- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.17.7.1-2.17.7.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在弑君者获赦并赴任行省后,三头同盟与刺杀者之间爆发了腓立比战役。在种种凶兆与对战况的误判之下,卡西乌斯与布鲁图斯相继假手随从自刎而亡。
Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio1 perdiderunt.
布鲁图斯和卡西乌斯似乎把恺撒赶下了王位,仿佛赶走塔克文国王一样;但他们最希望恢复的自由,却恰恰因那场弑亲谋杀而丧失殆尽。
Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant.
因此,当刺杀完成后,他们理所当然地惧怕恺撒的退役老兵,立刻从元老院逃往卡皮托尔山。老兵们并不缺乏复仇的决心,只是尚未拥有领袖。
Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur.
因此,当公认国家正面临何等惨重的浩劫时,复仇之举被搁置,尽管谋杀本身受到谴责。
Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.
因此,根据西塞罗的建议颁布了大赦令;但为了不刺激公众悲痛的目光,他们退往叙利亚和马其顿,那是他们所杀害的恺撒本人此前赐予他们的行省。如此一来,对恺撒的复仇只是被延宕,而非被扑灭。
Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur.
因此,当三头统治者之间按力所能及而非应有的方式整顿了国家体制之后,雷必达留守保卫罗马城,恺撒则同安东尼整装出发,共同进军征讨卡西乌斯和布鲁图斯。
Illi comparatis ingentibus copiis eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum inminentia cladis destinatae signa latuerunt.
后者纠集了庞大的军力,占据了当年令格奈乌斯·庞培遭遇灭顶之灾的同一战场。然而即便在当时,预示命中注定惨败的凶兆也并未隐匿。
Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit.
因为群蜂落在了军旗上,习于啄食尸体的飞鸟在营地周围盘旋,仿佛营地已归其所有;而当他们排开战阵向前推进时,迎面遇见的一名埃塞俄比亚人更是昭然若揭的丧亡凶兆。
Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit et, quae esset interrogata, Tuus inquit malus genius, ac sub oculis mirantis evanuit.
而且在夜间,当布鲁图斯本人如常点起灯火独自沉思时,一个黑色的幽灵向他显现出来;当被问及是何物时,它答道:“我是你的恶神”,随即在惊骇的布鲁图斯眼前消逝。
Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent,2 stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit, ut—par utrimque discrimen—capta sint hinc Caesaris castra, inde Cassi.Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens Brutus efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.
而在恺撒的阵营中,飞鸟和祭牲以同样指向吉兆的预兆许诺了一切。但最奇特的是,恺撒的随军医生在梦中得到告诫,让恺撒离开营地,因为营地即将有被攻克的危险;事情果然如此发生。 因为战端开启后,双方以同等的狂热激战良久;尽管对面的将领亲临前线,而这一边其中一位因身体疾病、另一位因恐惧和怯懦而退避,但复仇者与被复仇者双方不可战胜的命运依然坚定地站在己方阵营一边,正如战役的结局所证明的那样。最初战局悬而未决,以至于——两军面临的危局势均力敌——这一侧恺撒的营地被占领,那一侧卡西乌斯的营地被攻破。 然而,命运竟比德性(英勇)有效得多!垂死的布鲁图斯呼出的叹息是何等真实:德性并非实存,而仅存在于空言之中!一场误会给那场战役带来了胜利。 卡西乌斯在其一翼溃退之时,看到骑兵在攻克恺撒营地后急行冲刺回撤,误以为己方正在败逃,遂逃至一座小丘上。
Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.3
从那里,尘土、喧嚣加上迫近的黑夜夺去了对战况的察觉,而派出侦察战况的斥候又迟迟未报;他以为己方大势已去,便把头颅伸向一位近侍,任其砍下。
Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.
布鲁图斯随着卡西乌斯的阵亡也丧失了自己的心气,为了丝毫不违背誓约的诚信(因为他们曾商定决不在战争失败后苟活),他自己也将侧腹伸向一名同伴,任其刺穿。
Quis sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.
谁能不惊叹于这些最睿智、最英勇的人在最后时刻竟未借用自己的双手?除非这也是出于其学派的信条,即不让自己的双手沾染罪恶,而在遣散最英勇、最虔敬的灵魂时,运用的是自己的决断,借用的却是他人的罪行。
- 2.17.7.1illo ipso parricidio
方式/手段夺格。parricidium 原指弑亲罪,此处用作修辞与法律术语,用以谴责对被尊为“祖国之父”(pater patriae)的恺撒的刺杀。
- 2.17.7.10hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent
quamvis 从句内部的对比结构。相对于 inde(对侧,共和派阵营),hinc 指三头派阵营的两位将领:alterum 作宾语指因病退出的屋大维(恺撒),illum 指因恐惧和怯弱退却的安东尼;主格 corporis aegritudo 与 metus et ignavia 分别为其主语。
- 2.17.7.13auferendum praebuit caput
由动词 praebere 搭配直接宾语 caput 及充当谓语性修饰的动形容词(将来被动分词)auferendum 构成的目的构文,意为“伸出头颅任其砍下”。紧随其后的 confodiendum praebuit latus 结构完全相同。
