祈使语气在间接引语中转为未完成过去时虚拟式 irent 与 peterent。montis 为第三变格阳性名词宾格复数形式(等同于 montes)。

  4. 2.20.10.6Deletae reliquae copiae forent, nisi ... procubuissent ... praebuissent

    与过去事实相反的非真实条件句(虚拟式过去完成时)。主句中的 forent 是 fuissent 的替代形式,与 deletae 构成被动语态过去完成时(等同于 deletae fuissent)。从句(nisi 引导)中由 procubuissent 和 praebuissent 并列构成。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.20.10.1-2.20.10.10