- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.13.2.78-2.13.2.95
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
恺撒在蒙达战役的生死危局中力挽狂澜夺取胜利,还朝后举行四重凯旋式并集终身独裁官等大权于一身,最终却在元老院议事堂中遭遇刺杀。
Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna.
在此处,战事并未如往常般顺利,而是一场胜负难料且久陷阴郁的鏖战,以至于命运女神显然仿佛在权衡某种难决之策。
Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensus esset, quo usque illud? Novissime inusitatum Caesaris oculis nefas:
确实,恺撒本人在阵列前亦异于寻常地显得更加沉郁,不知是因为顾及人世的脆弱,抑或对过久持续的顺境心怀猜疑,还是因自己已开始处于庞培当年的境地而惧怕同样的结局;而在战斗本身中,亦发生了无人曾记忆过的事:在长久以均势较量、战线除相互杀戮外毫无进展之际,在厮杀最炽烈之处,双方之间骤然陷入一片巨大的沉寂,仿佛达成了某种默契,且这正是人人的心声:“这种事究竟要持续到几时?”
post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.1
最后,恺撒眼前出现了未曾见过的骇人景象:历经十四年磨砺的精锐老兵军团竟然向后退却,他们虽尚未溃逃,但显然是出于羞耻心而非出于英勇在勉力支撑。
Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare hortari increpare, per totum denique agmen oculis manibus clamore volitare.
于是他遣开坐骑,如发疯般奔向第一战线。他在那里拉住溃退者,稳住掌旗官,恳求、激励、斥责,最终以目光、双手和呼喊在整个队列中来回奔走。
Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum manifestoque voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi cohortes hostium quinque per trans-versam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent.2
据说在那场骚乱中,他甚至暗自考虑了自尽,面容上显露出仿佛意欲亲手先期求死的神色;若非拉比埃努斯因营寨告急而派去救援的五队敌军横向穿过战线,从而显露出了溃逃的表象。
Hoc aut et ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes et iam victos simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt.
此事恺撒或是自己信以为真,或是作为老练的统帅顺势抓住战机,他仿佛冲向奔逃且已溃败之敌一般,在振奋己方士气的同时重创了敌军。盖因己方士兵自以为胜局已定而更勇猛地追击,而庞培派士兵以为己方在逃跑而真正开始溃逃。
Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod3 a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur,—foedum etiam in barbaros.
胜者屠戮敌人的愤怒与狂暴何其剧烈,由下事即可估量:自战场逃脱之人退入蒙达,恺撒下令即刻围困败兵时,一道长堤由堆积的尸骸垒筑而成,这些尸体被标枪与投枪相互穿刺固定——此等行径即便施之于蛮族亦属可怖。
Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum desperabat—interfecit; Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.
然而,显然在对胜利感到绝望的庞培之子中,格奈乌斯从战场脱逃,腿部负伤,奔向荒野与僻径,凯索尼乌斯在劳罗城邑附近追上了他,并在其奋战之中——他竟至彼时仍未绝望——将其斩杀;塞克斯图斯则被命运暂时藏匿在凯尔特伊比利亚,留待恺撒之后的其他战争。
Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.
恺撒以胜利者之姿凯旋祖国,首先举行了关于高卢的凯旋式:这里有莱茵河、罗讷河,以及由黄金塑成作为战俘的大洋。第二项月桂属于埃及:当时在彩舆上有尼罗河、阿尔西诺伊,以及配以仿造火光的熊熊燃烧的法洛斯岛。
Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!
第三辆战车关于法尔纳克斯与本都。第四辆战车展示着尤巴、毛利塔尼亚以及两度被平定的西班牙。法尔萨罗斯、塔普苏斯与蒙达则杳无踪影。而那些他未曾为之举行凯旋式的战事,又是何等更为宏大!
Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur).
兵戎至此终告止息;随后的和平未流滴血,战争由宽仁予以补偿。除阿弗拉尼乌斯(宽恕一次已然足够)、福斯图斯·苏拉(庞培已教会人们惧怕女婿),以及庞培之女及其与苏拉所生幼子(此处系防患于后嗣)之外,无人依统帅之令被杀。
Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia.
因此,未尝忘恩的公民们将一切荣誉加诸元首之身:神殿周边的塑像、剧场中饰以光芒的桂冠、元老院议事堂中的讲坛、宅邸上的山花、星空之中的月份;此外更有“祖国之父”其人与终身独裁官;最后,执政官安东尼在演讲台前献上了王权的标记,尽管是否出于其本意尚属可疑。这一切皆如饰带一般,堆叠在注定受戮的牺牲祭品身上。盖因元首的宽仁终不敌嫉恨,而在自由人看来,施恩之权柄本身便已沉重难耐。
Nec diutius lata dominatio est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedem principis.
独裁统治不再被容忍,布鲁图斯、卡西乌斯及其他元老遂谋合刺杀元首。
Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans.
命运之力何其浩瀚!密谋已广为流传,密奏亦于当日呈递恺撒,纵杀百牲亦未能获得吉兆。然而他仍心怀进军帕提亚的计划走入议事堂。
Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.
在那里,元老们向端坐于象牙倚席上的他发起袭击,他身负二十三处创伤倒卧于地。如此这般,那个曾以同胞之血充盈大地的人,最终以自己的鲜血染红了议事堂。
- 2.13.2.81quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere
关系代词 quos 在意义上顺应(constructio ad sensum)指代前文的集合名词 veteranorum manus,并在非人称动词 apparuit 所引出的不定式短语 resistere 中充当逻辑主语(宾格)。从句 etsi nondum fugerant 为插入的让步从句,tamen 则与让步从句相应,修饰后续的不定式短语。
- 2.13.2.83nisi cohortes hostium quinque per transversam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent
此处为由 nisi 引导的过去与事实相反的条件从句(虚拟式过去完成时)。主句(Dicitur... de extremis agitasse...)中并未显式给出结论句(即“他本会真正自尽”),而是形成了省略(ellipsis)结构,意在突出他险些自尽的极端危机。另外,从句中 periclitantibus castris(受损与格)与 praesidio(目的与格)构成了双与格结构。
- 2.13.2.85Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabiesque victoribus, sic aestimare posses, quod
主句 posses(未完成过去时潜在虚拟式)统领前置的间接疑问从句 Quanta fuerit...。hostibus caedendis 为动形容词结构,作为宾格性与格或方式夺格修饰 ira rabiesque(“屠戮敌人时的愤怒与狂乱”);victoribus 为所有与格。sic... quod 构成关联结构,引出证明该推断的事实根据(“你可以根据……这一事实如此估量”)。
